1 onus Moab
quia nocte vastata est Ar Moab conticuit
quia nocte vastatus est murus Moab conticuit
2 ascendit domus et Dibon ad excelsa in planctum
super Nabo et super Medaba Moab ululabit
in cunctis capitibus eius calvitium omnis barba radetur
3 in triviis eius accincti sunt sacco
super tecta eius et in plateis eius omnis ululat
descendit in fletum
4 clamavit Esebon et Eleale usque Iasa audita est vox eorum
super hoc expediti Moab ululabunt anima eius ululabit sibi
5 cor meum ad Moab clamabit
vectes eius usque ad Segor vitulam conternantem
per ascensum enim Luith flens ascendet
et in via Oronaim clamorem contritionis levabunt
6 aquae enim Nemrim desertae erunt
quia aruit herba defecit germen viror omnis interiit
7 secundum magnitudinem operis et visitatio eorum
ad torrentem salicum ducent eos
8 quoniam circumiit clamor terminum Moab
usque ad Gallim ululatus eius
et usque ad puteum Helim clamor eius
9 quia aquae Dibon repletae sunt sanguine
ponam enim super Dibon additamenta
his qui fugerint de Moab leonem et reliquiis terrae