1 Factum est autem in sabbato secundoprimo
cum transiret per sata
vellebant discipuli eius spicas
et manducabant confricantes manibus
2 quidam autem Pharisaeorum dicebant illis
quid facitis quod non licet in sabbatis
3 et respondens Iesus ad eos dixit
nec hoc legistis quod fecit David
cum esurisset ipse et qui cum eo erant
4 quomodo intravit in domum Dei
et panes propositionis sumpsit et manducavit
et dedit his qui cum ipso erant
quos non licet manducare nisi tantum sacerdotibus
5 et dicebat illis quia dominus est Filius hominis etiam sabbati
6 Factum est autem et in alio sabbato
ut intraret in synagogam et doceret
et erat ibi homo et manus eius dextra erat arida
7 observabant autem scribae et Pharisaei si in sabbato curaret
ut invenirent accusare illum
8 ipse vero sciebat cogitationes eorum
et ait homini qui habebat manum aridam
surge et sta in medium
et surgens stetit
9 ait autem ad illos Iesus
interrogo vos si licet sabbato bene facere an male
animam salvam facere an perdere
10 et circumspectis omnibus dixit homini
extende manum tuam
et extendit et restituta est manus eius
11 ipsi autem repleti sunt insipientia
et conloquebantur ad invicem quidnam facerent Iesu
12 Factum est autem in illis diebus
exiit in montem orare et erat pernoctans in oratione Dei
13 Et cum dies factus esset
vocavit discipulos suos et elegit duodecim ex ipsis
quos et apostolos nominavit
14 Simonem quem cognominavit Petrum
et Andream fratrem eius
Iacobum et Iohannem
Philippum et Bartholomeum
15 Mattheum et Thomam
Iacobum Alphei et Simonem qui vocatur Zelotes
16 Iudam Iacobi
et Iudam Scarioth qui fuit proditor
17 Et descendens cum illis stetit in loco campestri
et turba discipulorum eius
et multitudo copiosa plebis ab omni Iudaea et Hierusalem
et maritimae Tyri et Sidonis
18 qui venerunt ut audirent eum
et sanarentur a languoribus suis
et qui vexabantur ab spiritibus inmundis curabantur
19 et omnis turba quaerebant eum tangere
quia virtus de illo exiebat et sanabat omnes
20 Et ipse elevatis oculis in discipulos suos dicebat
beati pauperes quia vestrum est regnum Dei
21 Beati qui nunc esuritis quia saturabimini
Beati qui nunc fletis quia ridebitis
22 Beati eritis cum vos oderint homines
et cum separaverint vos et exprobraverint
et eiecerint nomen vestrum tamquam malum propter Filium hominis
23 gaudete in illa die et exultate
ecce enim merces vestra multa in caelo
secundum haec enim faciebant prophetis patres eorum
24 Verumtamen vae vobis divitibus
quia habetis consolationem vestram
25 vae vobis qui saturati estis quia esurietis
vae vobis qui ridetis nunc quia lugebitis et flebitis
26 Vae cum bene vobis dixerint omnes homines
secundum haec faciebant prophetis patres eorum
27 Sed vobis dico qui auditis diligite inimicos vestros
benefacite his qui vos oderunt
28 benedicite maledicentibus vobis
orate pro calumniantibus vos
29 Ei qui te percutit in maxillam
praebe et alteram
et ab eo qui aufert tibi vestimentum
etiam tunicam noli prohibere
30 omni autem petenti te tribue
et qui aufert quae tua sunt ne repetas
31 Et prout vultis ut faciant vobis homines
et vos facite illis similiter
32 Et si diligitis eos qui vos diligunt quae vobis est gratia
nam et peccatores diligentes se diligunt
33 et si benefeceritis his qui vobis benefaciunt quae vobis est gratia
siquidem et peccatores hoc faciunt
34 et si mutuum dederitis his a quibus speratis recipere
quae gratia est vobis
nam et peccatores peccatoribus fenerantur ut recipiant aequalia
35 verumtamen diligite inimicos vestros
et benefacite et mutuum date
nihil desperantes
et erit merces vestra multa et eritis filii Altissimi
quia ipse benignus est super ingratos et malos
36 estote ergo misericordes sicut et Pater vester misericors est
37 Nolite iudicare et non iudicabimini
nolite condemnare et non condemnabimini
dimittite et dimittemini
38 date et dabitur vobis
mensuram bonam confersam
et coagitatam et supereffluentem dabunt in sinum vestrum
eadem quippe mensura qua mensi fueritis remetietur vobis
39 Dicebat autem illis et similitudinem
numquid potest caecus caecum ducere
nonne ambo in foveam cadent
40 Non est discipulus super magistrum
perfectus autem omnis erit sicut magister eius
41 Quid autem vides festucam in oculo fratris tui
trabem autem quae in oculo tuo est non consideras
42 et quomodo potes dicere fratri tuo
frater sine eiciam festucam de oculo tuo
ipse in oculo tuo trabem non videns
hypocrita eice primum trabem de oculo tuo
et tunc perspicies
ut educas festucam de oculo fratris tui
43 Non est enim arbor bona quae facit fructus malos
neque arbor mala faciens fructum bonum
44 unaquaeque enim arbor de fructu suo cognoscitur
Neque enim de spinis colligunt ficus
neque de rubo vindemiant uvam
45 Bonus homo de bono thesauro cordis sui profert bonum
et malus homo de malo
profert malum
ex abundantia enim cordis os loquitur
46 Quid autem vocatis me Domine Domine
et non facitis quae dico
47 Omnis qui venit ad me et audit sermones meos et facit eos
ostendam vobis cui similis est
48 similis est homini aedificanti domum
qui fodit in altum
et posuit fundamenta supra petram
inundatione autem facta
inlisum est flumen domui illi et non potuit eam movere
fundata enim erat supra petram
49 qui autem audivit et non fecit
similis est homini aedificanti domum suam supra terram sine
fundamento
in quam inlisus est fluvius
et continuo concidit
et facta est ruina domus illius magna