1 et factus est sermo Domini ad me dicens
2 fili hominis quid fiet ligno vitis
ex omnibus lignis nemorum quae sunt inter ligna silvarum
3 numquid tolletur de ea lignum ut fiat opus
aut fabricabitur de ea paxillus
ut dependeat in eo quodcumque vas
4 ecce igni datum est in escam
utramque partem eius consumpsit ignis
et medietas eius redacta est in favillam
numquid utile erit ad opus
5 etiam cum esset integrum non erat aptum ad opus
quanto magis cum ignis illud devoraverit et conbuserit
nihil ex eo fiet operis
6 propterea haec dicit Dominus Deus
quomodo lignum vitis inter ligna silvarum
quod dedi igni ad devorandum
sic tradidi habitatores Hierusalem
7 et ponam faciem meam in eos
de igne egredientur et ignis consumet eos
et scietis quia ego Dominus cum posuero faciem meam in eos
8 et dedero terram inviam et desolatam
eo quod praevaricatores extiterint dicit Dominus Deus