1 qui conservat legem multiplicat orationem
2 sacrificium salutare adtendere mandatis
et discedere ab omni iniquitate
3 et deprecatio recedere ab iniustitia
6 non apparebis ante conspectum Dei vacuus
7 haec enim omnia propter mandatum Domini fiunt
8 oblatio iusti inpinguat altare
et odor suavitatis est in conspectu Altissimi
9 sacrificium iusti acceptum est
et memoriam eius non obliviscetur Dominus
10 bono animo gloriam redde Deo
et non minuas primitias manuum tuarum
11 in omni dato hilarem fac vultum tuum
et in exultatione sanctifica decimas tuas
12 da Altissimo secundum datum eius
et in bono oculo ad inventionem fac manuum tuarum
13 quoniam Dominus retribuens est
et septies tantum reddet tibi
14 noli offerre munera prava non enim suscipiet illa
15 et noli inspicere sacrificium iniustum
quoniam Dominus iudex est
et non est apud illum gloria personae
16 non accipiet Dominus personam in pauperem
et precationem laesi exaudiet
17 non despiciet preces pupilli
nec viduam si effundat loquellam gemitus
18 nonne lacrima ad maxillam descendit
et exclamatio
19 a maxilla ascendit
et Dominus exauditor delectans in
illis
20 qui adorat Deum in oblectatione suscipietur
et precatio illius usque ad nubes
propinquabit
21 oratio humiliantis se nubes penetrabit
et donec propinquet non conrogabitur
et non discedet donec aspiciat Altissimus
22 et Dominus non longinquabit
sed iudicabit iustos et faciet iudicium
et Fortissimus non habebit in illis patientiam
ut contribulet dorsum ipsorum
23 et gentibus reddet vindictam
donec tollat plenitudinem superborum
et sceptra iniquorum contribulet
24 donec reddat hominibus secundum actus suos
et secundum opera Adae et secundum praesumptionem illius
25 donec iudicet iudicium plebis suae
et oblectabit iustos misericordia sua
26 speciosa misericordia Dei in tempore tribulationis
quasi nubes pluviae in tempore siccitatis
1 Ὁ συντηρῶν νόμον πλεονάζει προσφοράς,
θυσιάζων σωτηρίου ὁ προσέχων ἐντολαῖς.
2 ἀνταποδιδοὺς χάριν προσφέρων σεμίδαλιν,
καὶ ὁ ποιῶν ἐλεημοσύνην θυσιάζων αἰνέσεως.
3 εὐδοκία κυρίου ἀποστῆναι ἀπὸ πονηρίας,
καὶ ἐξιλασμὸς ἀποστῆναι ἀπὸ ἀδικίας.
4 μὴ ὀφθῇς ἐν προσώπῳ κυρίου κενός·
πάντα γὰρ ταῦτα χάριν ἐντολῆς.
5 προσφορὰ δικαίου λιπαίνει θυσιαστήριον,
καὶ ἡ εὐωδία αὐτῆς ἔναντι ὑψίστου.
6 θυσία ἀνδρὸς δικαίου δεκτή,
καὶ τὸ μνημόσυνον αὐτῆς οὐκ ἐπιλησθήσεται.
7 ἐν ἀγαθῷ ὀφθαλμῷ δόξασον τὸν κύριον
καὶ μὴ σμικρύνῃς ἀπαρχὴν χειρῶν σου.
8 ἐν πάσῃ δόσει ἱλάρωσον τὸ πρόσωπόν σου
καὶ ἐν εὐφροσύνῃ ἁγίασον δεκάτην.
9 δὸς ὑψίστῳ κατὰ τὴν δόσιν αὐτοῦ
καὶ ἐν ἀγαθῷ ὀφθαλμῷ καθ᾽ εὕρεμα χειρός·
10 ὅτι κύριος ἀνταποδιδούς ἐστιν
καὶ ἑπταπλάσια ἀνταποδώσει σοι.
11 Μὴ δωροκόπει, οὐ γὰρ προσδέξεται,
καὶ μὴ ἔπεχε θυσίᾳ ἀδίκῳ·
12 ὅτι κύριος κριτής ἐστιν,
καὶ οὐκ ἔστιν παρ᾽ αὐτῷ δόξα προσώπου.
13 οὐ λήμψεται πρόσωπον ἐπὶ πτωχοῦ
καὶ δέησιν ἠδικημένου εἰσακούσεται·
14 οὐ μὴ ὑπερίδῃ ἱκετείαν ὀρφανοῦ
καὶ χήραν, ἐὰν ἐκχέῃ λαλιάν·
15 οὐχὶ δάκρυα χήρας ἐπὶ σιαγόνα καταβαίνει
καὶ ἡ καταβόησις ἐπὶ τῷ καταγαγόντι αὐτά;
16 θεραπεύων ἐν εὐδοκίᾳ δεχθήσεται,
καὶ ἡ δέησις αὐτοῦ ἕως νεφελῶν συνάψει·
17 προσευχὴ ταπεινοῦ νεφέλας διῆλθεν,
καὶ ἕως συνεγγίσῃ, οὐ μὴ παρακληθῇ·
18 καὶ οὐ μὴ ἀποστῇ, ἕως ἐπισκέψηται ὁ ὕψιστος
καὶ κρινεῖ δικαίοις καὶ ποιήσει κρίσιν.
19 καὶ ὁ κύριος οὐ μὴ βραδύνῃ
οὐδὲ μὴ μακροθυμήσῃ ἐπ᾽ αὐτοῖς,
20 ἕως ἂν συντρίψῃ ὀσφὺν ἀνελεημόνων
καὶ τοῖς ἔθνεσιν ἀνταποδώσει ἐκδίκησιν,
21 ἕως ἐξάρῃ πλῆθος ὑβριστῶν
καὶ σκῆπτρα ἀδίκων συντρίψει,
22 ἕως ἀνταποδῷ ἀνθρώπῳ κατὰ τὰς πράξεις αὐτοῦ
καὶ τὰ ἔργα τῶν ἀνθρώπων κατὰ τὰ ἐνθυμήματα αὐτῶν,
23 ἕως κρίνῃ τὴν κρίσιν τοῦ λαοῦ αὐτοῦ
καὶ εὐφρανεῖ αὐτοὺς ἐν τῷ ἐλέει αὐτοῦ.
24 ὡραῖον ἔλεος ἐν καιρῷ θλίψεως αὐτοῦ
ὡς νεφέλαι ὑετοῦ ἐν καιρῷ ἀβροχίας.