1 venerunt ergo viri Cariathiarim
et duxerunt arcam Domini
et intulerunt eam in domum Abinadab in Gabaa
Eleazarum autem filium eius sanctificaverunt
ut custodiret arcam Domini
2 et factum est ex qua die mansit arca in Cariathiarim
multiplicati sunt dies erat quippe iam annus vicesimus
et requievit omnis domus Israhel post Dominum
3 ait autem Samuhel ad universam domum Israhel dicens
si in toto corde vestro revertimini ad Dominum
auferte deos alienos de medio vestrum et Astharoth
et praeparate corda vestra Domino et servite ei soli
et eruet vos de manu Philisthim
4 abstulerunt ergo filii Israhel Baalim et Astharoth
et servierunt Domino soli
5 dixit autem Samuhel congregate universum Israhel in Masphat
ut orem pro vobis Dominum
6 et convenerunt in Masphat
hauseruntque aquam et effuderunt in conspectu Domini
et ieiunaverunt in die illa
et dixerunt ibi peccavimus Domino
iudicavitque Samuhel filios Israhel in Masphat
7 et audierunt Philisthim quod congregati essent filii Israhel in Masphat
et ascenderunt satrapae Philisthinorum ad Israhel
quod cum audissent filii Israhel timuerunt a facie Philisthinorum
8 dixeruntque ad Samuhel
ne cesses pro nobis clamare ad Dominum Deum nostrum
ut salvet nos de manu Philisthinorum
9 tulit autem Samuhel agnum lactantem unum
et obtulit illum holocaustum integrum Domino
et clamavit Samuhel ad Dominum pro Israhel
et exaudivit eum Dominus
10 factum est ergo cum Samuhel offerret holocaustum
Philistheos inire proelium contra
Israhel
intonuit autem Dominus fragore magno in die illa super Philisthim
et exterruit eos et caesi sunt a filiis Israhel
11 egressique viri Israhel de Masphat persecuti sunt
Philistheos
et percusserunt eos usque ad locum qui erat subter Bethchar
12 tulit autem Samuhel lapidem unum
et posuit eum inter Masphat et inter Sen
et vocavit nomen eius lapis Adiutorii
dixitque hucusque auxiliatus est nobis Dominus
13 et humiliati sunt Philisthim
nec adposuerunt ultra ut venirent in terminos Israhel
facta est itaque manus Domini super Philistheos
cunctis diebus Samuhel
14 et redditae sunt urbes quas tulerant Philisthim ab Israhel
Israheli
ab Accaron usque Geth
et terminos suos liberavit Israhel de manu Philisthinorum
eratque pax inter Israhel et Amorreum
15 iudicabat quoque Samuhel Israhel
cunctis diebus vitae suae
16 et ibat per singulos annos
circumiens Bethel et Galgal et Masphat
et iudicabat Israhelem in supradictis locis
17 revertebaturque in Ramatha
ibi enim erat domus eius et ibi iudicabat Israhelem
aedificavit etiam ibi altare Domino