1 melior est sapientia quam vires
et vir prudens magis quam fortis
2 audite ergo reges et intellegite discite iudices finium terrae
3 praebete aures vos qui continetis multitudines
et placetis vobis in turbis nationum
4 quoniam data est a Domino potestas vobis et virtus ab Altissimo
qui interrogabit opera vestra et cogitationes scrutabitur
5 quoniam cum essetis ministri regni illius non recte iudicastis
neque custodistis legem iustitiae
neque secundum voluntatem Dei ambulastis
6 horrende et cito apparebit vobis
quoniam iudicium durissimum in his qui praesunt fiet
7 exiguo enim conceditur misericordia
potentes autem potenter tormenta patientur
8 non enim subtrahet personam cuiusquam Dominus
nec reverebitur magnitudinem cuiusquam
quoniam pusillum et magnum ipse fecit
et aequaliter cura est illi pro omnibus
9 fortioribus autem fortior instat cruciatio
10 ad vos ergo reges sunt hi sermones mei
ut discatis sapientiam et non excidatis
11 qui enim custodierint iusta iuste
iustificabuntur
et qui didicerint ista invenient quid
respondeant
12 concupiscite ergo sermones meos
diligite illos et habebitis disciplinam
13 clara est et quae numquam marcescat sapientia
et facile videtur ab his qui diligunt eam
et invenietur ab his qui quaerunt illam
14 praeoccupat qui se concupiscunt ut illis se prior ostendat
15 qui de luce vigilaverit ad illam non laborabit
adsidentem enim illam foribus suis inveniet
16 cogitare ergo de illa sensus est consummatus
et qui vigilaverit propter illam cito erit securus
17 quoniam dignos se ipsa circuit quaerens
et in viis ostendit se illis hilariter
et in omni providentia occurrit illis
18 initium enim illius verissima est disciplinae concupiscentia
19 cura ergo disciplinae dilectio est
et dilectio custoditio legum illius est
custoditio autem legum consummatio incorruptionis est
20 incorruptio autem facit esse proximum Deo
21 concupiscentia itaque sapientiae deducet ad regnum
perpetuum
22 si ergo delectamini sedibus et
stemmatibus
reges populi
diligite sapientiam ut in perpetuum regnetis
24 quid est autem sapientia et quemadmodum facta sit referam
et non abscondam a vobis sacramenta Dei
sed ab initio nativitatis investigabo
et ponam in lucem scientiam illius
et non praeteribo veritatem
25 neque cum invidia tabescente iter habebo
quoniam ista non erit particeps sapientiae
26 multitudo autem sapientium sanitas est orbis
terrarum
et rex sapiens populi stabilimentum est
27 ergo accipite disciplinam per sermones meos et proderit vobis
1 Ἀκούσατε οὖν, βασιλεῖς, καὶ σύνετε·
μάθετε, δικασταὶ περάτων γῆς·
2 ἐνωτίσασθε, οἱ κρατοῦντες πλήθους
καὶ γεγαυρωμένοι ἐπὶ ὄχλοις ἐθνῶν·
3 ὅτι ἐδόθη παρὰ κυρίου ἡ κράτησις ὑμῖν
καὶ ἡ δυναστεία παρὰ ὑψίστου,
ὃς ἐξετάσει ὑμῶν τὰ ἔργα καὶ τὰς βουλὰς διερευνήσει·
4 ὅτι ὑπηρέται ὄντες τῆς αὐτοῦ βασιλείας οὐκ ἐκρίνατε ὀρθῶς
οὐδὲ ἐφυλάξατε νόμον
οὐδὲ κατὰ τὴν βουλὴν τοῦ θεοῦ ἐπορεύθητε.
5 φρικτῶς καὶ ταχέως ἐπιστήσεται ὑμῖν,
ὅτι κρίσις ἀπότομος ἐν τοῖς ὑπερέχουσιν γίνεται.
6 ὁ γὰρ ἐλάχιστος συγγνωστός ἐστιν ἐλέους,
δυνατοὶ δὲ δυνατῶς ἐτασθήσονται·
7 οὐ γὰρ ὑποστελεῖται πρόσωπον ὁ πάντων δεσπότης
οὐδὲ ἐντραπήσεται μέγεθος,
ὅτι μικρὸν καὶ μέγαν αὐτὸς ἐποίησεν
ὁμοίως τε προνοεῖ περὶ πάντων,
8 τοῖς δὲ κραταιοῖς ἰσχυρὰ ἐφίσταται ἔρευνα.
9 πρὸς ὑμᾶς οὖν, ὦ τύραννοι, οἱ λόγοι μου,
ἵνα μάθητε σοφίαν καὶ μὴ παραπέσητε·
10 οἱ γὰρ φυλάξαντες ὁσίως τὰ ὅσια ὁσιωθήσονται,
καὶ οἱ διδαχθέντες αὐτὰ εὑρήσουσιν ἀπολογίαν.
11 ἐπιθυμήσατε οὖν τῶν λόγων μου,
ποθήσατε καὶ παιδευθήσεσθε.
12 Λαμπρὰ καὶ ἀμάραντός ἐστιν ἡ σοφία
καὶ εὐχερῶς θεωρεῖται ὑπὸ τῶν ἀγαπώντων αὐτὴν
καὶ εὑρίσκεται ὑπὸ τῶν ζητούντων αὐτήν,
13 φθάνει τοὺς ἐπιθυμοῦντας προγνωσθῆναι.
14 ὁ ὀρθρίσας πρὸς αὐτὴν οὐ κοπιάσει·
πάρεδρον γὰρ εὑρήσει τῶν πυλῶν αὐτοῦ.
15 τὸ γὰρ ἐνθυμηθῆναι περὶ αὐτῆς φρονήσεως τελειότης,
καὶ ὁ ἀγρυπνήσας δι᾽ αὐτὴν ταχέως ἀμέριμνος ἔσται·
16 ὅτι τοὺς ἀξίους αὐτῆς αὐτὴ περιέρχεται ζητοῦσα
καὶ ἐν ταῖς τρίβοις φαντάζεται αὐτοῖς εὐμενῶς
καὶ ἐν πάσῃ ἐπινοίᾳ ὑπαντᾷ αὐτοῖς.
17 ἀρχὴ γὰρ αὐτῆς ἡ ἀληθεστάτη παιδείας ἐπιθυμία,
φροντὶς δὲ παιδείας ἀγάπη,
18 ἀγάπη δὲ τήρησις νόμων αὐτῆς,
προσοχὴ δὲ νόμων βεβαίωσις ἀφθαρσίας,
19 ἀφθαρσία δὲ ἐγγὺς εἶναι ποιεῖ θεοῦ·
20 ἐπιθυμία ἄρα σοφίας ἀνάγει ἐπὶ βασιλείαν.
21 εἰ οὖν ἥδεσθε ἐπὶ θρόνοις καὶ σκήπτροις, τύραννοι λαῶν,
τιμήσατε σοφίαν, ἵνα εἰς τὸν αἰῶνα βασιλεύσητε.
22 τί δέ ἐστιν σοφία καὶ πῶς ἐγένετο, ἀπαγγελῶ
καὶ οὐκ ἀποκρύψω ὑμῖν μυστήρια,
ἀλλὰ ἀπ᾽ ἀρχῆς γενέσεως ἐξιχνιάσω
καὶ θήσω εἰς τὸ ἐμφανὲς τὴν γνῶσιν αὐτῆς
καὶ οὐ μὴ παροδεύσω τὴν ἀλήθειαν.
23 οὔτε μὴν φθόνῳ τετηκότι συνοδεύσω,
ὅτι οὗτος οὐ κοινωνήσει σοφίᾳ.
24 πλῆθος δὲ σοφῶν σωτηρία κόσμου,
καὶ βασιλεὺς φρόνιμος εὐστάθεια δήμου.
25 ὥστε παιδεύεσθε τοῖς ῥήμασίν μου, καὶ ὠφεληθήσεσθε.