1 iustorum autem animae in manu Dei sunt
et non tanget illos tormentum mortis
2 visi sunt in oculis insipientium mori
et aestimata est adflictio exitus illorum
3 et quod a nobis est iter exterminii
illi autem sunt in pace
4 et si coram hominibus tormenta passi sunt
spes illorum inmortalitate plena est
5 et in paucis vexati in multis bene disponentur
quoniam Deus tentavit illos et invenit illos dignos se
6 tamquam aurum in fornace probavit illos
et quasi holocausta hostiam accepit illos
et in tempore erit respectus illorum
7 fulgebunt et tamquam scintillae in harundineto discurrent
8 iudicabunt nationes et dominabuntur populis
et regnabit Dominus illorum in perpetuum
9 qui confidunt in illum intellegent
veritatem
et fideles in dilectione adquiescent illi
quoniam donum et pax est electis illius
10 impii autem secundum quae cogitaverunt correptionem habebunt
qui neglexerunt iustum et a Domino recesserunt
11 sapientiam enim et disciplinam qui abicit infelix est
et vacua est spes illorum et labores sine fructu
et inhabitabilia opera illorum sunt
12 mulieres eorum insensatae sunt
et nequissimi filii eorum
13 maledicta creatura illorum
quoniam felix sterilis incoinquinata
quae non scivit torum in delicto
habebit fructum in respectione animarum
14 et spado qui non operatus est per manus suas iniquitatem
nec cogitavit adversus Deum nequissima
dabitur enim illi fidei donum electum
et sors in templo Domini acceptissima
15 bonorum enim laborum gloriosus est fructus
et quae non concidat radix sapientiae
16 filii autem adulterorum inconsummati erunt
et ab iniquo toro semen exterminabitur
17 et si quidem longae vitae erunt in nihilum conputabuntur
et sine honore erit novissima senectus illorum
18 et si celerius defuncti fuerint non habebunt spem
nec in die agnitionis
adlocutionem
19 nationis enim iniquae dirae sunt
consummationes
1 Δικαίων δὲ ψυχαὶ ἐν χειρὶ θεοῦ,
καὶ οὐ μὴ ἅψηται αὐτῶν βάσανος.
2 ἔδοξαν ἐν ὀφθαλμοῖς ἀφρόνων τεθνάναι,
καὶ ἐλογίσθη κάκωσις ἡ ἔξοδος αὐτῶν
3 καὶ ἡ ἀφ᾽ ἡμῶν πορεία σύντριμμα,
οἱ δέ εἰσιν ἐν εἰρήνῃ.
4 καὶ γὰρ ἐν ὄψει ἀνθρώπων ἐὰν κολασθῶσιν,
ἡ ἐλπὶς αὐτῶν ἀθανασίας πλήρης·
5 καὶ ὀλίγα παιδευθέντες μεγάλα εὐεργετηθήσονται,
ὅτι ὁ θεὸς ἐπείρασεν αὐτοὺς
καὶ εὗρεν αὐτοὺς ἀξίους ἑαυτοῦ·
6 ὡς χρυσὸν ἐν χωνευτηρίῳ ἐδοκίμασεν αὐτοὺς
καὶ ὡς ὁλοκάρπωμα θυσίας προσεδέξατο αὐτούς.
7 καὶ ἐν καιρῷ ἐπισκοπῆς αὐτῶν ἀναλάμψουσιν
καὶ ὡς σπινθῆρες ἐν καλάμῃ διαδραμοῦνται·
8 κρινοῦσιν ἔθνη καὶ κρατήσουσιν λαῶν,
καὶ βασιλεύσει αὐτῶν κύριος εἰς τοὺς αἰῶνας.
9 οἱ πεποιθότες ἐπ᾽ αὐτῷ συνήσουσιν ἀλήθειαν,
καὶ οἱ πιστοὶ ἐν ἀγάπῃ προσμενοῦσιν αὐτῷ·
ὅτι χάρις καὶ ἔλεος τοῖς ἐκλεκτοῖς αὐτοῦ.
10 Οἱ δὲ ἀσεβεῖς καθὰ ἐλογίσαντο ἕξουσιν ἐπιτιμίαν
οἱ ἀμελήσαντες τοῦ δικαίου καὶ τοῦ κυρίου ἀποστάντες·
11 σοφίαν γὰρ καὶ παιδείαν ὁ ἐξουθενῶν ταλαίπωρος,
καὶ κενὴ ἡ ἐλπὶς αὐτῶν, καὶ οἱ κόποι ἀνόνητοι,
καὶ ἄχρηστα τὰ ἔργα αὐτῶν·
12 αἱ γυναῖκες αὐτῶν ἄφρονες,
καὶ πονηρὰ τὰ τέκνα αὐτῶν,
ἐπικατάρατος ἡ γένεσις αὐτῶν.
13 ὅτι μακαρία στεῖρα ἡ ἀμίαντος,
ἥτις οὐκ ἔγνω κοίτην ἐν παραπτώματι,
ἕξει καρπὸν ἐν ἐπισκοπῇ ψυχῶν,
14 καὶ εὐνοῦχος ὁ μὴ ἐργασάμενος ἐν χειρὶ ἀνόμημα
μηδὲ ἐνθυμηθεὶς κατὰ τοῦ κυρίου πονηρά,
δοθήσεται γὰρ αὐτῷ τῆς πίστεως χάρις ἐκλεκτὴ
καὶ κλῆρος ἐν ναῷ κυρίου θυμηρέστερος.
15 ἀγαθῶν γὰρ πόνων καρπὸς εὐκλεής,
καὶ ἀδιάπτωτος ἡ ῥίζα τῆς φρονήσεως.
16 τέκνα δὲ μοιχῶν ἀτέλεστα ἔσται,
καὶ ἐκ παρανόμου κοίτης σπέρμα ἀφανισθήσεται.
17 ἐάν τε γὰρ μακρόβιοι γένωνται, εἰς οὐθὲν λογισθήσονται,
καὶ ἄτιμον ἐπ᾽ ἐσχάτων τὸ γῆρας αὐτῶν·
18 ἐάν τε ὀξέως τελευτήσωσιν, οὐχ ἕξουσιν ἐλπίδα
οὐδὲ ἐν ἡμέρᾳ διαγνώσεως παραμύθιον·
19 γενεᾶς γὰρ ἀδίκου χαλεπὰ τὰ τέλη.