1 si benefeceris scito cui feceris et erit gratia in bonis tuis multa
2 benefac iusto et invenies retributionem magnam
et si non ab ipso certe a Domino
3 non est ei bene qui adsiduus est malis
et elemosynam non danti
quoniam et Altissimus odio habet peccatores
et misertus est paenitentibus
4 da misericordi et ne suscipias peccatorem
et impiis et peccatoribus reddet vindictam
custodiens eos in die vindictae
5 da bono et non receperis peccatorem
6 benefac humili et non dederis impio
prohibe panes illi dare ne in ipsis potentior te sit
7 nam duplicia mala invenies in omnibus bonis
quoniam et Altissimus odio habet peccatores
et impiis reddet vindictam
8 non agnoscetur in bonis amicus
et non abscondetur in malis inimicus
9 in bonis viri inimici illius
in tristitia et in malitia illius amicus
agnitus est
10 non credas inimico tuo in aeternum
sicut enim aeramentum eruginat nequitia illius
11 et si humiliatus vadat curvus
adice animum tuum et custodi te ab
illo
12 non statuas illum penes te nec sedeat ad dexteram tuam
ne conversus stet in loco tuo
ne forte conversus in locum tuum inquirat cathedram tuam
et in novissimo cognoscas verba mea
et in sermonibus meis stimuleris
13 quis miserebitur incantatori a serpente percusso
et omnibus qui adpropiant bestiis
et qui comitatur cum viro iniquo
et obvolutus est in peccatis eius
14 una hora tecum permanebit
si autem declinaveris non subportabit
15 in labiis suis indulcat inimicus
et in corde suo insidiatur ut subvertat te in foveam
16 in oculis suis lacrimatur inimicus
et si invenerit tempus non satiabitur sanguine
17 si incurrerint tibi mala invenies eum illic priorem
18 in oculis suis lacrimatur inimicus
et quasi adiuvans suffodiet plantas tuas
19 caput suum movebit et plaudebit manu
et multa susurrans commutabit vultum suum
1 Ἐὰν εὖ ποιῇς, γνῶθι τίνι ποιεῖς,
καὶ ἔσται χάρις τοῖς ἀγαθοῖς σου.
2 εὖ ποίησον εὐσεβεῖ, καὶ εὑρήσεις ἀνταπόδομα,
καὶ εἰ μὴ παρ᾽ αὐτοῦ, ἀλλὰ παρὰ τοῦ ὑψίστου.
3 οὐκ ἔσται ἀγαθὰ τῷ ἐνδελεχίζοντι εἰς κακὰ
καὶ τῷ ἐλεημοσύνην μὴ χαριζομένῳ.
4 δὸς τῷ εὐσεβεῖ καὶ μὴ ἀντιλάβῃ τοῦ ἁμαρτωλοῦ.
5 εὖ ποίησον ταπεινῷ καὶ μὴ δῷς ἀσεβεῖ·
ἐμπόδισον τοὺς ἄρτους αὐτοῦ καὶ μὴ δῷς αὐτῷ,
ἵνα μὴ ἐν αὐτοῖς σε δυναστεύσῃ·
διπλάσια γὰρ κακὰ εὑρήσεις
ἐν πᾶσιν ἀγαθοῖς, οἷς ἂν ποιήσῃς αὐτῷ.
6 ὅτι καὶ ὁ ὕψιστος ἐμίσησεν ἁμαρτωλοὺς
καὶ τοῖς ἀσεβέσιν ἀποδώσει ἐκδίκησιν.
7 δὸς τῷ ἀγαθῷ καὶ μὴ ἀντιλάβῃ τοῦ ἁμαρτωλοῦ.
8 Οὐκ ἐκδικηθήσεται ἐν ἀγαθοῖς ὁ φίλος,
καὶ οὐ κρυβήσεται ἐν κακοῖς ὁ ἐχθρός.
9 ἐν ἀγαθοῖς ἀνδρὸς οἱ ἐχθροὶ αὐτοῦ ἐν λύπῃ,
καὶ ἐν τοῖς κακοῖς αὐτοῦ καὶ ὁ φίλος διαχωρισθήσεται.
10 μὴ πιστεύσῃς τῷ ἐχθρῷ σου εἰς τὸν αἰῶνα·
ὡς γὰρ ὁ χαλκὸς ἰοῦται, οὕτως ἡ πονηρία αὐτοῦ·
11 καὶ ἐὰν ταπεινωθῇ καὶ πορεύηται συγκεκυφώς,
ἐπίστησον τὴν ψυχήν σου καὶ φύλαξαι ἀπ᾽ αὐτοῦ
καὶ ἔσῃ αὐτῷ ὡς ἐκμεμαχὼς ἔσοπτρον
καὶ γνώσῃ ὅτι οὐκ εἰς τέλος κατίωσεν.
12 μὴ στήσῃς αὐτὸν παρὰ σεαυτῷ,
μὴ ἀνατρέψας σε στῇ ἐπὶ τὸν τόπον σου·
μὴ καθίσῃς αὐτὸν ἐκ δεξιῶν σου,
μήποτε ζητήσῃ τὴν καθέδραν σου
καὶ ἐπ᾽ ἐσχάτων ἐπιγνώσῃ τοὺς λόγους μου
καὶ ἐπὶ τῶν ῥημάτων μου κατανυγήσῃ.
13 τίς ἐλεήσει ἐπαοιδὸν ὀφιόδηκτον
καὶ πάντας τοὺς προσάγοντας θηρίοις;
14 οὕτως τὸν προσπορευόμενον ἀνδρὶ ἁμαρτωλῷ
καὶ συμφυρόμενον ἐν ταῖς ἁμαρτίαις αὐτοῦ.
15 ὥραν μετὰ σοῦ διαμενεῖ,
καὶ ἐὰν ἐκκλίνῃς, οὐ μὴ καρτερήσῃ.
16 καὶ ἐν τοῖς χείλεσιν αὐτοῦ γλυκανεῖ ὁ ἐχθρὸς
καὶ ἐν τῇ καρδίᾳ αὐτοῦ βουλεύσεται ἀνατρέψαι σε εἰς βόθρον·
ἐν ὀφθαλμοῖς αὐτοῦ δακρύσει ὁ ἐχθρός,
καὶ ἐὰν εὕρῃ καιρόν, οὐκ ἐμπλησθήσεται ἀφ᾽ αἵματος.
17 κακὰ ἐὰν ὑπαντήσῃ σοι, εὑρήσεις αὐτὸν πρότερον ἐκεῖ σου,
καὶ ὡς βοηθῶν ὑποσχάσει πτέρναν σου·
18 τὴν κεφαλὴν αὐτοῦ κινήσει καὶ ἐπικροτήσει ταῖς χερσὶν αὐτοῦ
καὶ πολλὰ διαψιθυρίσει καὶ ἀλλοιώσει τὸ πρόσωπον αὐτοῦ.