1 omnis amicus dicet et ego amicitiam copulavi
sed est amicus solo nomine amicus
nonne tristitia inest usque ad mortem
2 sodalis autem et amicus ad inimicitiam convertentur
3 o praesumptio nequissima unde creata es
cooperire aridam malitiam et dolositatem illius
4 sodalis amico coniucundatur in oblectatione
et in tempore tribulationis adversarius erit
5 sodalis amico condolet causa ventris
et contra hostem accipiet scutum
6 non obliviscaris amici tui in animo tuo
et non inmemor sis illius in operibus tuis
7 noli consiliari cum socero tuo
et a zelantibus te absconde consilium
8 omnis consiliarius prodit consilium
sed est consiliarius in semet ipso
9 a consiliario serva animam tuam
prius scito quae sit illius necessitas
et ipse enim animo suo cogitabit
10 ne forte mittat sudem in terram et dicat tibi
11 bona est via tua
et stet e contrario videre quid tibi eveniat
12 cum viro inreligioso tracta de sanctitate
et cum iniusto de iustitia
et cum muliere de ea quae aemulatur
cum timido de bello
cum negotiatore de traiecticio
cum emptore de venditione
cum viro livido de gratiis agendis
13 cum impio de pietate
cum inhonesto de honestate
cum operario agri de
omni opere
14 cum operario annuali de consummatione anni
cum servo pigro de multa operatione
non adtendas his in omni consilio
15 cum viro sancto adsiduus esto
quemcumque cognoveris observantem timorem Dei
16 cuius anima est secundum animam tuam
quicumque titubaverit
in tenebris non condolebit tibi
17 et cor boni consilii statue
non est enim tibi aliud pluris
illo
18 anima viri sancti enuntiat aliquando vera
quam septem circumspectores
sedentes ad speculandum
19 et in his omnibus deprecare Altissimum
ut dirigat in veritate viam tuam
20 ante omnem operam verbum verax
praecedat te
et ante omnem actum consilium stabile
21 verbum nequa inmutabit cor
quattuor partes oriuntur
bonum et malum vita et mors
et dominatrix illorum est adsidua lingua
22 vir peritus multos erudivit
et animae suae suavis est
23 qui sofistice loquitur odibilis est
omni re defraudabitur
24 non est enim data illi a
Domino gratia
omni enim sapientia defraudatus est
25 est sapiens animae suae sapiens
et fructus sensus illius laudabilis
26 vir sapiens plebem suam erudit
et fructus sensus eius fideles sunt
27 vir sapiens implebitur benedictione
et videntes illum laudabunt
28 vita viri in numero dierum
dies autem Israhel innumerabiles sunt
29 sapiens in populo hereditabit honorem
et nomen illius erit vivens in aeternum
30 fili in vita tua tempta animam tuam
et si fuerit nequam non des illi potestatem
31 non enim omnia omnibus expediunt
et non omni animae omne genus placet
32 noli avidus esse in omni epulatione
et non te effundas super omnem escam
33 in multis enim escis erit infirmitas
et aplestia adpropinquabit usque ad cholera
34 propter aplestiam multi
obierunt
qui autem abstinens est adiciet vitam