1 bonus enim spiritus tuus est in omnibus
2 propter quod hos qui exerrant partibus
corripis
et de quibus peccant admonens adloqueris
ut relicta malitia credant in te Domine
3 et illos enim antiquos inhabitatores sanctae tuae terrae odiens
4 quoniam odibilia tibi opera faciebant
per medicamina et sacrificia iniusta
5 et filiorum necatores sine misericordia
et comestores viscerum hominum
devorationem et sanguinis a
medio sacramento tuo
6 et auctores parentes animarum inauxiliatarum
voluisti perdere per manus parentum nostrorum
7 ut dignam perciperent peregrinationem
puerorum Dei
quae tibi omnium carior est terra
8 sed et his tamquam hominibus pepercisti
et misisti antecessores exercitus tui vespas
ut illos paulatim exterminarent
9 non quia inpotens eras in bello subicere impios iustis
aut bestiis saevis aut verbo duro simul exterminare
10 sed partibus iudicans dabas locum paenitentiae
non ignorans quoniam nequa est natio illorum
et naturalis malitia ipsorum
et quoniam non poterat mutari cogitatio illorum in perpetuum
11 semen enim erat maledictum ab initio
nec timens aliquem veniam dabas peccatis illorum
12 quis enim dicet tibi quid fecisti
aut quis stabit contra iudicium tuum
aut quis in conspectum tuum veniet
vindex iniquorum hominum
aut quis tibi inputabit
si nationes perierint quas tu fecisti
13 nec enim est alius Deus quam tu
cuius cura est de omnibus
ut ostendas quoniam non iniuste iudicasti
14 neque rex neque tyrannus in conspectu tuo
inquirent de his quos perdidisti
15 cum sis ergo iustus iuste omnia disponis
ipsum quoque qui non debet puniri condemnas
exterum aestimas a tua virtute
16 virtus enim tua iustitiae initium est
et ob hoc quod omnium Dominus es
omnibus te parcere facis
17 virtutem enim ostendis tu
qui non crederis esse in virtute
consummatus
et hos qui sciunt audaciam traducis
18 tu autem dominator virtutis cum tranquillitate iudicas
et cum magna reverentia disponis nos
subest enim tibi cum voles posse
19 docuisti autem populum tuum per talia opera
quoniam oportet iustum esse et humanum
et bonae spei fecisti filios tuos
quoniam das locum in peccatis paenitentiae
20 si enim inimicos servorum tuorum et debitos morti
cum tanta cruciasti adtentione et liberasti
dans tempus et locum
per quae possint mutari a
malitia
21 cum quanta diligentia iudicasti filios tuos
quorum parentibus iuramenta et conventiones dedisti bonarum promissionum
22 cum ergo nobis disciplinam das
inimicos nostros multipliciter flagellas
ut bonitatem tuam cogitemus iudicantes
et cum de nobis iudicatur speremus misericordiam
23 unde et illis qui in vita sua insensate et iniuste vixerunt
per haec quae coluerunt dedisti summa tormenta
24 etenim in erroris via diutius erraverunt
deos aestimantes haec quae in animalibus sunt supervacua
infantum insensatorum more viventes
25 propter hoc tamquam pueris insensatis iudicium in derisum dedisti
26 qui autem ludibriis increpationis non correpti sunt
dignum Dei iudicium experti sunt
27 in his enim quae patiebantur moleste ferebant
in quibus patientes indignabantur
per haec quos putabant deos in ipsis cum exterminarentur
videntes illum quem olim negabant se nosse
Deum verum agnoverunt
propter quod et finis condemnationis illis veniet
1 τὸ γὰρ ἄφθαρτόν σου πνεῦμά ἐστιν ἐν πᾶσιν.
2 Διὸ τοὺς παραπίπτοντας κατ᾽ ὀλίγον ἐλέγχεις
καὶ ἐν οἷς ἁμαρτάνουσιν ὑπομιμνῄσκων νουθετεῖς,
ἵνα ἀπαλλαγέντες τῆς κακίας πιστεύσωσιν ἐπὶ σέ, κύριε.
3 καὶ γὰρ τοὺς πάλαι οἰκήτορας τῆς ἁγίας σου γῆς
4 μισήσας ἐπὶ τῷ ἔχθιστα πράσσειν,
ἔργα φαρμακειῶν καὶ τελετὰς ἀνοσίους
5 τέκνων τε φονὰς ἀνελεήμονας
καὶ σπλαγχνοφάγον ἀνθρωπίνων σαρκῶν θοῖναν καὶ αἵματος,
ἐκ μέσου μύστας θιάσου
6 καὶ αὐθέντας γονεῖς ψυχῶν ἀβοηθήτων,
ἐβουλήθης ἀπολέσαι διὰ χειρῶν πατέρων ἡμῶν,
7 ἵνα ἀξίαν ἀποικίαν δέξηται θεοῦ παίδων
ἡ παρὰ σοὶ πασῶν τιμιωτάτη γῆ.
8 ἀλλὰ καὶ τούτων ὡς ἀνθρώπων ἐφείσω
ἀπέστειλάς τε προδρόμους τοῦ στρατοπέδου σου σφῆκας,
ἵνα αὐτοὺς κατὰ βραχὺ ἐξολεθρεύσωσιν.
9 οὐκ ἀδυνατῶν ἐν παρατάξει ἀσεβεῖς δικαίοις ὑποχειρίους δοῦναι
ἢ θηρίοις δεινοῖς ἢ λόγῳ ἀποτόμῳ ὑφ᾽ ἓν ἐκτρῖψαι,
10 κρίνων δὲ κατὰ βραχὺ ἐδίδους τόπον μετανοίας
οὐκ ἀγνοῶν ὅτι πονηρὰ ἡ γένεσις αὐτῶν
καὶ ἔμφυτος ἡ κακία αὐτῶν
καὶ ὅτι οὐ μὴ ἀλλαγῇ ὁ λογισμὸς αὐτῶν εἰς τὸν αἰῶνα.
11 σπέρμα γὰρ ἦν κατηραμένον ἀπ᾽ ἀρχῆς,
οὐδὲ εὐλαβούμενός τινα ἐφ᾽ οἷς ἡμάρτανον ἄδειαν ἐδίδους.
12 τίς γὰρ ἐρεῖ Τί ἐποίησας;
ἢ τίς ἀντιστήσεται τῷ κρίματί σου;
τίς δὲ ἐγκαλέσει σοι κατὰ ἐθνῶν ἀπολωλότων ἃ σὺ ἐποίησας;
ἢ τίς εἰς κατάστασίν σοι ἐλεύσεται ἔκδικος κατὰ ἀδίκων ἀνθρώπων;
13 οὔτε γὰρ θεός ἐστιν πλὴν σοῦ, ᾧ μέλει περὶ πάντων,
ἵνα δείξῃς ὅτι οὐκ ἀδίκως ἔκρινας,
14 οὔτε βασιλεὺς ἢ τύραννος ἀντοφθαλμῆσαι δυνήσεταί σοι περὶ ὧν ἐκόλασας.
15 δίκαιος δὲ ὢν δικαίως τὰ πάντα διέπεις
αὐτὸν τὸν μὴ ὀφείλοντα κολασθῆναι καταδικάσαι
ἀλλότριον ἡγούμενος τῆς σῆς δυνάμεως.
16 ἡ γὰρ ἰσχύς σου δικαιοσύνης ἀρχή,
καὶ τὸ πάντων σε δεσπόζειν πάντων φείδεσθαί σε ποιεῖ.
17 ἰσχὺν γὰρ ἐνδείκνυσαι ἀπιστούμενος ἐπὶ δυνάμεως τελειότητι
καὶ ἐν τοῖς εἰδόσι τὸ θράσος ἐξελέγχεις·
18 σὺ δὲ δεσπόζων ἰσχύος ἐν ἐπιεικείᾳ κρίνεις
καὶ μετὰ πολλῆς φειδοῦς διοικεῖς ἡμᾶς·
πάρεστιν γάρ σοι, ὅταν θέλῃς, τὸ δύνασθαι.
19 Ἐδίδαξας δέ σου τὸν λαὸν διὰ τῶν τοιούτων ἔργων
ὅτι δεῖ τὸν δίκαιον εἶναι φιλάνθρωπον,
καὶ εὐέλπιδας ἐποίησας τοὺς υἱούς σου
ὅτι διδοῖς ἐπὶ ἁμαρτήμασιν μετάνοιαν.
20 εἰ γὰρ ἐχθροὺς παίδων σου καὶ ὀφειλομένους θανάτῳ
μετὰ τοσαύτης ἐτιμωρήσω προσοχῆς καὶ διέσεως
δοὺς χρόνους καὶ τόπον, δι᾽ ὧν ἀπαλλαγῶσι τῆς κακίας,
21 μετὰ πόσης ἀκριβείας ἔκρινας τοὺς υἱούς σου,
ὧν τοῖς πατράσιν ὅρκους καὶ συνθήκας ἔδωκας ἀγαθῶν ὑποσχέσεων;
22 Ἡμᾶς οὖν παιδεύων τοὺς ἐχθροὺς ἡμῶν ἐν μυριότητι μαστιγοῖς,
ἵνα σου τὴν ἀγαθότητα μεριμνῶμεν κρίνοντες,
κρινόμενοι δὲ προσδοκῶμεν ἔλεος.
23 ὅθεν καὶ τοὺς ἐν ἀφροσύνῃ ζωῆς βιώσαντας ἀδίκως
διὰ τῶν ἰδίων ἐβασάνισας βδελυγμάτων·
24 καὶ γὰρ τῶν πλάνης ὁδῶν μακρότερον ἐπλανήθησαν
θεοὺς ὑπολαμβάνοντες τὰ καὶ ἐν ζῴοις τῶν αἰσχρῶν ἄτιμα
νηπίων δίκην ἀφρόνων ψευσθέντες.
25 διὰ τοῦτο ὡς παισὶν ἀλογίστοις
τὴν κρίσιν εἰς ἐμπαιγμὸν ἔπεμψας.
26 οἱ δὲ παιγνίοις ἐπιτιμήσεως μὴ νουθετηθέντες
ἀξίαν θεοῦ κρίσιν πειράσουσιν.
27 ἐφ᾽ οἷς γὰρ αὐτοὶ πάσχοντες ἠγανάκτουν,
ἐπὶ τούτοις, οὓς ἐδόκουν θεούς, ἐν αὐτοῖς κολαζόμενοι
ἰδόντες, ὃν πάλαι ἠρνοῦντο εἰδέναι, θεὸν ἐπέγνωσαν ἀληθῆ·
διὸ καὶ τὸ τέρμα τῆς καταδίκης ἐπ᾽ αὐτοὺς ἐπῆλθεν.