1 et vidi caelum novum et terram novam
primum enim caelum et prima terra abiit
et mare iam non est
2 et civitatem sanctam Hierusalem
novam vidi
descendentem de caelo a Deo
paratam sicut sponsam ornatam viro suo
3 et audivi vocem magnam de throno dicentem
ecce tabernaculum Dei cum hominibus
et habitabit cum eis
et ipsi populus eius erunt et ipse Deus cum eis erit eorum Deus
4 et absterget Deus omnem lacrimam ab oculis eorum
et mors ultra non erit
neque luctus neque clamor neque dolor erit ultra
quae prima abierunt
5 et dixit qui sedebat in throno ecce nova facio omnia
et dicit scribe quia haec verba fidelissima
sunt et vera
6 et dixit mihi factum est
ego sum Α et ω initium et finis
ego sitienti dabo de fonte aquae vivae gratis
7 qui vicerit possidebit haec et ero illi Deus et ille erit mihi filius
8 timidis autem et incredulis et execratis et homicidis
et fornicatoribus et veneficis et idolatris
et omnibus mendacibus
pars illorum erit in stagno ardenti igne et sulphure
quod est mors secunda
9 et venit unus de septem angelis
habentibus fialas plenas septem plagis novissimis
et locutus est mecum dicens
veni ostendam tibi sponsam uxorem agni
10 et sustulit me in spiritu in montem magnum et altum
et ostendit mihi civitatem sanctam Hierusalem
descendentem de caelo a Deo
11 habentem claritatem Dei
lumen eius simile lapidi pretioso
tamquam lapidi iaspidis sicut cristallum
12 et habebat murum magnum et altum
habens portas duodecim
et in portis angelos duodecim
et nomina inscripta
quae sunt nomina duodecim tribuum filiorum Israhel
13 ab oriente portae tres et ab aquilone portae tres
et ab austro portae tres et ab occasu portae tres
14 et murus civitatis habens fundamenta duodecim
et in ipsis duodecim nomina duodecim apostolorum agni
15 et qui loquebatur mecum
habebat mensuram harundinem auream
ut metiretur civitatem et portas eius et murum
16 et civitas in quadro posita est
et longitudo eius tanta est quanta et latitudo
et mensus est civitatem de harundine
per stadia duodecim milia
longitudo et latitudo et altitudo
eius aequalia sunt
17 et mensus est murus eius
centum quadraginta quattuor cubitorum
mensura hominis quae est angeli
18 et erat structura muri eius ex lapide iaspide
ipsa vero civitas auro mundo simile vitro mundo
19 fundamenta muri civitatis omni lapide pretioso ornata
fundamentum primum iaspis
secundus sapphyrus
tertius carcedonius
quartus zmaragdus
20 quintus sardonix
sextus sardinus
septimus chrysolitus
octavus berillus
nonus topazius
decimus chrysoprassus
undecimus hyacinthus
duodecimus amethistus
21 et duodecim portae duodecim margaritae sunt
per singulas
et singulae portae erant ex singulis margaritis
et platea civitatis aurum mundum
tamquam vitrum perlucidum
22 et templum non vidi in ea
Dominus enim Deus omnipotens templum illius est et agnus
23 et civitas non eget sole neque luna ut luceant in ea
nam claritas Dei inluminavit eam
et lucerna eius est agnus
24 et ambulabunt gentes per lumen eius
et reges terrae adferent gloriam suam et honorem in illam
25 et portae eius non cludentur per diem nox enim non erit illic
26 et adferent gloriam et honorem gentium in illam
27 nec intrabit in ea
aliquid coinquinatum
et faciens abominationem et mendacium
nisi qui scripti sunt in libro vitae agni