1 utinam sustineretis modicum quid insipientiae meae
sed et subportate me
2 aemulor enim vos Dei aemulatione
despondi enim vos uni viro virginem castam exhibere Christo
3 timeo autem ne sicut serpens Evam seduxit astutia sua
ita corrumpantur sensus vestri
et excidant a simplicitate quae est in Christo
4 nam si is qui venit alium Christum praedicat
quem non praedicavimus
aut alium spiritum accipitis quem non
accepistis
aut aliud evangelium quod non recepistis
recte pateremini
5 existimo enim nihil me minus fecisse magnis apostolis
6 et si inperitus sermone sed non scientia
in omnibus autem manifestatus sum vobis
7 aut numquid peccatum feci me ipsum humilians ut vos exaltemini
quoniam gratis evangelium Dei evangelizavi vobis
8 alias ecclesias expoliavi
accipiens stipendium ad ministerium vestrum
9 et cum essem apud vos et egerem nulli onerosus fui
nam quod mihi deerat
suppleverunt fratres qui venerunt a Macedonia
et in omnibus sine onere me vobis servavi et servabo
10 est veritas Christi in me
quoniam haec gloria non infringetur in me
in regionibus Achaiae
11 quare quia non diligo vos Deus scit
12 quod autem facio et faciam
ut amputem occasionem eorum qui volunt occasionem
ut in quo gloriantur inveniantur sicut et nos
13 nam eiusmodi pseudoapostoli operarii subdoli
transfigurantes se in apostolos Christi
14 et non mirum ipse enim Satanas transfigurat se in angelum lucis
15 non est ergo magnum
si ministri eius transfigurentur velut ministri iustitiae
quorum finis erit secundum opera ipsorum
16 iterum dico ne quis me putet insipientem
alioquin velut insipientem accipite me
ut et ego modicum quid glorier
17 quod loquor non loquor secundum Dominum
sed quasi in insipientia in hac substantia gloriae
18 quoniam multi gloriantur secundum carnem et ego gloriabor
19 libenter enim suffertis insipientes cum sitis ipsi sapientes
20 sustinetis enim si quis vos in servitutem redigit
si quis devorat si quis accipit si quis extollitur
si quis in faciem vos caedit
21 secundum ignobilitatem dico
quasi nos infirmi fuerimus
in quo quis audet in insipientia dico audeo et ego
22 Hebraei sunt et ego Israhelitae sunt et ego
semen Abrahae sunt et ego
23 ministri Christi sunt
minus sapiens dico plus ego
in laboribus plurimis in carceribus abundantius
in plagis supra modum in mortibus frequenter
24 a Iudaeis quinquies quadragenas una minus accepi
25 ter virgis caesus sum semel lapidatus sum
ter naufragium feci
nocte et die in profundo maris fui
26 in itineribus saepe periculis fluminum periculis latronum
periculis ex genere periculis ex gentibus periculis in civitate
periculis in solitudine periculis in mari periculis in falsis fratribus
27 in labore et aerumna in vigiliis multis
in fame et siti in ieiuniis multis in frigore et nuditate
28 praeter illa quae extrinsecus sunt instantia mea cotidiana
sollicitudo omnium ecclesiarum
29 quis infirmatur et non infirmor
quis scandalizatur et ego non uror
30 si gloriari oportet quae infirmitatis meae sunt gloriabor
31 Deus et Pater Domini Iesu
scit
qui est benedictus in saecula
quod non mentior
32 Damasci praepositus gentis Aretae regis
custodiebat civitatem Damascenorum ut me conprehenderet
33 et per fenestram in sporta dimissus sum per
murum
et effugi manus eius