1 Deus parentum et Domine
misericordiae tuae
qui fecisti omnia verbo tuo
2 et sapientia tua constituisti hominem
ut dominetur creaturae quae a te facta est
3 ut disponat orbem terrarum in aequitate et iustitia
et in directione cordis iudicium iudicet
4 da mihi sedium tuarum adsistricem sapientiam
et noli me reprobare a pueris tuis
5 quoniam ego servus tuus et filius ancillae tuae sum
homo infirmus et exigui temporis
et minor ad intellectum iudicii et legum
6 et si quis erit consummatus inter filios hominum
si afuerit ab illo sapientia tua in nihilum
conputabitur
7 tu me elegisti regem populo tuo
et iudicem filiorum tuorum et filiarum
8 dixisti aedificare templum in
monte sancto tuo
et in civitate habitationis tuae aram
similitudinem tabernaculi sancti tui quod praeparasti ab initio
9 et tecum sapientia quae novit opera tua
quae et adfuit tunc cum orbem terrarum faceres
et sciebat quid placitum esset oculis tuis
et quid directum in praeceptis tuis
10 mitte illam de sanctis caelis tuis
et mitte illam a sede magnitudinis
tuae
ut mecum sit et mecum laboret
et sciam quid acceptum sit apud te
11 scit enim illa omnia et intellegit
et deducet me in operibus meis sobrie
et custodiet me in sua potentia
12 et erunt accepta opera mea
et disponam populum tuum iuste et ero dignus sedium patris mei
13 quis enim hominum poterit scire consilium Dei
aut quis poterit cogitare quid velit Dominus
14 cogitationes enim mortalium timidae
et incertae providentiae nostrae
15 corpus enim quod corrumpitur adgravat animam
et deprimit terrena inhabitatio sensum multa cogitantem
16 et difficile aestimamus quae in terra sunt
et quae in prospectu sunt invenimus cum labore
quae in caelis sunt autem quis investigavit
17 sensum autem tuum quis scivit
nisi tu dederis sapientiam
et miseris sanctum spiritum tuum de altissimis
18 et sic correctae sunt semitae eorum qui in terris
sunt
et quae tibi placent didicerunt homines
19 et per sapientiam sanati sunt
1 Θεὲ πατέρων καὶ κύριε τοῦ ἐλέους
ὁ ποιήσας τὰ πάντα ἐν λόγῳ σου
2 καὶ τῇ σοφίᾳ σου κατασκευάσας ἄνθρωπον,
ἵνα δεσπόζῃ τῶν ὑπὸ σοῦ γενομένων κτισμάτων
3 καὶ διέπῃ τὸν κόσμον ἐν ὁσιότητι καὶ δικαιοσύνῃ
καὶ ἐν εὐθύτητι ψυχῆς κρίσιν κρίνῃ,
4 δός μοι τὴν τῶν σῶν θρόνων πάρεδρον σοφίαν
καὶ μή με ἀποδοκιμάσῃς ἐκ παίδων σου.
5 ὅτι ἐγὼ δοῦλος σὸς καὶ υἱὸς τῆς παιδίσκης σου,
ἄνθρωπος ἀσθενὴς καὶ ὀλιγοχρόνιος
καὶ ἐλάσσων ἐν συνέσει κρίσεως καὶ νόμων·
6 κἂν γάρ τις ᾖ τέλειος ἐν υἱοῖς ἀνθρώπων,
τῆς ἀπὸ σοῦ σοφίας ἀπούσης εἰς οὐδὲν λογισθήσεται.
7 σύ με προείλω βασιλέα λαοῦ σου
καὶ δικαστὴν υἱῶν σου καὶ θυγατέρων·
8 εἶπας οἰκοδομῆσαι ναὸν ἐν ὄρει ἁγίῳ σου
καὶ ἐν πόλει κατασκηνώσεώς σου θυσιαστήριον,
μίμημα σκηνῆς ἁγίας, ἣν προητοίμασας ἀπ᾽ ἀρχῆς.
9 καὶ μετὰ σοῦ ἡ σοφία ἡ εἰδυῖα τὰ ἔργα σου
καὶ παροῦσα, ὅτε ἐποίεις τὸν κόσμον,
καὶ ἐπισταμένη τί ἀρεστὸν ἐν ὀφθαλμοῖς σου
καὶ τί εὐθὲς ἐν ἐντολαῖς σου.
10 ἐξαπόστειλον αὐτὴν ἐξ ἁγίων οὐρανῶν
καὶ ἀπὸ θρόνου δόξης σου πέμψον αὐτήν,
ἵνα συμπαροῦσά μοι κοπιάσῃ,
καὶ γνῶ τί εὐάρεστόν ἐστιν παρὰ σοί.
11 οἶδε γὰρ ἐκείνη πάντα καὶ συνίει
καὶ ὁδηγήσει με ἐν ταῖς πράξεσί μου σωφρόνως
καὶ φυλάξει με ἐν τῇ δόξῃ αὐτῆς·
12 καὶ ἔσται προσδεκτὰ τὰ ἔργα μου,
καὶ διακρινῶ τὸν λαόν σου δικαίως
καὶ ἔσομαι ἄξιος θρόνων πατρός μου.
13 τίς γὰρ ἄνθρωπος γνώσεται βουλὴν θεοῦ;
ἢ τίς ἐνθυμηθήσεται τί θέλει ὁ κύριος;
14 λογισμοὶ γὰρ θνητῶν δειλοί,
καὶ ἐπισφαλεῖς αἱ ἐπίνοιαι ἡμῶν·
15 φθαρτὸν γὰρ σῶμα βαρύνει ψυχήν,
καὶ βρίθει τὸ γεῶδες σκῆνος νοῦν πολυφρόντιδα.
16 καὶ μόλις εἰκάζομεν τὰ ἐπὶ γῆς
καὶ τὰ ἐν χερσὶν εὑρίσκομεν μετὰ πόνου·
τὰ δὲ ἐν οὐρανοῖς τίς ἐξιχνίασεν;
17 βουλὴν δέ σου τίς ἔγνω, εἰ μὴ σὺ ἔδωκας σοφίαν
καὶ ἔπεμψας τὸ ἅγιόν σου πνεῦμα ἀπὸ ὑψίστων;
18 καὶ οὕτως διωρθώθησαν αἱ τρίβοι τῶν ἐπὶ γῆς,
καὶ τὰ ἀρεστά σου ἐδιδάχθησαν ἄνθρωποι,
καὶ τῇ σοφίᾳ ἐσώθησαν.