1 accidit quoque ut ibi esset vir Belial
nomine Seba filius Bochri vir iemineus
et cecinit bucina et ait
non est nobis pars in David neque hereditas in filio Isai
vir in tabernacula tua Israhel
2 et separatus est omnis Israhel a David
secutusque est Seba filium Bochri
viri autem Iuda adheserunt regi suo
a Iordane usque Hierusalem
3 cumque venisset rex in domum suam Hierusalem
tulit decem mulieres concubinas
quas dereliquerat ad custodiendam domum
et tradidit eas in custodiam alimenta eis praebens
et non est ingressus ad eas
sed erant clausae usque ad diem mortis suae in viduitate
viventes
4 dixit autem rex Amasae
convoca mihi omnes viros Iuda in diem tertium et tu adesto praesens
5 abiit ergo Amasa ut convocaret Iudam
et moratus est extra placitum quod ei constituerat
6 ait autem David ad Abisai
nunc magis adflicturus est nos Seba filius Bochri quam Absalom
tolle igitur servos domini tui et persequere eum
ne forte inveniat civitates munitas et effugiat nos
7 egressi sunt ergo cum eo viri Ioab
Cherethi quoque et Felethi et omnes robusti exierunt de Hierusalem
ad persequendum Seba filium Bochri
8 cumque illi essent iuxta lapidem grandem qui est in Gabaon
Amasa veniens occurrit eis
porro Ioab vestitus erat tunica stricta ad mensuram habitus sui
et desuper accinctus gladio dependente usque ad ilia in vagina
qui fabrefactus levi motu egredi poterat et percutere
9 dixit itaque Ioab ad Amasa salve mi frater
et tenuit manu dextra mentum Amasae quasi osculans eum
10 porro Amasa non observavit gladium quem habebat Ioab
qui percussit eum in latere et effudit intestina eius in terram
nec secundum vulnus adposuit
Ioab autem et Abisai frater eius persecuti sunt Seba filium Bochri
11 interea quidam viri cum stetissent iuxta cadaver Amasae
de sociis Ioab dixerunt
ecce qui esse voluit pro Ioab comes David pro Ioab
12 Amasa autem conspersus sanguine iacebat in media via
vidit hoc quidam vir
quod subsisteret omnis populus ad videndum eum
et amovit Amasam de via in agrum
operuitque eum vestimento ne subsisterent transeuntes propter eum
13 amoto igitur illo de via transiebat omnis vir sequens Ioab
ad persequendum Seba filium Bochri
14 porro ille transierat per omnes tribus Israhel
in Abelam et in Bethmacha
omnesque electi congregati fuerant ad eum
15 venerunt itaque et obpugnabant eum in Abela et in Bethmacha
et circumdederunt munitionibus civitatem et obsessa est urbs
omnis autem turba quae erat cum Ioab moliebatur destruere muros
16 et exclamavit mulier sapiens de civitate
audite audite dicite Ioab adpropinqua huc et loquar tecum
17 qui cum accessisset ad eam ait illi tu es Ioab et ille respondit ego
ad quem sic locuta est audi sermones ancillae tuae
qui respondit audio
18 rursumque illa sermo inquit dicebatur in veteri proverbio
qui interrogant interrogent in Abela et sic perficiebant
19 nonne ego sum quae respondeo veritatem Israhel
et tu quaeris subruere civitatem
et evertere matrem in Israhel
quare praecipitas hereditatem Domini
20 respondensque Ioab ait absit absit hoc a me
non praecipito neque demolior
21 non se sic habet res
sed homo de monte Ephraim Seba filius Bochri cognomine
levavit manum contra regem David
tradite illum solum et recedemus a civitate
et ait mulier ad Ioab ecce caput eius mittetur ad te per murum
22 ingressa est ergo ad omnem populum et locuta est eis sapienter
qui abscisum caput Seba filii Bochri proiecerunt ad Ioab
et ille cecinit tuba
et recesserunt ab urbe unusquisque in tabernacula sua
Ioab autem reversus est Hierusalem ad regem
23 fuit ergo Ioab super omnem exercitum Israhel
Banaias autem filius Ioiadae super Cheretheos et Feletheos
24 Aduram vero super tributa
porro Iosaphat filius Ahilud a commentariis
25 Sia autem scriba
Sadoc vero et Abiathar sacerdotes
26 Hira autem Hiaiarites erat sacerdos David