1 iuraverunt quoque filii Israhel in Maspha et dixerunt
nullus nostrum dabit filiis Beniamin de filiabus suis uxorem
2 veneruntque omnes ad domum Dei in Silo
et in conspectu eius sedentes usque ad vesperam
levaverunt vocem et magno ululatu coeperunt flere
dicentes
3 quare Domine Deus Israhel factum est hoc malum in populo tuo
ut hodie una tribus auferretur ex nobis
4 altera autem die diluculo consurgentes extruxerunt altare
obtuleruntque ibi holocausta et pacificas victimas et dixerunt
5 quis non ascendit in exercitu Domini de universis tribubus
Israhel
grandi enim se iuramento constrinxerant
cum essent in Maspha
interfici eos qui defuissent
6 ductique paenitentia filii Israhel
super fratre suo Beniamin coeperunt dicere
ablata est una tribus de Israhel
7 unde uxores accipient
omnes enim in commune iuravimus
non daturos nos his filias nostras
8 idcirco dixerunt quis est de universis tribubus Israhel
qui non ascendit ad Dominum in Maspha
et ecce inventi sunt habitatores Iabisgalaad in illo exercitu non fuisse
9 eo quoque tempore cum essent in Silo nullus ex eis ibi reppertus est
10 miserunt itaque decem milia viros robustissimos et praeceperunt eis
ite et percutite habitatores Iabisgalaad in ore gladii
tam uxores quam parvulos eorum
11 et hoc erit quod observare debetis
omne generis masculini et mulieres quae cognoverunt
viros interficite
12 inventaeque sunt de Iabisgalaad quadringentae virgines
quae nescierunt viri torum
et adduxerunt eas in castra in Silo in terra
Chanaan
13 miseruntque nuntios ad filios Beniamin qui erant in petra Remmon
et praeceperunt eis ut eos in pace susciperent
14 veneruntque filii Beniamin in illo tempore
et datae sunt eis uxores de filiabus Iabisgalaad
alias autem non reppererunt quas simili modo traderent
15 universusque Israhel valde doluit et egit paenitudinem
super interfectione unius tribus ex Israhel
16 dixeruntque maiores natu
quid faciemus reliquis qui non acceperunt uxores
omnes in Beniamin feminae conciderunt
17 et magna nobis cura ingentique studio providendum est
ne una tribus deleatur ex Israhel
18 filias nostras eis dare non possumus
constricti iuramento et maledictione qua diximus
maledictus qui dederit de filiabus suis uxorem Beniamin
19 ceperuntque consilium atque dixerunt
ecce sollemnitas Domini est in Silo anniversaria
quae sita est ad septentrionem urbis Bethel
et ad orientalem plagam viae quae de Bethel tendit ad Sycimam
et ad meridiem oppidi Lebona
20 praeceperuntque filiis Beniamin atque dixerunt
ite et latete in vineis
21 cumque videritis filias Silo ad ducendos choros ex more procedere
exite repente de vineis et rapite eas
singuli uxores singulas
et pergite in terram Beniamin
22 cumque venerint patres earum ac fratres
et adversum vos queri coeperint atque iurgari
dicemus eis miseremini eorum
non enim rapuerunt eas iure bellantium atque victorum
sed rogantibus ut acciperent non dedistis
et a vestra parte peccatum est
23 feceruntque filii Beniamin ut sibi fuerat imperatum
et iuxta numerum suum rapuerunt sibi de his quae ducebant choros
uxores singulas
abieruntque in possessionem suam
aedificantes urbes et habitantes in eis
24 filii quoque Israhel reversi sunt per tribus et familias in tabernacula
sua
in diebus illis non erat rex in Israhel
sed unusquisque quod sibi rectum videbatur hoc faciebat
EXPLICIT LIBER SOPTHIMID EST IUDICUM