1 dixit autem princeps sacerdotum
si haec ita se habent
2 qui ait viri fratres et patres audite
Deus gloriae apparuit patri nostro Abraham
cum esset in Mesopotamiam
priusquam moraretur in Charram
3 et dixit ad illum
exi de terra tua et de cognatione tua
et veni in terram quam tibi monstravero
4 tunc exiit de terra Chaldeorum et habitavit in Charram
et inde postquam mortuus est pater eius
transtulit illum in terram istam in qua nunc vos habitatis
5 et non dedit illi hereditatem in ea nec passum pedis
et repromisit dare illi eam in possessionem
et semini eius post ipsum
cum non haberet filium
6 locutus est autem Deus
quia erit semen eius accola in terra aliena
et servituti eos subicient
et male tractabunt eos annis quadringentis
7 et gentem cui servierint iudicabo ego dixit Deus
et post haec exibunt et deservient mihi in loco isto
8 et dedit illi testamentum circumcisionis
et sic genuit Isaac et circumcidit eum die octava
et Isaac Iacob et Iacob duodecim patriarchas
9 et patriarchae aemulantes Ioseph vendiderunt in Aegyptum
et erat Deus cum eo
10 et eripuit eum ex omnibus tribulationibus eius
et dedit ei gratiam et sapientiam
in conspectu Pharaonis regis Aegypti
et constituit eum praepositum super Aegyptum
et super omnem domum suam
11 venit autem fames
in universam Aegyptum et Chanaan
et tribulatio magna
et non inveniebant cibos patres nostri
12 cum audisset autem Iacob esse frumentum in Aegypto
misit patres nostros primum
13 et in secundo cognitus est Ioseph a fratribus suis
et manifestatum est Pharaoni genus eius
14 mittens autem Ioseph accersivit Iacob patrem suum
et omnem cognationem
in animabus septuaginta quinque
15 et descendit Iacob in Aegyptum
et defunctus est ipse et patres nostri
16 et translati sunt in Sychem et positi sunt in sepulchro
quod emit Abraham pretio argenti a filiis Emmor filii Sychem
17 cum adpropinquaret autem tempus repromissionis
quam confessus erat Deus Abrahae
crevit populus et multiplicatus est in Aegypto
18 quoadusque surrexit rex alius in Aegypto
qui non sciebat Ioseph
19 hic circumveniens genus nostrum adflixit patres
ut exponerent infantes suos ne vivificarentur
20 eodem tempore natus est Moses et fuit gratus Deo
qui nutritus est tribus mensibus in domo patris sui
21 exposito autem illo sustulit eum filia Pharaonis
et enutrivit eum sibi in filium
22 et eruditus est Moses omni sapientia Aegyptiorum
et erat potens in verbis et in operibus suis
23 cum autem impleretur ei quadraginta annorum tempus
ascendit in cor eius ut visitaret fratres suos filios Israhel
24 et cum vidisset quendam iniuriam patientem vindicavit illum
et fecit ultionem ei qui iniuriam sustinebat percusso Aegyptio
25 existimabat autem intellegere fratres
quoniam Deus per manum ipsius daret salutem illis
at illi non intellexerunt
26 sequenti vero die apparuit illis litigantibus
et reconciliabat eos in pacem dicens
viri fratres estis ut quid nocetis alterutrum
27 qui autem iniuriam faciebat proximo reppulit eum dicens
quis te constituit principem et iudicem super nos
28 numquid interficere me tu vis
quemadmodum interfecisti heri Aegyptium
29 fugit autem Moses in verbo isto
et factus est advena in terra Madiam ubi generavit filios duos
30 et expletis annis quadraginta
apparuit illi in deserto montis Sina angelus in igne flammae rubi
31 Moses autem videns admiratus est visum
et accedente illo ut consideraret
facta est vox Domini
32 ego Deus patrum tuorum
Deus Abraham et Deus Isaac et Deus Iacob
tremefactus autem Moses non audebat considerare
33 dixit autem illi Dominus solve calciamentum pedum tuorum
locus enim in quo stas terra sancta est
34 videns vidi adflictionem populi mei qui est in Aegypto
et gemitum eorum audivi et descendi liberare eos
et nunc veni et mittam te in Aegyptum
35 hunc Mosen quem negaverunt dicentes
quis te constituit principem et iudicem
hunc Deus principem et redemptorem misit cum manu angeli
qui apparuit illi in rubo
36 hic eduxit illos faciens prodigia et signa
in terra Aegypti et in Rubro mari et in deserto annis quadraginta
37 hic est Moses qui dixit filiis Israhel
prophetam vobis suscitabit Deus de fratribus vestris
tamquam me
38 hic est qui fuit in ecclesia in solitudine cum angelo
qui loquebatur ei in monte Sina
et cum patribus nostris
qui accepit verba vitae dare nobis
39 cui noluerunt oboedire patres nostri
sed reppulerunt et aversi sunt cordibus suis in Aegyptum
40 dicentes ad Aaron fac nobis deos qui praecedant nos
Moses enim hic qui eduxit nos de terra Aegypti
nescimus quid factum sit ei
41 et vitulum fecerunt in illis diebus
et obtulerunt hostiam simulacro
et laetabantur in operibus manuum suarum
42 convertit autem Deus et tradidit eos servire militiae caeli
sicut scriptum est in libro Prophetarum
numquid victimas aut hostias obtulistis mihi
annis quadraginta in deserto domus Israhel
43 et suscepistis tabernaculum Moloch et sidus dei vestri Rempham
figuras quas fecistis adorare eas
et transferam vos trans Babylonem
44 tabernaculum testimonii fuit patribus nostris in deserto
sicut disposuit loquens ad Mosen
ut faceret illud secundum formam quam viderat
45 quod et induxerunt suscipientes patres nostri cum Iesu
in possessionem gentium
quas expulit Deus a facie patrum nostrorum
usque in diebus David
46 qui invenit gratiam ante Deum
et petiit ut inveniret tabernaculum Deo Iacob
47 Salomon autem aedificavit illi domum
48 sed non Excelsus in manufactis habitat sicut propheta dicit
49 caelum mihi sedis est terra autem scabillum pedum meorum
quam domum aedificabitis mihi dicit Dominus
aut quis locus requietionis meae est
50 nonne manus mea fecit haec omnia
51 dura cervice et incircumcisi cordibus et auribus
vos semper Spiritui Sancto resistitis
sicut patres vestri et vos
52 quem prophetarum non sunt persecuti patres vestri
et occiderunt eos qui praenuntiabant de adventu Iusti
cuius vos nunc proditores et homicidae fuistis
53 qui accepistis legem in dispositionem angelorum
et non custodistis
54 audientes autem haec dissecabantur cordibus suis
et stridebant dentibus in eum
55 cum autem esset plenus Spiritu Sancto
intendens in caelum vidit gloriam Dei
et Iesum stantem a dextris Dei et ait
ecce video caelos apertos
et Filium hominis a dextris stantem Dei
56 exclamantes autem voce magna continuerunt aures suas
et impetum fecerunt unianimiter in eum
57 et eicientes eum extra civitatem lapidabant
et testes deposuerunt vestimenta sua secus pedes adulescentis
qui vocabatur Saulus
58 et lapidabant Stephanum invocantem et dicentem
Domine Iesu suscipe spiritum meum
59 positis autem genibus clamavit voce magna
Domine ne statuas illis hoc peccatum
et cum hoc dixisset obdormivit
Saulus autem erat consentiens neci eius