1 et anno centesimo sexagesimo
ascendit Alexander Antiochi filius qui cognominatus est Nobilis
et occupavit Ptolomaidam et receperunt eum et regnavit illic
2 et audivit Demetrius rex
et congregavit exercitum valde copiosum
et exivit obviam illi in proelium
3 et misit Demetrius ad Ionathan epistulam verbis
pacificis
ut magnificaret eum
4 dixit enim anticipemus pacem facere cum eo
priusquam faciat cum Alexandro adversus nos
5 recordabitur enim omnium quae fecimus
in eum
et in fratrem eius et in gentem eius
6 et dedit ei potestatem congregandi exercitum
et fabricare arma et esse ipsum socium eius
et obsides qui erant in arce iussit tradi ei
7 et venit Ionathas in Hierusalem
et legit epistulas in auditu omnis populi et eorum qui in arce erant
8 et timuerunt timore magno
quoniam audierunt quod dedit ei rex in potestatem
congregandi exercitum
9 et traditi sunt Ionathae obsides et reddidit eos parentibus suis
10 et habitavit Ionathas in Hierusalem
et coepit aedificare et innovare civitatem
11 et dixit facientibus opera
ut struerent muros et montem
Sion
in circuitu lapidibus quadratis ad munitionem
et ita fecerunt
12 et fugerunt alienigenae
qui erant in munitionibus quas aedificaverat Bacchides
13 et reliquit unusquisque locum suum et abiit in terram suam
14 tantum in Bethsuram remanserant aliqui
ex his qui reliquerant legem et praecepta Dei
erat enim haec eis ad refugium
15 et audivit Alexander rex promissa quae promisit Demetrius Ionathae
et narraverunt ei proelia et virtutes quas ipse fecit et fratres eius
et labores quos laboraverunt
16 et ait numquid inveniemus aliquem virum talem
et nunc faciemus eum amicum et socium nostrum
17 et scripsit epistulam et misit ei secundum haec verba dicens
18 rex Alexander fratri Ionathae salutem
19 audivimus de te quod vir potens viribus
et aptus es ut sis amicus noster
20 et nunc constituimus te hodie summum sacerdotem gentis tuae
et ut amicus regis voceris
et misit ei purpuram et coronam auream
ut quae nostra sunt sentias
et conserves amicitias ad nos
21 et induit se Ionathas stolam sanctam
septimo mense anno centesimo sexagesimo
in die sollemni scenophegiae
et congregavit exercitum et fecit arma copiosa
22 et audivit Demetrius verba ista et contristatus est
et ait
23 quid hoc fecimus quod praeoccupavit nos Alexander
adprehendere amicitiam Iudaeorum ad munimen sui
24 scribam et ego illi verba deprecatoria
et dignitates et dona ut sit mecum in adiutorio
25 et scripsit in haec verba
rex Demetrius genti Iudaeorum salutem
26 quoniam servastis ad nos pactum et mansistis in amicitia nostra
et non accessistis ad inimicos nostros
audivimus et gavisi sumus
27 et nunc perseverate adhuc conservare ad nos fidem
et retribuemus vobis bona pro his quae fecistis nobiscum
28 et remittemus vobis praestationes multas
et dabimus vobis donationes
29 et nunc absolvo vos et omnes Iudaeos a tributis
et pretia salis indulgeo et coronas remitto
et tertias seminis
30 et dimidiam partem
fructus ligni quod est portionis meae
relinquo vobis ex hodierno et deinceps
ne accipiatur a terra Iuda
et a tribus civitatibus quae additae sunt illi ex Samaria et Galilea
ex hodierna die et in totum tempus
31 et Hierusalem sit sancta et libera cum finibus suis
et decimae et tributa ipsius sint
32 remitto etiam potestatem arcis quae est in Hierusalem
et do eam summo sacerdoti
et constituat in ea viros quoscumque
ipse elegerit
qui custodiant eam
33 et omnem animam Iudaeorum quae captiva est a terra
Iuda
in omni regno meo relinquo liberam gratis
ut omnes a tributis resolvantur etiam pecorum suorum
34 et omnes dies sollemnes et sabbata et neomeniae et dies decreti
et tres dies ante diem sollemnem
et tres post diem sollemnem
sint omnes inmunitatis et remissionis
omnibus Iudaeis qui sunt in regno meo
35 et nemo potestatem agere aliquid habeat
et movere negotii adversus aliquem eorum in
omni causa
36 et ut adscribantur ex Iudaeis in exercitu
regis
ad triginta milia virorum
et dabuntur illis copiae ut oportet omnibus exercitibus regis
et ex ipsis ordinabuntur qui sint in munitionibus regis magni
37 et ex his constituentur supra negotia regni
quae aguntur ex fide
et principes sint ex eis
et ambulent legibus suis
sicut praecepit rex in terra Iuda
38 et tres civitates quae additae sunt Iudaeae ex regione
Samariae
cum Iudaea reputentur
ut sint sub uno
et non oboediant aliae potestati nisi summi sacerdotis
39 Ptolomaidam et confines eius
quas dedi donum sanctis qui sunt in Hierusalem
ad necessarios sumptus sanctorum
40 et ego singulis annis dabo quindecim milia
siclorum argenti
de rationibus regis quae me contingunt
41 et omne quod reliquum fuit
quod non reddiderant qui super negotia erant annis prioribus
ex hoc dabunt in opera domus
42 et super haec quinque milia siclorum argenti
quae accipiebant de sanctorum ratione per singulos annos
et haec ad sacerdotes pertineant qui ministerio funguntur
43 et quicumque fugerint in
templum quod est in Hierosolymis
et in omnibus finibus eius
obnoxios regi in omni negotio dimittatis
et universa quae sunt eis in regno meo libera habeant
44 et ad aedificanda vel restauranda opera sanctorum
sumptus dabuntur de ratione regis
45 et ad extruendos muros Hierusalem et communiendos in circuitu
sumptus dabuntur de ratione regis
et ad construendos muros in Iudaea
46 ut audivit autem Ionathas et populus sermones istos
non crediderunt eis nec receperunt eos
quia recordati sunt malitiae magnae quam fecerat in
Israhel
et tribulaverat eos valde
47 et conplacuit eis in Alexandrum
quia ipse fuerat eis princeps sermonum pacis
et ipsi auxilium ferebant omnibus diebus
48 et congregavit Alexander rex exercitum magnum
et admovit castra ad Demetrium
49 et commiserunt proelium reges
et fugit exercitus Alexandri
et insecutus est eum Demetrius
et incubuit super eos
50 et invaluit proelium nimis donec occidit sol
et cecidit Demetrius in illa die
51 et misit Alexander ad Ptolomeum regem Aegypti legatos
secundum haec verba dicens
52 quoniam ingressus sum in regnum meum
et sedi in sede patrum meorum et obtinui principatum
et contrivi Demetrium et possedi regionem nostram
53 et commisi cum eo pugnam
et contritus est ipse et castra eius a nobis
et sedimus in sede regni eius
54 et nunc statuamus ad invicem amicitiam
et da mihi filiam tuam uxorem et ero gener tuus
et ipsi dignitatem
55 et respondit Ptolomeus rex dicens
felix dies in qua reversus es ad terram patrum tuorum
et sedisti in sede regni eorum
56 et nunc faciam tibi quae scripsisti
sed occurre Ptolomaidae
ut videamus nos invicem
et spondeam tibi sicut dixisti
57 et exiit Ptolomeus de Aegypto
ipse et Cleopatra filia eius et venit Ptolomaidae
anno centesimo sexagesimo secundo
58 et occurrit ei Alexander rex
et dedit ei Cleopatram filiam suam
et fecit nuptias eius Ptolomaidae sicut reges in magna gloria
59 et scripsit rex Alexander Ionathae ut veniret obviam sibi
60 et abiit cum gloria Ptolomaidem
et occurrit ibi duobus regibus
et dedit illis argentum multum et aurum et dona
et invenit gratiam in conspectu eorum
61 et convenerunt adversus eum viri pestilentes ex Israhel
viri iniqui interpellantes adversus eum
et non intendit ad eos rex
62 et iussit expoliari Ionathan vestimentis
suis
et induit eum purpura
et ita fecerunt
et conlocavit eum rex sedere secum
63 dixitque principibus
exite cum eo in medio civitatis et praedicate
ut nemo interpellet adversus eum de ullo negotio
nec quisquam ei molestus sit de ulla ratione
64 et factum est
ut viderunt qui interpellabant gloriam eius quae praedicabatur
et opertum eum purpura
fugerunt omnes
65 et magnificavit eum rex et scripsit eum inter primos amicos
et posuit eum ducem et participem principatus
66 et reversus est Ionathan in Hierusalem cum pace
et laetitia
67 in anno centesimo sexagesimo quinto
venit Demetrius filius Demetrii a Creta in terram patrum suorum
68 et audivit Alexander rex et contristatus est valde
et reversus est Antiochiam
69 et constituit Demetrius Apollonium
qui praeerat Coelesyriae
et congregavit exercitum magnum et accessit ad Iamniam
et misit ad Ionathan summum sacerdotem
70 dicens
tu solus resistis nobis
ego autem factus sum in derisum et in obprobrium
propterea quia tu potestatem exerces in montibus
71 nunc ergo si confidis in virtutibus tuis
descende ad nos in campum
et conparemus illic invicem quia mecum est virtus bellorum
72 interroga et disce qui sim ego
et ceteri qui auxilio sunt mihi qui et dicunt
quia non potest stare pes vester ante faciem nostram
quia bis in fugam conversi sunt patres tui in terra sua
73 et nunc quomodo poteris sustinere equitatum exercitum
tantum
in campo ubi non est lapis neque saxum neque locus fugiendi
74 ut audivit autem Ionathas sermones Apollonii motus est animo
et elegit decem milia virorum et exiit ab Hierusalem
et concurrit ei Simon frater eius in adiutorium
75 et adplicuerunt castra in Ioppen
et exclusit eum a civitate
quia custodia Apollonii Ioppe erat
et obpugnavit eam
76 et exterriti qui erant intra civitatem aperuerunt ei
et obtinuit Ionathas Ioppen
77 et audivit Apollonius
et admovit tria milia equitum et exercitum multum
78 et abiit Azotum tamquam iter faciens
et statim exiit in campum
eo quod haberet multitudinem equitum et confideret
in eis
et insecutus est eum Ionathas in Azotum
et proelium commiserunt
79 et reliquit Apollonius in castris mille equites post eos occulte
80 et cognovit Ionathas quoniam sunt insidiae post se
et circuierunt castra eius
a mane usque ad vesperam
81 populus autem stabat sicut praecepit Ionathas
et laboraverunt equi eorum
82 et eiecit Simon exercitum suum et commisit contra legionem
equites enim fatigati erant
et contriti sunt ab eo et fugerunt
83 et qui dispersi sunt in campum fugerunt in Azotum
et intraverunt in Bethdagon idolum suum ut se liberarent
84 et succendit Ionathas Azotum et civitates quae erant in circuitu eius
et accepit spolia eorum
et templum Dagon et eos qui fugerunt in illud succendit igni
85 et fuerunt qui ceciderunt gladio cum his qui succensi sunt
fere octo milia virorum
86 et movit inde Ionathas castra et adplicuit ea Ascalona
et exierunt de civitate obviam illi in magna gloria
87 et reversus est Ionathas in Hierusalem
cum suis habentibus spolia multa
88 et factum est ut audivit Alexander rex sermones istos
addidit adhuc glorificare Ionathan
89 et misit ei fibulam auream
sicuti est consuetudo dari cognatis regum
et dedit ei Accaron et omnes fines eius in possessionem