1 locutusque est Dominus ad Mosen dicens
2 ecce vocavi ex nomine Beselehel filium Uri filii Hur de tribu Iuda
3 et implevi eum spiritu Dei
sapientia intellegentia et scientia in omni opere
4 ad excogitandum fabre quicquid fieri potest
ex auro et argento et aere
5 marmore et gemmis et diversitate lignorum
6 dedique ei socium Hooliab filium Achisamech de tribu Dan
et in corde omnis eruditi posui sapientiam
ut faciant cuncta quae praecepi tibi
7 tabernaculum foederis et arcam testimonii
et propitiatorium quod super eam est
et cuncta vasa tabernaculi
8 mensamque et vasa eius
candelabrum purissimum cum vasis suis
et altaria thymiamatis
9 et holocausti
et omnia vasa eorum
labium cum basi sua
10 vestes sanctas in ministerio Aaron sacerdoti et filiis eius
ut fungantur officio suo in sacris
11 oleum unctionis et thymiama aromatum in sanctuario
omnia quae praecepi tibi facient
12 et locutus est Dominus ad Mosen dicens
13 loquere filiis Israhel et dices ad eos
videte ut sabbatum meum custodiatis
quia signum est inter me et vos in generationibus vestris
ut sciatis quia ego Dominus qui sanctifico vos
14 custodite sabbatum sanctum est enim vobis
qui polluerit illud morte morietur
qui fecerit in eo opus peribit anima illius de medio populi sui
15 sex diebus facietis opus
in die septimo sabbatum est requies sancta Domino
omnis qui fecerit opus in hac die morietur
16 custodiant filii Israhel sabbatum
et celebrent illud in generationibus suis
pactum est sempiternum
17 inter me et filios Israhel
signumque perpetuum
sex enim diebus fecit Dominus caelum et terram
et in septimo ab opere cessavit
18 dedit quoque Mosi conpletis huiuscemodi
sermonibus in monte Sinai
duas tabulas testimonii lapideas scriptas digito Dei