1 commendo autem vobis Phoebem sororem nostram
quae est in ministerio ecclesiae quae est Cenchris
2 ut eam suscipiatis in Domino digne sanctis
et adsistatis ei in quocumque negotio vestri indiguerit
etenim ipsa quoque adstitit multis et mihi ipsi
3 salutate Priscam et Aquilam adiutores meos in Christo Iesu
4 qui pro anima mea suas cervices subposuerunt
quibus non solus ego gratias ago
sed et cunctae ecclesiae gentium
5 et domesticam eorum ecclesiam
salutate Ephaenetum dilectum mihi
qui est primitivus Asiae in Christo
6 salutate Mariam quae multum laboravit in vobis
7 salutate Andronicum et Iuniam
cognatos et concaptivos meos
qui sunt nobiles in apostolis
qui et ante me fuerunt in Christo
8 salutate Ampliatum dilectissimum mihi in Domino
9 salutate Urbanum adiutorem nostrum in Christo
et Stachyn dilectum meum
10 salutate Apellen probum in Christo
11 salutate eos qui sunt ex Aristoboli
salutate Herodionem cognatum meum
salutate eos qui sunt ex Narcissi qui sunt in Domino
12 salutate Tryfenam et Tryfosam quae laborant in Domino
salutate Persidam carissimam
quae multum laboravit in Domino
13 salutate Rufum electum in Domino et matrem eius et meam
14 salutate Asyncritum Flegonta
Hermen Patrobam Hermam
et qui cum eis sunt fratres
15 salutate Filologum et Iuliam Nereum et sororem eius
et Olympiadem et omnes qui cum eis sunt sanctos
16 salutate invicem in osculo sancto
salutant vos omnes ecclesiae Christi
17 rogo autem vos fratres
ut observetis eos qui dissensiones et offendicula
praeter doctrinam quam vos didicistis faciunt
et declinate ab illis
18 huiusmodi enim Christo Domino nostro non serviunt
sed suo ventri
et per dulces sermones et benedictiones seducunt corda innocentium
19 vestra enim oboedientia in omnem locum divulgata est
gaudeo igitur in vobis
sed volo vos sapientes esse in bono et simplices in malo
20 Deus autem pacis conteret Satanan sub pedibus
vestris velociter
gratia Domini nostri Iesu Christi vobiscum
21 salutat vos Timotheus adiutor meus
et Lucius et Iason et Sosipater cognati mei
22 saluto vos ego Tertius qui scripsi epistulam in Domino
23 salutat vos Gaius hospes meus et universae
ecclesiae
salutat vos Erastus arcarius civitatis et Quartus frater
25 ei autem qui potens est vos confirmare
iuxta evangelium meum et praedicationem Iesu Christi
secundum revelationem mysterii temporibus aeternis taciti
26 quod nunc patefactum est per scripturas prophetarum
secundum praeceptum aeterni Dei
ad oboeditionem fidei in cunctis gentibus
cognito
27 solo sapienti Deo
per Iesum Christum
cui honor in saecula saeculorum amen
EXPLICIT EPISTULA AD ROMANOS