1 cum vero moras faceret Tobias causa nuptiarum
sollicitus erat pater eius Tobias dicens
putas quare moratur filius meus aut quare detentus est ibi
2 putasne Gabelus mortuus est
et nemo illi reddet pecuniam
3 coepit autem contristari nimis ipse et Anna uxor eius cum eo
et coeperunt ambo simul flere
eo quod die statuto minime reverteretur filius eorum ad eos
4 flebat igitur mater eius inremediabilibus lacrimis atque dicebat
heu heu me fili mi ut quid te misimus peregrinari
lumen oculorum nostrorum baculum senectutis nostrae
solacium vitae nostrae spem posteritatis nostrae
5 omnia in te uno habentes
te non debuimus dimittere ire a nobis
6 cui dicebat Tobias tace et noli turbari sanus est filius noster
satis fidelis est vir ille cum quo misimus eum
7 illa autem nullo modo consolari poterat
sed cotidie exiliens circumspiciebat et circuibat vias omnes
per quas spes remeandi videbatur
ut procul videret eum si fieri possit venientem
8 at vero Raguhel dicebat ad generum suum mane hic
et ego mittam nuntium salutis de te ad Tobiam patrem tuum
9 cui Tobias dixit
ego novi quia pater meus et mater mea modo dies conputant
et cruciatur spiritus eorum in ipsis
10 cumque verbis multis rogaret Raguhel Tobiam
et ille eum nulla ratione vellet audire
tradidit ei Sarram et dimidiam partem omnis substantiae suae
in pueris et in puellis et in pecudibus
et in camelis et
in pecunia multa
et salvum atque gaudentem dimisit eum a se
11 dicens
angelus Domini sanctus sit in itinere vestro
perducatque vos incolomes
et inveniatis omnia recte circa conparentes vestros
et videant oculi mei filios vestros priusquam moriar
12 et adprehendentes parentes filiam suam
osculati sunt eam et dimiserunt ire
13 monentes eam honorare soceros
diligere maritum regere familiam gubernare domum
et se ipsam inreprehensibilem exhibere
1 Καὶ Τωβιτ ὁ πατὴρ αὐτοῦ ἐλογίζετο ἑκάστης ἡμέρας· καὶ ὡς ἐπληρώθησαν αἱ ἡμέραι τῆς πορείας καὶ οὐκ ἤρχοντο, 2 εἶπεν Μήποτε κατῄσχυνται; ἢ μήποτε ἀπέθανεν Γαβαηλ καὶ οὐδεὶς δίδωσιν αὐτῷ τὸ ἀργύριον; 3 καὶ ἐλυπεῖτο λίαν. 4 εἶπεν δὲ αὐτῷ ἡ γυνή Ἀπώλετο τὸ παιδίον, διότι κεχρόνικεν· καὶ ἤρξατο θρηνεῖν αὐτὸν καὶ εἶπεν 5 Οὐ μέλει μοι, τέκνον, ὅτι ἀφῆκά σε τὸ φῶς τῶν ὀφθαλμῶν μου; 6 καὶ Τωβιτ λέγει αὐτῇ Σίγα, μὴ λόγον ἔχε, ὑγιαίνει. 7 καὶ εἶπεν αὐτῷ Σίγα, μὴ πλάνα με· ἀπώλετο τὸ παιδίον μου. καὶ ἐπορεύετο καθ᾽ ἡμέραν εἰς τὴν ὁδὸν ἔξω, οἵας ἀπῆλθεν, ἡμέρας τε ἄρτον οὐκ ἤσθιεν, τὰς δὲ νύκτας οὐ διελίμπανεν θρηνοῦσα Τωβιαν τὸν υἱὸν αὐτῆς, ἕως οὗ συνετελέσθησαν αἱ δέκα τέσσαρες ἡμέραι τοῦ γάμου, ἃς ὤμοσεν Ραγουηλ ποιῆσαι αὐτὸν ἐκεῖ.
8 Εἶπεν δὲ Τωβιας τῷ Ραγουηλ Ἐξαπόστειλόν με, ὅτι ὁ πατήρ μου καὶ ἡ μήτηρ μου οὐκέτι ἐλπίζουσιν ὄψεσθαί με. 9 εἶπεν δὲ αὐτῷ ὁ πενθερὸς αὐτοῦ Μεῖνον παρ᾽ ἐμοί, κἀγὼ ἐξαποστελῶ πρὸς τὸν πατέρα σου καὶ δηλώσουσιν αὐτῷ τὰ κατὰ σέ. καὶ Τωβιας λέγει Οὐχί, ἀλλὰ ἐξαπόστειλόν με πρὸς τὸν πατέρα μου. 10 ἀναστὰς δὲ Ραγουηλ ἔδωκεν αὐτῷ Σαρραν τὴν γυναῖκα αὐτοῦ καὶ τὰ ἥμισυ τῶν ὑπαρχόντων, σώματα καὶ κτήνη καὶ ἀργύριον· 11 καὶ εὐλογήσας αὐτοὺς ἐξαπέστειλεν λέγων Εὐοδώσει ὑμᾶς, τέκνα, ὁ θεὸς τοῦ οὐρανοῦ πρὸ τοῦ με ἀποθανεῖν. 12 καὶ εἶπεν τῇ θυγατρὶ αὐτοῦ Τίμα τοὺς πενθερούς σου, αὐτοὶ νῦν γονεῖς σού εἰσιν· ἀκούσαιμί σου ἀκοὴν καλήν. καὶ ἐφίλησεν αὐτήν. 13 καὶ Εδνα εἶπεν πρὸς Τωβιαν Ἄδελφε ἀγαπητέ, ἀποκαταστήσαι σε ὁ κύριος τοῦ οὐρανοῦ καὶ δῴη μοι ἰδεῖν σου παιδία ἐκ Σαρρας τῆς θυγατρός μου, ἵνα εὐφρανθῶ ἐνώπιον τοῦ κυρίου· καὶ ἰδοὺ παρατίθεμαί σοι τὴν θυγατέρα μου ἐν παρακαταθήκῃ, μὴ λυπήσῃς αὐτήν. 14 μετὰ ταῦτα ἐπορεύετο Τωβιας εὐλογῶν τὸν θεόν, ὅτι εὐόδωσεν τὴν ὁδὸν αὐτοῦ, καὶ κατευλόγει Ραγουηλ καὶ Εδναν τὴν γυναῖκα αὐτοῦ.