1 quibus abscedentibus Iudith ingressa est oratorium suum
et induens se cilicio posuit cinerem super caput suum
et prosternens se Domino clamavit ad Dominum dicens
2 Domine Deus patris mei Symeon
qui dedisti illi gladium in defensione alienigenarum
qui violatores extiterunt in coinquinatione sua
et denudaverunt femur virginis in confusionem
3 et dedisti mulieres eorum in praedam
et filias eorum in captivitatem
et omnem praedam in divisionem servis tuis
qui zelaverunt zelum tuum
subveni quaeso te Domine Deus meus mihi viduae
4 tu enim fecisti priora et illa post illa cogitasti
et hoc factum est quod ipse voluisti
5 omnes enim viae tuae paratae sunt
et tua iudicia in providentia tua posuisti
6 respice castra Assyriorum nunc
sicut tunc castra videre Aegyptiorum dignatus es
quando post servos tuos armati currebant
confidentes in quadrigis et in equitatu suo
et in multitudine bellatorum
7 sed aspexisti super castra eorum et tenebrae fatigaverunt eos
8 tenuit pedes eorum abyssus et aquae operuerunt eos
9 sic fiant et isti Domine
qui confidunt in multitudine sua et in curribus suis
et in contis et in sagittis suis et in lanceis
gloriantur
10 et nesciunt quia tu ipse es Deus noster
qui conteris bella ab initio
et Dominus nomen est tibi
11 erige brachium tuum sicut ab initio
et adlide virtutem eorum in virtute tua
cadat virtus eorum in iracundiam tuam
qui promittunt se violare sancta tua
et polluere tabernaculum honoris tui
et deicere gladio suo cornu altaris tui
12 fac Domine ut gladio proprio eius superbia amputetur
13 capiatur laqueo oculorum suorum in me
et percuties eum ex labiis caritatis meae
14 da mihi in animo constantiam ut contemnam illum
et virtutem ut evertam illum
15 erit enim memoriale nominis tui
cum manus feminea deiecerit eum
16 non enim in multitudine est virtus tua Domine
neque in equorum viribus voluntas tua
nec superbi ab initio placuerunt tibi
sed humilium et mansuetorum tibi semper placuit deprecatio
17 Deus caelorum creator aquarum et dominus totius creaturae
exaudi me miseram deprecantem
et de tua misericordia praesumentem
18 memento Domine testamenti tui
et da verbum in ore meo et in corde meo consilium corrobora
ut domus tua in tua sanctificatione
permaneat
19 et omnes gentes agnoscant
quoniam tu es Deus et non est alius praeter te