1 Et convocatis duodecim discipulis suis
dedit illis potestatem spirituum inmundorum ut eicerent eos
et curarent omnem languorem et omnem infirmitatem
2 Duodecim autem apostolorum nomina sunt haec
primus Simon qui dicitur Petrus et Andreas frater eius
3 Iacobus Zebedaei et Iohannes frater eius
Philippus et Bartholomeus
Thomas et Mattheus publicanus
et Iacobus Alphei et Thaddeus
4 Simon Cananeus et Iudas Scariotes qui et tradidit eum
5 Hos duodecim misit Iesus praecipiens eis et dicens
in viam gentium ne abieritis
et in civitates Samaritanorum ne intraveritis
6 sed potius ite ad oves quae perierunt domus Israhel
7 Euntes autem praedicate dicentes
quia adpropinquavit regnum caelorum
8 infirmos curate mortuos suscitate leprosos mundate daemones eicite
gratis accepistis gratis date
9 nolite possidere aurum neque argentum
neque pecuniam in zonis vestris
10 non peram in via neque duas tunicas
neque calciamenta neque virgam
dignus enim est operarius cibo suo
11 In quamcumque civitatem aut castellum intraveritis
interrogate quis in ea dignus sit
et ibi manete donec exeatis
12 Intrantes autem in domum salutate eam
13 et siquidem fuerit domus digna
veniat pax vestra super eam
si autem non fuerit digna
pax vestra ad vos revertatur
14 Et quicumque non receperit vos neque audierit sermones vestros
exeuntes foras de domo vel de civitate
excutite pulverem de pedibus vestris
15 amen dico vobis
tolerabilius erit terrae Sodomorum et Gomorraeorum in die iudicii quam
illi civitati
16 Ecce ego mitto vos sicut oves in medio luporum
estote ergo prudentes sicut serpentes et simplices sicut columbae
17 Cavete autem ab hominibus
tradent enim vos in conciliis et in synagogis suis flagellabunt vos
18 et ad praesides et ad reges ducemini propter me
in testimonium illis et gentibus
19 Cum autem tradent vos
nolite cogitare quomodo aut quid loquamini
dabitur enim vobis in illa hora quid loquamini
20 non enim vos estis qui loquimini
sed Spiritus Patris vestri qui loquitur in vobis
21 tradet autem frater fratrem in mortem et pater filium
et insurgent filii in parentes et morte eos adficient
22 et eritis odio omnibus propter nomen meum
qui autem perseveraverit in finem hic salvus erit
23 Cum autem persequentur vos in civitate ista fugite in aliam
amen enim dico vobis
non consummabitis civitates Israhel donec veniat Filius hominis
24 Non est discipulus super magistrum
nec servus super dominum suum
25 sufficit discipulo ut sit sicut magister eius
et servus sicut dominus eius
Si patrem familias Beelzebub vocaverunt
quanto magis domesticos eius
26 ne ergo timueritis eos
Nihil enim opertum quod non revelabitur
et occultum quod non scietur
27 Quod dico vobis in tenebris dicite in lumine
et quod in aure auditis praedicate super tecta
28 et nolite timere eos qui occidunt corpus
animam autem non possunt occidere
sed potius eum timete
qui potest et animam et corpus perdere in gehennam
29 nonne duo passeres asse veneunt
et unus ex illis non cadet super terram sine Patre vestro
30 vestri autem et capilli capitis omnes numerati sunt
31 nolite ergo timere multis passeribus meliores estis vos
32 omnis ergo qui confitebitur me coram hominibus
confitebor et ego eum coram Patre meo qui est in caelis
33 Qui autem negaverit me coram hominibus
negabo et ego eum coram Patre meo qui est in caelis
34 Nolite arbitrari quia venerim mittere pacem in terram
non veni pacem mittere sed gladium
35 veni enim separare hominem adversus patrem suum
et filiam adversus matrem suam et nurum adversus socrum suam
36 et inimici hominis domestici eius
37 Qui amat patrem aut matrem plus quam me
non est me dignus
et qui amat filium aut filiam super me non est me dignus
38 et qui non accipit crucem suam et sequitur me non est me dignus
39 Qui invenit animam suam perdet illam
et qui perdiderit animam suam propter me inveniet eam
40 Qui recipit vos me recipit
et qui me recipit recipit eum qui me misit
41 Qui recipit prophetam in nomine prophetae mercedem prophetae accipiet
et qui recipit iustum in nomine iusti mercedem iusti accipiet
42 Et quicumque potum dederit uni ex minimis istis calicem aquae frigidae tantum in nomine discipuli
amen dico vobis non perdet mercedem suam