1 septimo anno facies remissionem
2 quae hoc ordine celebrabitur
cui debetur aliquid ab amico vel proximo ac fratre suo
repetere non poterit quia annus remissionis est Domini
3 a peregrino et advena exiges
civem et propinquum repetendi non habes potestatem
4 et omnino indigens et mendicus non erit inter vos
ut benedicat tibi Dominus in terra
quam traditurus est tibi in possessionem
5 si tamen audieris vocem Domini Dei tui
et custodieris universa quae iussit et quae ego hodie praecipio tibi
benedicet tibi ut pollicitus est
6 fenerabis gentibus multis et ipse a nullo accipies mutuum
dominaberis nationibus plurimis et tui nemo dominabitur
7 si unus de fratribus tuis qui morantur intra portas
civitatis tuae
in terra quam Dominus Deus tuus daturus est tibi
ad paupertatem venerit
non obdurabis cor tuum nec contrahes manum
8 sed aperies eam pauperi
et dabis mutuum quod eum indigere perspexeris
9 cave ne forte subripiat tibi impia cogitatio
et dicas in corde tuo
adpropinquat septimus annus remissionis
et avertas oculos a paupere fratre tuo
nolens ei quod postulat mutuum commodare
ne clamet contra te ad Dominum et fiat tibi in peccatum
10 sed dabis ei
nec ages quippiam callide in eius necessitatibus sublevandis
ut benedicat tibi Dominus Deus tuus in omni tempore
et in cunctis ad quae manum miseris
11 non deerunt pauperes in terra habitationis tuae
idcirco ego praecipio tibi ut aperias manum fratri tuo
egeno et pauperi qui tecum versatur in
terra
12 cum tibi venditus fuerit frater tuus hebraeus aut hebraea
et sex annis servierit tibi
in septimo anno dimittes eum liberum
13 et quem libertate donaveris
nequaquam vacuum abire patieris
14 sed dabis viaticum de gregibus et de area et
torculari tuo
quibus Dominus Deus tuus benedixerit tibi
15 memento quod et ipse servieris in terra Aegypti
et liberaverit te Dominus Deus tuus
et idcirco ego nunc praecipiam tibi
16 sin autem dixerit nolo egredi
eo quod diligat te et domum tuam
et bene sibi apud te esse sentiat
17 adsumes subulam et perforabis aurem eius in ianua domus tuae
et serviet tibi usque in aeternum
ancillae quoque similiter facies
18 non avertes ab eis oculos tuos quando dimiseris eos
liberos
quoniam iuxta mercedem mercennarii per sex annos servivit tibi
ut benedicat tibi Dominus Deus tuus in cunctis operibus quae agis
19 de primogenitis quae nascuntur in armentis et
ovibus tuis
quicquid sexus est masculini sanctificabis
Domino Deo tuo
non operaberis in primogenito bovis
et non tondebis primogenita ovium
20 in conspectu Domini Dei tui comedes ea per annos singulos
in loco quem elegerit Dominus tu et domus tua
21 sin autem habuerit maculam et vel claudum fuerit vel caecum
aut in aliqua parte deforme vel debile
non immolabitur Domino Deo tuo
22 sed intra portas urbis tuae comedes illud
tam mundus quam inmundus similiter vescentur eis quasi caprea et cervo
23 hoc solum observabis ut sanguinem eorum non comedas
sed effundas in terram quasi aquam