1 Paulus apostolus Christi Iesu per voluntatem Dei
secundum promissionem vitae quae est in Christo Iesu
2 Timotheo carissimo filio gratia misericordia pax
a Deo Patre et Christo Iesu Domino nostro
3 gratias ago Deo cui servio a progenitoribus in conscientia pura
quam sine intermissione habeam tui memoriam
in orationibus meis nocte ac die
4 desiderans te videre
memor lacrimarum tuarum ut gaudio implear
5 recordationem accipiens eius fidei quae est in te non ficta
quae et habitavit primum in avia tua Loide et matre tua Eunice
certus sum autem quod et in te
6 propter quam causam admoneo te
ut resuscites gratiam Dei quae est in te
per inpositionem manuum mearum
7 non enim dedit nobis Deus spiritum timoris
sed virtutis et dilectionis et sobrietatis
8 noli itaque erubescere testimonium Domini nostri
neque me vinctum eius
sed conlabora evangelio secundum virtutem Dei
9 qui nos liberavit et vocavit vocatione sancta
non secundum opera nostra
sed secundum propositum suum et gratiam
quae data est nobis in Christo Iesu ante tempora saecularia
10 manifestata est autem nunc
per inluminationem salvatoris nostri Iesu Christi
qui destruxit quidem mortem
inluminavit autem vitam et incorruptionem per evangelium
11 in quo positus sum ego praedicator et apostolus et magister gentium
12 ob quam causam etiam haec patior
sed non confundor scio enim cui credidi
et certus sum quia potens est depositum meum servare in illum diem
13 formam habe sanorum verborum quae a me audisti
in fide et dilectione in Christo Iesu
14 bonum depositum custodi
per Spiritum Sanctum qui habitat in nobis
15 scis hoc quod aversi sunt a me omnes qui in Asia sunt
ex quibus est Phygelus et Hermogenes
16 det misericordiam Dominus Onesifori domui
quia saepe me refrigeravit
et catenam meam non erubuit
17 sed cum Romam venisset sollicite me quaesivit et invenit
18 det illi Dominus invenire misericordiam a Domino in illa die
et quanta Ephesi ministravit melius tu
nosti