1 vani sunt autem omnes homines
quibus non subest scientia Dei
et de his quae videntur bona
non potuerunt intellegere eum qui est
neque operibus adtendentes agnoverunt quis esset artifex
2 sed aut ignem aut spiritum aut citatum aerem
aut gyrum stellarum aut nimiam aquam
aut solem et lunam rectores orbis terrarum deos putaverunt
3 quorum si specie delectati deos
putaverunt
sciant quanto dominator eorum speciosior est
speciei enim generator haec omnia constituit
4 aut si virtutem et opera eorum mirati sunt
intellegant ab ipsis
quoniam qui haec constituit fortior est illis
5 a magnitudine enim speciei et creaturae
cognoscibiliter poterit horum creator videri
6 sed tamen adhuc in his minor est querella
et hii enim fortassis errant
Deum quaerentes et volentes invenire
7 etenim cum in operibus illius conversentur inquirunt
et persuasum habent quoniam bona sunt quae videntur
8 iterum autem nec his debet ignosci
9 si enim tantum potuerunt scire
ut possent aestimare saeculum
quomodo huius Dominum non facilius invenerunt
10 infelices autem sunt et inter mortuos spes illorum est
qui appellaverunt deos opera manuum hominum
aurum et argentum artis inventionem similitudines
animalium
aut lapidem inutilem opus manus antiquae
11 aut si quis artifex faber de silva lignum rectum secaverit
et huius docte eradat omnem corticem
et arte sua usus diligenter fabricet vas utile in
conversatione vitae
12 reliquias autem eius operis ad praeparationem
escae abutatur
13 et reliquum horum quod ad nullos usus facit
lignum curvum et verticibus plenum
sculpat diligenter per vacuitatem suam
et per scientiam artis suae figuret illud
et adsimilet illud imagini hominis
14 aut alicui ex animalibus illud conparet
perliniens lubrica et rubicundum faciens fuco colorem illius
et omnem maculam quae in illo est perliniens
15 et faciat ei dignam habitationem in pariete ponens illud confirmans ferro
16 ne forte cadat prospiciens illi
sciens quoniam non potest se adiuvare
imago enim est et opus est illi adiutorio
17 et de substantia sua et filiis suis et nuptiis votum faciens inquirit
non erubescit loqui cum illo qui sine anima est
18 et pro sanitate quidem infirmum deprecatur
et pro vita mortuum rogat
et in adiutorium inutilem invocat
19 et pro itinere petit ab hoc qui ambulare non potest
et de adquirendo et de operando et de omnium rerum eventu
petit ab eo qui in omnibus est inutilis
1 Μάταιοι μὲν γὰρ πάντες ἄνθρωποι φύσει, οἷς παρῆν θεοῦ ἀγνωσία
καὶ ἐκ τῶν ὁρωμένων ἀγαθῶν οὐκ ἴσχυσαν εἰδέναι τὸν ὄντα
οὔτε τοῖς ἔργοις προσέχοντες ἐπέγνωσαν τὸν τεχνίτην,
2 ἀλλ᾽ ἢ πῦρ ἢ πνεῦμα ἢ ταχινὸν ἀέρα
ἢ κύκλον ἄστρων ἢ βίαιον ὕδωρ
ἢ φωστῆρας οὐρανοῦ πρυτάνεις κόσμου θεοὺς ἐνόμισαν.
3 ὧν εἰ μὲν τῇ καλλονῇ τερπόμενοι ταῦτα θεοὺς ὑπελάμβανον,
γνώτωσαν πόσῳ τούτων ὁ δεσπότης ἐστὶ βελτίων,
ὁ γὰρ τοῦ κάλλους γενεσιάρχης ἔκτισεν αὐτά·
4 εἰ δὲ δύναμιν καὶ ἐνέργειαν ἐκπλαγέντες,
νοησάτωσαν ἀπ᾽ αὐτῶν πόσῳ ὁ κατασκευάσας αὐτὰ δυνατώτερός ἐστιν·
5 ἐκ γὰρ μεγέθους καὶ καλλονῆς κτισμάτων
ἀναλόγως ὁ γενεσιουργὸς αὐτῶν θεωρεῖται.
6 ἀλλ᾽ ὅμως ἐπὶ τούτοις μέμψις ἐστὶν ὀλίγη,
καὶ γὰρ αὐτοὶ τάχα πλανῶνται
θεὸν ζητοῦντες καὶ θέλοντες εὑρεῖν·
7 ἐν γὰρ τοῖς ἔργοις αὐτοῦ ἀναστρεφόμενοι διερευνῶσιν
καὶ πείθονται τῇ ὄψει, ὅτι καλὰ τὰ βλεπόμενα.
8 πάλιν δ᾽ οὐδ᾽ αὐτοὶ συγγνωστοί·
9 εἰ γὰρ τοσοῦτον ἴσχυσαν εἰδέναι
ἵνα δύνωνται στοχάσασθαι τὸν αἰῶνα,
τὸν τούτων δεσπότην πῶς τάχιον οὐχ εὗρον;
10 Ταλαίπωροι δὲ καὶ ἐν νεκροῖς αἱ ἐλπίδες αὐτῶν,
οἵτινες ἐκάλεσαν θεοὺς ἔργα χειρῶν ἀνθρώπων,
χρυσὸν καὶ ἄργυρον τέχνης ἐμμελέτημα
καὶ ἀπεικάσματα ζῴων
ἢ λίθον ἄχρηστον χειρὸς ἔργον ἀρχαίας.
11 εἰ δὲ καί τις ὑλοτόμος τέκτων εὐκίνητον φυτὸν ἐκπρίσας
περιέξυσεν εὐμαθῶς πάντα τὸν φλοιὸν αὐτοῦ
καὶ τεχνησάμενος εὐπρεπῶς
κατεσκεύασεν χρήσιμον σκεῦος εἰς ὑπηρεσίαν ζωῆς,
12 τὰ δὲ ἀποβλήματα τῆς ἐργασίας
εἰς ἑτοιμασίαν τροφῆς ἀναλώσας ἐνεπλήσθη,
13 τὸ δὲ ἐξ αὐτῶν ἀπόβλημα εἰς οὐθὲν εὔχρηστον,
ξύλον σκολιὸν καὶ ὄζοις συμπεφυκός,
λαβὼν ἔγλυψεν ἐν ἐπιμελείᾳ ἀργίας αὐτοῦ
καὶ ἐμπειρίᾳ συνέσεως ἐτύπωσεν αὐτό,
ἀπείκασεν αὐτὸ εἰκόνι ἀνθρώπου
14 ἢ ζῴῳ τινὶ εὐτελεῖ ὡμοίωσεν αὐτὸ
καταχρίσας μίλτῳ καὶ φύκει ἐρυθήνας χρόαν αὐτοῦ
καὶ πᾶσαν κηλῖδα τὴν ἐν αὐτῷ καταχρίσας
15 καὶ ποιήσας αὐτῷ αὐτοῦ ἄξιον οἴκημα
ἐν τοίχῳ ἔθηκεν αὐτὸ ἀσφαλισάμενος σιδήρῳ.
16 ἵνα μὲν οὖν μὴ καταπέσῃ, προενόησεν αὐτοῦ
εἰδὼς ὅτι ἀδυνατεῖ ἑαυτῷ βοηθῆσαι·
καὶ γάρ ἐστιν εἰκὼν καὶ χρείαν ἔχει βοηθείας.
17 περὶ δὲ κτημάτων καὶ γάμων αὐτοῦ καὶ τέκνων προσευχόμενος
οὐκ αἰσχύνεται τῷ ἀψύχῳ προσλαλῶν
καὶ περὶ μὲν ὑγιείας τὸ ἀσθενὲς ἐπικαλεῖται,
18 περὶ δὲ ζωῆς τὸ νεκρὸν ἀξιοῖ,
περὶ δὲ ἐπικουρίας τὸ ἀπειρότατον ἱκετεύει,
περὶ δὲ ὁδοιπορίας τὸ μηδὲ βάσει χρῆσθαι δυνάμενον,
19 περὶ δὲ πορισμοῦ καὶ ἐργασίας καὶ χειρῶν ἐπιτυχίας
τὸ ἀδρανέστατον ταῖς χερσὶν εὐδράνειαν αἰτεῖται.