1 et ego fratres non potui vobis loqui quasi spiritalibus
sed quasi carnalibus
tamquam parvulis in Christo
2 lac vobis potum dedi non escam
nondum enim poteratis
sed ne nunc quidem potestis
adhuc enim estis carnales
3 cum enim sit inter vos zelus et contentio
nonne carnales estis et secundum hominem ambulatis
4 cum enim quis dicit ego quidem sum Pauli
alius autem ego Apollo
nonne homines estis
quid igitur est Apollo quid vero Paulus
5 ministri eius cui credidistis et unicuique sicut Dominus dedit
6 ego plantavi Apollo rigavit
sed Deus incrementum dedit
7 itaque neque qui plantat est aliquid neque qui rigat
sed qui incrementum dat Deus
8 qui plantat autem et qui rigat unum sunt
unusquisque autem propriam mercedem accipiet
secundum suum laborem
9 Dei enim sumus adiutores
Dei agricultura estis Dei aedificatio estis
10 secundum gratiam Dei quae data est mihi
ut sapiens architectus fundamentum posui
alius autem superaedificat
unusquisque autem videat quomodo superaedificet
11 fundamentum enim aliud nemo potest ponere
praeter id quod positum est qui est Christus Iesus
12 si quis autem superaedificat supra fundamentum hoc
aurum argentum lapides pretiosos ligna faenum stipulam
13 uniuscuiusque opus manifestum erit
dies enim declarabit
quia in igne revelabitur
et uniuscuiusque opus quale sit ignis probabit
14 si cuius opus manserit quod superaedificavit mercedem accipiet
15 si cuius opus arserit detrimentum patietur
ipse autem salvus erit sic tamen quasi per ignem
16 nescitis quia templum Dei estis et Spiritus Dei habitat in vobis
17 si quis autem templum Dei violaverit
disperdet illum Deus
templum enim Dei sanctum est quod estis vos
18 nemo se seducat
si quis videtur inter vos sapiens esse in hoc saeculo
stultus fiat ut sit sapiens
19 sapientia enim huius mundi stultitia est apud Deum
scriptum est enim conprehendam sapientes in astutia eorum
20 et iterum
Dominus novit cogitationes sapientium
quoniam vanae sunt
21 itaque nemo glorietur in hominibus
omnia enim vestra sunt
22 sive Paulus sive Apollo sive Cephas
sive mundus sive vita sive mors sive praesentia sive futura
omnia enim vestra sunt
23 vos autem Christi Christus autem Dei