1 ecce in iustitia regnabit rex et principes in iudicio praeerunt
2 et erit vir sicut qui absconditur a vento et celat se a tempestate
sicut rivi aquarum in siti
et umbra petrae prominentis in terra deserta
3 non caligabunt oculi videntium
et aures audientium diligenter auscultabunt
4 et cor stultorum intelleget scientiam
et lingua balborum velociter loquetur et plane
5 non vocabitur ultra is qui insipiens est princeps
neque fraudulentus appellabitur maior
6 stultus enim fatua loquetur et cor eius faciet iniquitatem
ut perficiat simulationem et loquatur ad Dominum fraudulenter
et vacuefaciat animam esurientis
et potum sitienti auferat
7 fraudulenti vasa pessima sunt ipse enim cogitationes concinnavit
ad perdendos mites in sermone mendacii
cum loqueretur pauper iudicium
8 princeps vero ea quae digna sunt principe cogitavit
et ipse super duces stabit
9 mulieres opulentae surgite et audite vocem meam
filiae confidentes percipite auribus eloquium meum
10 post dies et annum et vos conturbabimini
confidentes
consummata est enim vindemia collectio ultra non veniet
11 obstupescite opulentae conturbamini confidentes
exuite vos et confundimini
accingite lumbos vestros
12 super ubera plangite super regione desiderabili super vinea fertili
13 super humum populi mei spina et vepres ascendent
quanto magis super omnes domos gaudii civitatis exultantis
14 domus enim dimissa est multitudo urbis relicta est
tenebrae et palpatio factae sunt super speluncas usque in aeternum
gaudium onagrorum pascua gregum
15 donec effundatur super nos spiritus de excelso
et erit desertum in Chermel et Chermel in saltum reputabitur
16 et habitabit in solitudine iudicium
et iustitia in Chermel sedebit
17 et erit opus iustitiae pax et cultus iustitiae silentium
et securitas usque in sempiternum
18 et sedebit populus meus in pulchritudine pacis
et in tabernaculis fiduciae et in requie opulenta
19 grando autem in descensione saltus
et humilitate humiliabitur civitas
20 beati qui seminatis super omnes aquas
inmittentes pedem bovis et asini