1 facta est autem in illa die persecutio magna in ecclesia
quae erat Hierosolymis
et omnes dispersi sunt per regiones Iudaeae et Samariae
praeter apostolos
2 curaverunt autem Stephanum viri timorati
et fecerunt planctum magnum super illum
3 Saulus vero devastabat ecclesiam
per domos intrans et trahens viros ac mulieres tradebat in custodiam
4 igitur qui dispersi erant pertransiebant
evangelizantes verbum
5 Philippus autem descendens in civitatem Samariae
praedicabat illis Christum
6 intendebant autem turbae his quae a Philippo dicebantur
unianimiter audientes et videntes signa quae faciebat
7 multi enim eorum qui habebant spiritus inmundos
clamantes voce magna exiebant
multi autem paralytici et claudi curati sunt
8 factum est ergo magnum gaudium in illa civitate
9 vir autem quidam nomine Simon
qui ante fuerat in civitate magus seducens gentem Samariae
dicens esse se aliquem magnum
10 cui auscultabant omnes a minimo usque ad maximum dicentes
hic est virtus Dei quae vocatur Magna
11 adtendebant autem eum
propter quod multo tempore magicis suis dementasset eos
12 cum vero credidissent Philippo
evangelizanti de regno Dei et nomine Iesu
Christi
baptizabantur viri ac mulieres
13 tunc Simon et ipse credidit
et cum baptizatus esset adherebat Philippo
videns etiam signa et virtutes maximas fieri stupens admirabatur
14 cum autem audissent apostoli qui erant Hierosolymis
quia recepit Samaria verbum Dei
miserunt ad illos Petrum et Iohannem
15 qui cum venissent oraverunt pro ipsis
ut acciperent Spiritum Sanctum
16 nondum enim in quemquam illorum venerat
sed baptizati tantum erant in nomine Domini Iesu
17 tunc inponebant manus super illos
et accipiebant Spiritum Sanctum
18 cum vidisset autem Simon
quia per inpositionem manus apostolorum daretur Spiritus Sanctus
obtulit eis pecuniam
19 dicens
date et mihi hanc potestatem
ut cuicumque inposuero manus accipiat Spiritum Sanctum
Petrus autem dixit ad eum
20 pecunia tua tecum sit in perditionem
quoniam donum Dei existimasti pecunia possideri
21 non est tibi pars neque sors in sermone isto
cor enim tuum non est rectum coram Deo
22 paenitentiam itaque age ab hac nequitia tua
et roga Deum si forte remittatur tibi haec cogitatio cordis tui
23 in felle enim amaritudinis et obligatione iniquitatis video te esse
24 respondens autem Simon dixit
precamini vos pro me ad Dominum
ut nihil veniat super me horum quae dixistis
25 et illi quidem testificati et locuti verbum Domini
rediebant Hierosolymam
et multis regionibus Samaritanorum evangelizabant
26 angelus autem Domini locutus est ad Philippum dicens
surge et vade contra meridianum
ad viam quae descendit ab Hierusalem in Gazam haec est deserta
27 et surgens abiit
et ecce vir aethiops
eunuchus potens Candacis reginae Aethiopum
qui erat super omnes gazas eius
venerat adorare in Hierusalem
28 et revertebatur sedens super currum suum
legensque prophetam Esaiam
29 dixit autem Spiritus Philippo
accede et adiunge te ad currum istum
30 adcurrens autem Philippus
audivit illum legentem Esaiam prophetam
et dixit putasne intellegis quae legis
31 qui ait et quomodo possum si non aliquis ostenderit mihi
rogavitque Philippum ut ascenderet et sederet secum
32 locus autem scripturae quam legebat erat hic
tamquam ovis ad occisionem ductus est
et sicut agnus coram tondente se sine voce
sic non aperuit os suum
33 in humilitate iudicium eius sublatum est
generationem illius quis enarrabit
quoniam tollitur de terra vita eius
34 respondens autem eunuchus Philippo dixit
obsecro te de quo propheta dicit hoc
de se an de alio aliquo
35 aperiens autem Philippus os suum
et incipiens ab scriptura ista evangelizavit illi Iesum
36 et dum irent per viam venerunt ad quandam aquam
et ait eunuchus
ecce aqua quid prohibet me baptizari
38 et iussit stare currum
et descenderunt uterque in aquam Philippus et eunuchus
et baptizavit eum
39 cum autem ascendissent de aqua Spiritus Domini rapuit Philippum
et amplius non vidit eum eunuchus
ibat enim per viam suam gaudens
40 Philippus autem inventus est in Azoto
et pertransiens evangelizabat civitatibus cunctis donec veniret Caesaream