1 cum autem factum esset ut navigaremus abstracti ab eis
recto cursu venimus Cho
et sequenti die Rhodum et inde Patara
2 et cum invenissemus navem transfretantem in Foenicen
ascendentes navigavimus
3 cum paruissemus autem Cypro
et relinquentes eam ad sinistram
navigabamus in Syriam et venimus Tyrum
ibi enim navis erat expositura onus
4 inventis autem discipulis mansimus ibi diebus septem
qui Paulo dicebant per Spiritum
ne ascenderet Hierosolymam
5 et explicitis diebus profecti ibamus
deducentibus nos omnibus cum uxoribus et filiis
usque foras civitatem
et positis genibus in litore oravimus
6 et cum valefecissemus invicem ascendimus in navem
illi autem redierunt in sua
7 nos vero navigatione explicita a Tyro
descendimus Ptolomaida
et salutatis fratribus mansimus die una apud illos
8 alia autem die profecti venimus Caesaream
et intrantes in domum Philippi evangelistae
qui erat de septem
mansimus apud eum
9 huic autem erant filiae quattuor virgines
prophetantes
10 et cum moraremur per dies aliquot
supervenit quidam a Iudaea propheta nomine Agabus
11 is cum venisset ad nos
tulit zonam Pauli et alligans sibi pedes et manus dixit
haec dicit Spiritus Sanctus
virum cuius est zona haec sic alligabunt in Hierusalem Iudaei
et tradent in manus gentium
12 quod cum audissemus rogabamus nos et qui loci illius erant
ne ascenderet Hierosolymam
13 tunc respondit Paulus et dixit
quid facitis flentes et adfligentes cor meum
ego enim non solum alligari sed et mori in Hierusalem paratus sum
propter nomen Domini Iesu
14 et cum ei suadere non possemus
quievimus dicentes Domini voluntas fiat
15 post dies autem istos praeparati ascendebamus Hierusalem
16 venerunt autem et ex discipulis a Caesarea nobiscum
adducentes apud quem hospitaremur
Mnasonem quendam Cyprium antiquum discipulum
17 et cum venissemus Hierosolymam
libenter exceperunt nos fratres
18 sequenti autem die
introibat Paulus nobiscum ad Iacobum
omnesque collecti sunt seniores
19 quos cum salutasset narrabat per singula
quae fecisset Deus in gentibus per ministerium ipsius
20 at illi cum audissent magnificabant Deum dixeruntque ei
vides frater quot milia sint in Iudaeis
qui crediderunt
et omnes aemulatores sunt legis
21 audierunt autem de te quia discessionem doceas a Mose
eorum qui per gentes sunt Iudaeorum
dicens non debere circumcidere eos filios suos
neque secundum consuetudinem ingredi
22 quid ergo est
utique oportet convenire multitudinem
audient enim te supervenisse
23 hoc ergo fac quod tibi dicimus
sunt nobis viri quattuor votum habentes super se
24 his adsumptis sanctifica te cum illis
et inpende in illis ut radant capita
et scient omnes quia quae de te audierunt falsa sunt
sed ambulas et ipse custodiens legem
25 de his autem qui crediderunt ex gentibus
nos scripsimus iudicantes ut abstineant se ab idolis immolato
et sanguine et suffocato et fornicatione
26 tunc Paulus adsumptis viris
postera die purificatus cum illis intravit in templum
adnuntians expletionem dierum purificationis
donec offerretur pro unoquoque eorum oblatio
27 dum autem septem dies consummarentur
hii qui de Asia erant Iudaei cum vidissent eum in templo
concitaverunt omnem populum
et iniecerunt ei manus clamantes
28 viri israhelitae adiuvate
hic est homo qui adversus populum et legem et locum hunc omnes ubique
docens
insuper et gentiles induxit in templum
et violavit sanctum locum istum
29 viderant enim Trophimum Ephesium in civitate cum ipso
quem aestimaverunt quoniam in templum induxisset Paulus
30 commotaque est civitas tota et facta est concursio populi
et adprehendentes Paulum trahebant eum extra templum
et statim clausae sunt ianuae
31 quaerentibus autem eum occidere
nuntiatum est tribuno cohortis quia tota confunditur Hierusalem
32 qui statim adsumptis militibus et centurionibus
decucurrit ad illos
qui cum vidissent tribunum et milites
cessaverunt percutere Paulum
33 tunc accedens tribunus adprehendit eum
et iussit alligari catenis duabus
et interrogabat quis esset et quid fecisset
34 alii autem aliud clamabant in turba
et cum non posset certum cognoscere prae tumultu
iussit duci eum in castra
35 et cum venisset ad gradus
contigit ut portaretur a militibus propter vim populi
36 sequebatur enim multitudo populi clamans tolle eum
37 et cum coepisset induci in castra Paulus dicit tribuno
si licet mihi loqui aliquid ad te
qui dixit graece nosti
38 nonne tu es Aegyptius qui ante hos dies tumultum concitasti
et eduxisti in desertum quattuor milia virorum sicariorum
39 et dixit ad eum Paulus
ego homo sum quidem iudaeus a Tarso Ciliciae
non ignotae civitatis municeps
rogo autem te permitte mihi loqui ad populum
40 et cum ille permisisset
Paulus stans in gradibus annuit manu ad plebem
et magno silentio facto adlocutus est hebraea lingua
dicens