1 et die tertio nuptiae factae sunt in Cana Galilaeae
et erat mater Iesu ibi
2 vocatus est autem ibi et Iesus et discipuli eius ad nuptias
3 et deficiente vino dicit mater Iesu ad eum vinum non habent
4 et dicit ei Iesus
quid mihi et tibi est mulier nondum venit hora mea
5 dicit mater eius ministris quodcumque dixerit vobis facite
6 erant autem ibi lapideae hydriae sex positae
secundum purificationem Iudaeorum
capientes singulae metretas binas vel ternas
7 dicit eis Iesus implete hydrias aqua
et impleverunt eas usque ad summum
8 et dicit eis Iesus haurite nunc et ferte architriclino
et tulerunt
9 ut autem gustavit architriclinus aquam vinum factam
et non sciebat unde esset
ministri autem sciebant qui haurierant aquam
vocat sponsum architriclinus
10 et dicit ei
omnis homo primum bonum vinum ponit
et cum inebriati fuerint tunc id quod deterius est
tu servasti bonum vinum usque adhuc
11 hoc fecit initium signorum Iesus in Cana Galilaeae
et manifestavit gloriam suam
et crediderunt in eum discipuli eius
12 Post hoc descendit Capharnaum
ipse et mater eius et fratres eius et discipuli eius
et ibi manserunt non multis diebus
13 Et prope erat pascha Iudaeorum
et ascendit Hierosolyma Iesus
14 Et invenit in templo vendentes boves et oves et columbas
et nummularios sedentes
15 et cum fecisset quasi flagellum de funiculis
omnes eiecit de templo oves quoque et boves
et nummulariorum effudit aes et mensas subvertit
16 et his qui columbas vendebant dixit auferte ista hinc
nolite facere domum Patris mei domum negotiationis
17 Recordati vero sunt discipuli eius quia scriptum est
zelus domus tuae comedit me
18 Responderunt ergo Iudaei et dixerunt ei
quod signum ostendis nobis quia haec facis
19 Respondit Iesus et dixit eis
solvite templum hoc et in tribus diebus excitabo illud
20 dixerunt ergo Iudaei
quadraginta et sex annis aedificatum est templum hoc
et tu tribus diebus excitabis illud
21 ille autem dicebat de templo corporis sui
22 cum ergo resurrexisset a mortuis
recordati sunt discipuli eius quia hoc dicebat
et crediderunt scripturae et sermoni quem dixit Iesus
23 cum autem esset Hierosolymis in pascha in die festo
multi crediderunt in nomine eius
videntes signa eius quae faciebat
24 ipse autem Iesus non credebat semet ipsum eis
eo quod ipse nosset omnes
25 et quia opus ei non erat ut quis testimonium perhiberet de homine
ipse enim sciebat quid esset in homine