1 anno nono Sedeciae regis Iuda mense decimo
venit Nabuchodonosor rex Babylonis
et omnis exercitus eius ad Hierusalem et obsidebant eam
2 undecimo autem anno Sedeciae mense quarto quinta mensis
aperta est civitas
3 et ingressi sunt omnes principes regis Babylonis
et sederunt in porta media
Neregel Sereser Semegar Nabu Sarsachim Rabsares
Neregel Sereser Rebmag
et omnes reliqui principes regis Babylonis
4 cumque vidisset eos Sedecias rex Iuda et omnes viri bellatores
fugerunt et egressi sunt nocte de civitate
per viam horti regis et per portam quae erat inter duos muros
et egressi sunt ad viam deserti
5 persecutus est autem eos exercitus Chaldeorum
et conprehenderunt Sedeciam in campo solitudinis hiericuntinae
et captum adduxerunt ad Nabuchodonosor regem Babylonis
in Reblatha quae est in terra Emath
et locutus est ad eum iudicia
6 et occidit rex Babylonis filios Sedeciae in Reblatha in oculis eius
et omnes nobiles Iuda occidit rex Babylonis
7 oculos quoque Sedeciae eruit et vinxit eum conpedibus
ut duceretur in Babylonem
8 domum quoque regis et domum vulgi succenderunt Chaldei igni
et murum Hierusalem subverterunt
9 et reliquias populi quae remanserunt in civitate
et perfugas qui transfugerant ad eum
et superfluos vulgi qui remanserant
transtulit Nabuzardan magister militum in Babylonem
10 et de plebe pauperum qui nihil penitus habebant
dimisit Nabuzardan magister militum in terra Iuda
et dedit eis vineas et cisternas in die illa
11 praeceperat autem Nabuchodonosor rex Babylonis
de Hieremia Nabuzardan magistro militiae dicens
12 tolle illum et pone super eum oculos tuos
nihilque ei mali facias
sed ut voluerit sic facies ei
13 misit ergo Nabuzardan princeps militiae
et Nabu et Sesban et
Rabsares
et Neregel et Sereser et Rebmag
et omnes optimates regis Babylonis
14 miserunt et tulerunt Hieremiam de vestibulo carceris
et tradiderunt eum Godoliae filio Ahicam filii Saphan
ut intraret domum et habitaret in populo
15 ad Hieremiam autem factus fuerat sermo Domini
cum clausus esset in vestibulo carceris dicens
16 vade et dic Abdemelech Aethiopi dicens
haec dicit Dominus exercituum Deus Israhel
ecce ego inducam sermones meos super civitatem hanc
in malum et non in bonum
et erunt in conspectu tuo in die illa
17 et liberabo te in die illa ait Dominus
et non traderis in manus virorum quos tu formidas
18 sed eruens liberabo te et gladio non cades
sed erit tibi anima tua in salutem
quia in me habuisti fiduciam ait Dominus