1 et factus est sermo Domini ad me dicens
2 fili hominis pone faciem tuam ad montes Israhel
et prophetabis ad eos
3 et dices
montes Israhel audite verbum Domini Dei
haec dicit Dominus Deus montibus et collibus rupibus et vallibus
ecce ego inducam super vos gladium et disperdam excelsa vestra
4 et demoliar aras vestras et confringentur simulacra vestra
et deiciam interfectos vestros ante idola vestra
5 et dabo cadavera filiorum Israhel
ante faciem simulacrorum vestrorum
et dispergam ossa vestra circum aras vestras
6 in omnibus habitationibus vestris urbes desertae erunt
et excelsa demolientur et dissipabuntur
et interibunt arae vestrae et confringentur et cessabunt idola vestra
et conterentur delubra vestra et delebuntur opera vestra
7 et cadet interfectus in medio vestri
et scietis quoniam ego Dominus
8 et relinquam in vobis eos qui fugerint gladium in gentibus
cum dispersero vos in terris
9 et recordabuntur mei liberati vestri in gentibus
ad quas captivi ducti sunt
quia contrivi cor eorum fornicans et recedens a me
et oculos eorum fornicantes post idola sua
et displicebunt sibimet super malis
quae fecerunt in universis abominationibus
suis
10 et scient quia ego Dominus non frustra locutus sum
ut facerem eis malum hoc
11 haec dicit Dominus Deus
percute manu tua et adlide pedem tuum
et dic eheu ad omnes abominationes malorum domus Israhel
qui gladio fame peste ruituri sunt
12 qui longe est peste morietur qui autem prope gladio corruet
et qui relictus fuerit et obsessus fame morietur
et conpleam indignationem meam in eis
13 et scietis quia ego Dominus
cum fuerint interfecti vestri in medio idolorum vestrorum
in circuitu ararum vestrarum
in omni colle excelso in cunctis summitatibus montium
et subtus omne lignum nemorosum
et subtus universam quercum frondosam
locum ubi accenderunt tura redolentia universis idolis suis
14 et extendam manum meam super eos
et faciam terram desolatam et destitutam
a deserto Deblatha in omnibus habitationibus eorum
et scient quia ego Dominus