1 surge inluminare quia venit lumen tuum
et gloria Domini super te orta est
2 quia ecce tenebrae operient terram et caligo populos
super te autem orietur Dominus et gloria eius in te videbitur
3 et ambulabunt gentes in lumine tuo et reges in splendore ortus tui
4 leva in circuitu oculos tuos et vide
omnes isti congregati sunt venerunt tibi
filii tui de longe venient
et filiae tuae in latere sugent
5 tunc videbis et afflues et mirabitur et dilatabitur cor tuum
quando conversa fuerit ad te multitudo maris
fortitudo gentium venerit tibi
6 inundatio camelorum operiet te dromedariae Madian et Efa
omnes de Saba venient aurum et tus deferentes
et laudem Domino adnuntiantes
7 omne pecus Cedar congregabitur tibi
arietes Nabaioth ministrabunt tibi
offerentur super placabili altari meo
et domum maiestatis meae glorificabo
8 qui sunt isti qui ut nubes volant
et quasi columbae ad fenestras suas
9 me enim insulae expectant et naves maris in principio
ut adducam filios tuos de longe
argentum eorum et aurum eorum cum eis
nomini Domini Dei tui et Sancto Israhel quia glorificavit te
10 et aedificabunt filii peregrinorum muros tuos
et reges eorum ministrabunt tibi
in indignatione enim mea percussi te
et in reconciliatione mea misertus sum tui
11 et aperientur portae tuae iugiter die et nocte non claudentur
ut adferatur ad te fortitudo gentium
et reges earum adducantur
12 gens enim et regnum quod non servierit tibi peribit
et gentes solitudine vastabuntur
13 gloria Libani ad te veniet abies et buxus et pinus simul
ad ornandum locum sanctificationis meae
et locum pedum meorum glorificabo
14 et venient ad te curvi filii eorum qui humiliaverunt te
et adorabunt vestigia pedum tuorum omnes qui detrahebant tibi
et vocabunt te civitatem Domini Sion Sancti Israhel
15 pro eo quod fuisti derelicta et odio habita
et non erat qui per te transiret
ponam te in superbiam saeculorum
gaudium in generationem et generationem
16 et suges lac gentium et mamilla regum lactaberis
et scies quia ego Dominus salvans te et redemptor tuus Fortis Iacob
17 pro aere adferam aurum et pro ferro adferam argentum
et pro lignis aes et pro lapidibus ferrum
et ponam visitationem tuam pacem et praepositos tuos iustitiam
18 non audietur ultra iniquitas in terra tua
vastitas et contritio in terminis tuis
et occupabit salus muros tuos et portas tuas laudatio
19 non erit tibi amplius sol ad lucendum per diem
nec splendor lunae inluminabit te
sed erit tibi Dominus in lucem sempiternam
et Deus tuus in gloriam tuam
20 non occidet ultra sol tuus et luna tua non minuetur
quia Dominus erit in lucem sempiternam
et conplebuntur dies luctus tui
21 populus autem tuus omnes iusti in perpetuum hereditabunt terram
germen plantationis meae opus manus meae ad glorificandum
22 minimus erit in mille et parvulus in gentem fortissimam
ego Dominus in tempore eius subito faciam istud