1 et signum magnum paruit in caelo
mulier amicta sole et luna sub pedibus eius
et in capite eius corona stellarum duodecim
2 et in utero habens et clamat parturiens
et cruciatur ut pariat
3 et visum est aliud signum in caelo
et ecce draco magnus rufus habens capita septem et cornua decem
et in capitibus suis septem diademata
4 et cauda eius trahebat tertiam partem stellarum caeli
et misit eas in terram
et draco stetit ante mulierem quae erat paritura
ut cum peperisset filium eius devoraret
5 et peperit filium masculum
qui recturus erit omnes gentes in virga ferrea
et raptus est filius eius ad Deum et ad thronum eius
6 et mulier fugit in solitudinem
ubi habet locum paratum a Deo
ut ibi pascant illam diebus mille ducentis sexaginta
7 et factum est proelium in caelo
Michahel et angeli eius proeliabantur cum dracone
et draco pugnabat et angeli eius
8 et non valuerunt
neque locus inventus est eorum amplius in caelo
9 et proiectus est draco ille magnus serpens antiquus
qui vocatur Diabolus et Satanas
qui seducit universum orbem
proiectus est in terram et angeli eius cum illo missi sunt
10 et audivi vocem magnam in caelo dicentem
nunc facta est salus et virtus et regnum Dei nostri
et potestas Christi eius
quia proiectus est accusator fratrum nostrorum
qui accusabat illos ante conspectum Dei nostri die ac
nocte
11 et ipsi vicerunt illum propter sanguinem agni
et propter verbum testimonii sui
et non dilexerunt animam suam usque ad mortem
12 propterea laetamini caeli et qui habitatis in eis
vae terrae et mari quia descendit diabolus ad vos
habens iram magnam sciens quod modicum tempus habet
13 et postquam vidit draco quod proiectus est in terram
persecutus est mulierem quae peperit masculum
14 et datae sunt mulieri duae alae aquilae magnae
ut volaret in desertum in locum suum
ubi alitur per tempus et tempora et dimidium temporis a facie serpentis
15 et misit serpens ex ore suo post mulierem aquam tamquam flumen ut eam faceret trahi a flumine
16 et adiuvit terra mulierem et aperuit terra os suum et absorbuit flumen quod misit draco de ore suo
17 et iratus est draco in mulierem
et abiit facere proelium cum reliquis de semine eius
qui custodiunt mandata Dei et habent testimonium Iesu
18 et stetit super harenam maris