1 tu ergo fili mi confortare in gratia quae est in Christo Iesu
2 et quae audisti a me per multos testes
haec commenda fidelibus hominibus qui idonei erunt et alios docere
3 labora sicut bonus miles Christi Iesu
4 nemo militans inplicat se negotiis saecularibus
ut ei placeat cui se probavit
5 nam et qui certat in agone non coronatur nisi legitime certaverit
6 laborantem agricolam oportet primum de fructibus accipere
7 intellege quae dico dabit enim tibi Dominus in omnibus intellectum
8 memor esto Iesum Christum
resurrexisse a mortuis
ex semine David secundum evangelium meum
9 in quo laboro usque ad vincula quasi male operans
sed verbum Dei non est alligatum
10 ideo omnia sustineo propter electos
ut et ipsi salutem consequantur
quae est in Christo Iesu cum gloria caelesti
11 fidelis sermo nam si conmortui sumus et convivemus
12 si sustinemus et conregnabimus
si negabimus et ille negabit nos
13 si non credimus ille fidelis manet
negare se ipsum non potest
14 haec commone testificans coram Domino
noli verbis contendere
in nihil utile
ad subversionem audientium
15 sollicite cura te ipsum probabilem exhibere Deo
operarium inconfusibilem
recte tractantem verbum veritatis
16 profana autem inaniloquia devita
multum enim proficient ad impietatem
17 et sermo eorum ut cancer serpit
ex quibus est Hymeneus et Philetus
18 qui a veritate exciderunt
dicentes resurrectionem iam factam
et subvertunt quorundam fidem
19 sed firmum fundamentum Dei stetit habens signaculum hoc
cognovit Dominus qui sunt eius
et discedat ab iniquitate omnis qui nominat nomen Domini
20 in magna autem domo
non solum sunt vasa aurea et argentea sed et lignea et fictilia
et quaedam quidem in honorem
quaedam autem in contumeliam
21 si quis ergo emundaverit se ab istis
erit vas in honorem sanctificatum
et utile Domino ad omne opus bonum paratum
22 iuvenilia autem desideria fuge
sectare vero iustitiam fidem caritatem pacem
cum his qui invocant Dominum de corde puro
23 stultas autem et sine disciplina quaestiones devita
sciens quia generant lites
24 servum autem Domini non oportet litigare
sed mansuetum esse ad omnes docibilem patientem
25 cum modestia corripientem eos qui resistunt
nequando det illis Deus paenitentiam
ad cognoscendam veritatem
26 et resipiscant a diaboli laqueis
a quo capti tenentur ad ipsius voluntatem