1 rectorem te posuerunt noli extolli
esto in illis quasi unus ex ipsis
2 curam illorum habe et sic conside
et omni cura tua explicita recumbe
3 ut laeteris propter illos
et ornamentum gratiae accipias coronam
et dignationem consequaris conrogationis
4 loquere maior natu decet enim te
5 primum verbum diligenti scientiam
et non inpedias musica
6 ubi auditus est non effundas sermonem
et inportune noli extolli in sapientia tua
7 gemmula carbunculi in ornamento auri
et conparatio musicorum in convivio vini
8 sicut in fabricatione auri signum est zmaragdi
sic numerus musicorum in iucundo et moderato vino
9 audi tacens et pro reverentia accedet tibi bona gratia
10 adulescens loquere in tua causa vix
11 si bis interrogatus fueris habeat caput responsum tuum
12 in multis esto quasi inscius et audi tacens simul et quaerens
13 in medio magnatorum non praesumas
et ubi sunt senes non multum loquaris
14 ante grandinem praeibit coruscatio
et pro reverentia accedet tibi bona
gratia
15 et hora surgendi non te trices
praecurre autem prior in domum tuam et illic avocare
et illic lude
16 et age conceptiones tuas
et non in delictis et verbo superbo
17 et super his omnibus benedicito Dominum qui fecit te
et inebriantem te ab omnibus bonis suis
18 qui timet Deum excipiet doctrinam eius
et qui vigilaverint ad illum invenient benedictionem
19 qui quaerit legem replebitur ab ea
et qui insidiose agit scandalizabitur in ea
20 qui timent Dominum invenient iudicium iustum
et iustitias quasi lucem accendent
21 peccator homo devitabit correptionem
et secundum voluntatem suam inveniet conparationem
22 vir consilii non disperiet intellegentia
alienus et superbus non pertimescit timorem
23 etiam postquam fecit cum eo sine consilio
et suis insectationibus arguetur
24 fili sine consilio nihil facias
et post factum non paeniteberis
25 in via ruinae non eas et non offendes in lapides
ne credas te viae laboriosae
ne ponas animae tuae scandalum
26 et a filiis tuis cave et a domesticis tuis adtende
27 in omni opere crede ex fide animae tuae
haec est enim conservatio mandatorum
28 qui credit Deo adtendit mandatis
et qui confident in illo non
minorabuntur
1 Ἡγούμενόν σε κατέστησαν; μὴ ἐπαίρου·
γίνου ἐν αὐτοῖς ὡς εἷς ἐξ αὐτῶν,
φρόντισον αὐτῶν καὶ οὕτω κάθισον·
2 καὶ πᾶσαν τὴν χρείαν σου ποιήσας ἀνάπεσε,
ἵνα εὐφρανθῇς δι᾽ αὐτοὺς
καὶ εὐκοσμίας χάριν λάβῃς στέφανον.
3 Λάλησον, πρεσβύτερε, πρέπει γάρ σοι,
ἐν ἀκριβεῖ ἐπιστήμῃ καὶ μὴ ἐμποδίσῃς μουσικά.
4 ὅπου ἀκρόαμα, μὴ ἐκχέῃς λαλιὰν
καὶ ἀκαίρως μὴ σοφίζου.
5 σφραγὶς ἄνθρακος ἐπὶ κόσμῳ χρυσῷ
σύγκριμα μουσικῶν ἐν συμποσίῳ οἴνου·
6 ἐν κατασκευάσματι χρυσῷ σφραγὶς σμαράγδου
μέλος μουσικῶν ἐφ᾽ ἡδεῖ οἴνῳ.
7 Λάλησον, νεανίσκε, εἰ χρεία σου,
μόλις δὶς ἐὰν ἐπερωτηθῇς·
8 κεφαλαίωσον λόγον, ἐν ὀλίγοις πολλά·
γίνου ὡς γινώσκων καὶ ἅμα σιωπῶν.
9 ἐν μέσῳ μεγιστάνων μὴ ἐξισάζου
καὶ ἑτέρου λέγοντος μὴ πολλὰ ἀδολέσχει.
10 πρὸ βροντῆς κατασπεύδει ἀστραπή,
καὶ πρὸ αἰσχυντηροῦ προελεύσεται χάρις.
11 ἐν ὥρᾳ ἐξεγείρου καὶ μὴ οὐράγει,
ἀπότρεχε εἰς οἶκον καὶ μὴ ῥᾳθύμει·
12 ἐκεῖ παῖζε καὶ ποίει τὰ ἐνθυμήματά σου
καὶ μὴ ἁμάρτῃς λόγῳ ὑπερηφάνῳ.
13 καὶ ἐπὶ τούτοις εὐλόγησον τὸν ποιήσαντά σε
καὶ μεθύσκοντά σε ἀπὸ τῶν ἀγαθῶν αὐτοῦ.
14 Ὁ φοβούμενος κύριον ἐκδέξεται παιδείαν,
καὶ οἱ ὀρθρίζοντες εὑρήσουσιν εὐδοκίαν.
15 ὁ ζητῶν νόμον ἐμπλησθήσεται αὐτοῦ,
καὶ ὁ ὑποκρινόμενος σκανδαλισθήσεται ἐν αὐτῷ.
16 οἱ φοβούμενοι κύριον εὑρήσουσιν κρίμα
καὶ δικαιώματα ὡς φῶς ἐξάψουσιν.
17 ἄνθρωπος ἁμαρτωλὸς ἐκκλινεῖ ἐλεγμὸν
καὶ κατὰ τὸ θέλημα αὐτοῦ εὑρήσει σύγκριμα.
18 Ἀνὴρ βουλῆς οὐ μὴ παρίδῃ διανόημα,
ἀλλότριος καὶ ὑπερήφανος οὐ καταπτήξει φόβον.
19 ἄνευ βουλῆς μηθὲν ποιήσῃς
καὶ ἐν τῷ ποιῆσαί σε μὴ μεταμελοῦ.
20 ἐν ὁδῷ ἀντιπτώματος μὴ πορεύου
καὶ μὴ προσκόψῃς ἐν λιθώδεσιν.
21 μὴ πιστεύσῃς ἐν ὁδῷ ἀπροσκόπῳ
22 καὶ ἀπὸ τῶν τέκνων σου φύλαξαι.
23 ἐν παντὶ ἔργῳ πίστευε τῇ ψυχῇ σου·
καὶ γὰρ τοῦτό ἐστιν τήρησις ἐντολῶν.
24 ὁ πιστεύων νόμῳ προσέχει ἐντολαῖς,
καὶ ὁ πεποιθὼς κυρίῳ οὐκ ἐλαττωθήσεται.