1 igitur cum Tobias putaret orationem suam exaudiri ut mori potuisset
vocavit ad se Tobiam filium suum
2 dixitque ei
audi fili mi verba oris mei
et ea in corde tuo quasi fundamentum construe
3 cum acceperit Deus animam meam corpus meum sepeli
et honorem habebis matri tuae omnibus diebus vitae eius
4 memor enim esse debes
quae et quanta pericula passa sit propter te in utero suo
5 cum autem et ipsa conpleverit tempus vitae suae
sepelies eam circa me
6 omnibus autem diebus vitae tuae Deum in mente habe
et cave ne aliquando peccato consentias
et praetermittas praecepta Dei nostri
7 ex substantia tua fac elemosynam
et noli avertere faciem tuam ab ullo paupere
ita enim fiet ut nec a te avertatur facies Domini
8 quomodo potueris ita esto misericors
9 si multum tibi fuerit abundanter tribue
si exiguum fuerit
etiam exiguum libenter inpertire stude
10 praemium enim tibi bonum thesaurizas in die necessitatis
11 quoniam elemosyna ab omni peccato et a morte liberat
et non patietur animam ire in tenebras
12 fiducia magna erit coram summo Deo elemosyna
omnibus qui faciunt eam
13 adtende tibi fili mi ab omni fornicatione
et praeter uxorem tuam numquam patiaris crimen scire
14 superbiam numquam in tuo sensu aut in tuo verbo dominari permittas
in ipsa enim initium sumpsit omnis perditio
15 quicumque aliquid tibi operatus fuerit
statim mercedem ei restitue
et merces mercennarii apud te omnino non maneat
16 quod ab alio odis fieri tibi
vide ne alteri tu aliquando facias
17 panem tuum cum esurientibus et egenis comede
et de vestimentis tuis nudos tege
18 panem tuum et vinum super sepulturam iusti constitue
et noli ex eo manducare et bibere cum peccatoribus
19 consilium semper a sapiente perquire
20 omni tempore benedic Deum
et pete ab eo ut vias tuas dirigat
et omnia consilia tua in ipso permaneant
21 indico etiam tibi fili mi dedisse me decem talenta argenti
dum infantulus esses
Gabelo in Rages civitate Medorum
et chirografum eius apud me habeo
22 et ideo perquire quomodo ad eum pervenias
et recipias ab eo supra memoratum pondus argenti
et restituas ei chirografum suum
23 noli timere fili mi pauperem quidem vitam gerimus
sed multa bona habemus si timuerimus Deum
et recesserimus ab omni peccato et fecerimus bene
1 Ἐν τῇ ἡμέρᾳ ἐκείνῃ ἐμνήσθη Τωβιθ τοῦ ἀργυρίου, ὃ παρέθετο Γαβαήλῳ ἐν Ῥάγοις τῆς Μηδίας, 2 καὶ εἶπεν ἐν τῇ καρδίᾳ αὐτοῦ Ἰδοὺ ἐγὼ ᾐτησάμην θάνατον· τί οὐχὶ καλῶ Τωβιαν τὸν υἱόν μου καὶ ὑποδείξω αὐτῷ περὶ τοῦ ἀργυρίου τούτου πρὶν ἀποθανεῖν με; 3 καὶ ἐκάλεσεν Τωβιαν τὸν υἱὸν αὐτοῦ, καὶ ἦλθεν πρὸς αὐτόν· καὶ εἶπεν αὐτῷ Θάψον με καλῶς· καὶ τίμα τὴν μητέρα σου καὶ μὴ ἐγκαταλίπῃς αὐτὴν πάσας τὰς ἡμέρας τῆς ζωῆς αὐτῆς καὶ ποίει τὸ ἀρεστὸν ἐνώπιον αὐτῆς καὶ μὴ λυπήσῃς τὸ πνεῦμα αὐτῆς ἐν παντὶ πράγματι. 4 μνήσθητι αὐτῆς, παιδίον, ὅτι κινδύνους πολλοὺς ἑώρακεν ἐπὶ σοὶ ἐν τῇ κοιλίᾳ αὐτῆς· καὶ ὅταν ἀποθάνῃ, θάψον αὐτὴν παρ᾽ ἐμοὶ ἐν ἑνὶ τάφῳ. 5 καὶ πάσας τὰς ἡμέρας σου, παιδίον, τοῦ κυρίου μνημόνευε καὶ μὴ θελήσῃς ἁμαρτεῖν καὶ παραβῆναι τὰς ἐντολὰς αὐτοῦ· δικαιοσύνας ποίει πάσας τὰς ἡμέρας τῆς ζωῆς σου καὶ μὴ πορευθῇς ταῖς ὁδοῖς τῆς ἀδικίας· 6 διότι οἱ ποιοῦντες ἀλήθειαν εὐοδωθήσονται ἐν τοῖς ἔργοις αὐτῶν. 7 καὶ πᾶσιν τοῖς ποιοῦσιν δικαιοσύνην 19 δώσει κύριος αὐτοῖς βουλὴν ἀγαθήν· καὶ ὃν ἂν θέλῃ κύριος, ταπεινοῖ ἕως ᾅδου κατωτάτω. καὶ νῦν, παιδίον, μνημόνευε τὰς ἐντολὰς ταύτας, καὶ μὴ ἐξαλειφθήτωσαν ἐκ τῆς καρδίας σου. 20 καὶ νῦν, παιδίον, ὑποδεικνύω σοι ὅτι δέκα τάλαντα ἀργυρίου παρεθέμην Γαβαήλῳ τῷ τοῦ Γαβρι ἐν Ῥάγοις τῆς Μηδίας. 21 καὶ μὴ φοβοῦ, παιδίον, ὅτι ἐπτωχεύσαμεν· ὑπάρχει σοι πολλὰ ἀγαθά, ἐὰν φοβηθῇς τὸν θεὸν καὶ φύγῃς ἀπὸ πάσης ἁμαρτίας καὶ ποιήσῃς τὰ ἀγαθὰ ἐνώπιον κυρίου τοῦ θεοῦ σου.