1 locutus est Dominus ad Mosen dicens
2 anima quae peccaverit
et contempto Domino negaverit depositum proximo suo
quod fidei eius creditum fuerat
vel vi aliquid extorserit aut calumniam fecerit
3 sive rem perditam invenerit
et infitians insuper peierarit
et quodlibet aliud ex pluribus fecerit
in quibus peccare solent homines
4 convicta delicti reddet
5 omnia
quae per fraudem voluit obtinere integra
et quintam insuper partem domino cui damnum intulerat
6 pro peccato autem suo offeret arietem inmaculatum de grege
et dabit eum sacerdoti iuxta aestimationem mensuramque delicti
7 qui rogabit pro eo coram Domino et dimittetur illi
pro singulis quae faciendo peccaverit
8 locutus est Dominus ad Mosen dicens
9 praecipe Aaron et filiis eius haec est lex holocausti
cremabitur in altari tota nocte usque mane ignis ex eodem altari erit
10 vestietur sacerdos tunica et feminalibus lineis
tolletque cineres quos vorans ignis exusit
et ponens iuxta altare
11 spoliabitur prioribus vestimentis
indutusque aliis efferet eos extra castra
et in loco mundissimo usque ad favillam consumi faciet
12 ignis autem in altari semper ardebit
quem nutriet sacerdos subiciens ligna mane per singulos dies
et inposito holocausto desuper adolebit adipes pacificorum
13 ignis est iste perpetuus qui numquam deficiet in altari
14 haec est lex sacrificii et libamentorum quae offerent filii Aaron
coram Domino et coram altari
15 tollet sacerdos pugillum similae quae conspersa est oleo
et totum tus quod super similam positum est
adolebitque illud in altari
in monumentum odoris suavissimi Domino
16 reliquam autem partem similae comedet Aaron cum filiis suis absque
fermento
et comedet in loco sancto atrii tabernaculi
17 ideo autem non fermentabitur
quia pars eius in Domini offertur incensum
sanctum sanctorum erit sicut pro peccato atque delicto
18 mares tantum stirpis Aaron comedent illud
legitimum ac sempiternum est in generationibus vestris de
sacrificiis Domini
omnis qui tetigerit illa sanctificabitur
19 et locutus est Dominus ad Mosen dicens
20 haec est oblatio Aaron et filiorum eius
quam offerre debent Domino in die unctionis suae
decimam partem oephi offerent similae in sacrificio
sempiterno
medium eius mane et medium vespere
21 quae in sartagine oleo conspersa frigetur
offeret autem eam calidam in odorem suavissimum Domino
22 sacerdos qui patri iure successerit
et tota cremabitur in altari
23 omne enim sacrificium sacerdotum igne consumetur
nec quisquam comedet ex eo
24 locutus est Dominus ad Mosen dicens
25 loquere Aaron et filiis eius ista est lex hostiae pro peccato
in loco ubi offertur holocaustum immolabitur coram Domino
sanctum sanctorum est
26 sacerdos qui offert comedet eam in loco sancto in atrio tabernaculi
27 quicquid tetigerit carnes eius sanctificabitur
si de sanguine illius vestis fuerit aspersa
lavabitur in loco sancto
28 vas autem fictile in quo cocta est confringetur
quod si vas aeneum fuerit defricabitur et lavabitur aqua
29 omnis masculus de genere sacerdotali vescetur carnibus eius
quia sanctum sanctorum est
30 hostia enim quae caeditur pro peccato
cuius sanguis infertur in tabernaculum testimonii
ad expiandum in sanctuario
non comedetur sed conburetur igni
1 Καὶ ἐλάλησεν κύριος πρὸς Μωυσῆν λέγων 2 Ἔντειλαι Ααρων καὶ τοῖς υἱοῖς αὐτοῦ λέγων Οὗτος ὁ νόμος τῆς ὁλοκαυτώσεως· αὐτὴ ἡ ὁλοκαύτωσις ἐπὶ τῆς καύσεως αὐτῆς ἐπὶ τοῦ θυσιαστηρίου ὅλην τὴν νύκτα ἕως τὸ πρωί, καὶ τὸ πῦρ τοῦ θυσιαστηρίου καυθήσεται ἐπ᾽ αὐτοῦ, οὐ σβεσθήσεται. 3 καὶ ἐνδύσεται ὁ ἱερεὺς χιτῶνα λινοῦν καὶ περισκελὲς λινοῦν ἐνδύσεται περὶ τὸ σῶμα αὐτοῦ καὶ ἀφελεῖ τὴν κατακάρπωσιν, ἣν ἂν καταναλώσῃ τὸ πῦρ τὴν ὁλοκαύτωσιν, ἀπὸ τοῦ θυσιαστηρίου καὶ παραθήσει αὐτὸ ἐχόμενον τοῦ θυσιαστηρίου. 4 καὶ ἐκδύσεται τὴν στολὴν αὐτοῦ καὶ ἐνδύσεται στολὴν ἄλλην καὶ ἐξοίσει τὴν κατακάρπωσιν ἔξω τῆς παρεμβολῆς εἰς τόπον καθαρόν. 5 καὶ πῦρ ἐπὶ τὸ θυσιαστήριον καυθήσεται ἀπ᾽ αὐτοῦ καὶ οὐ σβεσθήσεται, καὶ καύσει ὁ ἱερεὺς ἐπ᾽ αὐτὸ ξύλα τὸ πρωὶ καὶ στοιβάσει ἐπ᾽ αὐτοῦ τὴν ὁλοκαύτωσιν καὶ ἐπιθήσει ἐπ᾽ αὐτὸ τὸ στέαρ τοῦ σωτηρίου· 6 καὶ πῦρ διὰ παντὸς καυθήσεται ἐπὶ τὸ θυσιαστήριον, οὐ σβεσθήσεται.
7 Οὗτος ὁ νόμος τῆς θυσίας, ἣν προσάξουσιν αὐτὴν οἱ υἱοὶ Ααρων ἔναντι κυρίου ἀπέναντι τοῦ θυσιαστηρίου· 8 καὶ ἀφελεῖ ἀπ᾽ αὐτοῦ τῇ δρακὶ ἀπὸ τῆς σεμιδάλεως τῆς θυσίας σὺν τῷ ἐλαίῳ αὐτῆς καὶ σὺν τῷ λιβάνῳ αὐτῆς τὰ ὄντα ἐπὶ τῆς θυσίας καὶ ἀνοίσει ἐπὶ τὸ θυσιαστήριον κάρπωμα· ὀσμὴ εὐωδίας, τὸ μνημόσυνον αὐτῆς τῷ κυρίῳ. 9 τὸ δὲ καταλειφθὲν ἀπ᾽ αὐτῆς ἔδεται Ααρων καὶ οἱ υἱοὶ αὐτοῦ· ἄζυμα βρωθήσεται ἐν τόπῳ ἁγίῳ, ἐν αὐλῇ τῆς σκηνῆς τοῦ μαρτυρίου ἔδονται αὐτήν. 10 οὐ πεφθήσεται ἐζυμωμένη· μερίδα αὐτὴν ἔδωκα αὐτοῖς ἀπὸ τῶν καρπωμάτων κυρίου· ἅγια ἁγίων ὥσπερ τὸ τῆς ἁμαρτίας καὶ ὥσπερ τὸ τῆς πλημμελείας. 11 πᾶν ἀρσενικὸν τῶν ἱερέων ἔδονται αὐτήν· νόμιμον αἰώνιον εἰς τὰς γενεὰς ὑμῶν ἀπὸ τῶν καρπωμάτων κυρίου. πᾶς, ὃς ἐὰν ἅψηται αὐτῶν, ἁγιασθήσεται.
12 Καὶ ἐλάλησεν κύριος πρὸς Μωυσῆν λέγων 13 Τοῦτο τὸ δῶρον Ααρων καὶ τῶν υἱῶν αὐτοῦ, ὃ προσοίσουσιν κυρίῳ ἐν τῇ ἡμέρᾳ, ᾗ ἂν χρίσῃς αὐτόν· τὸ δέκατον τοῦ οιφι σεμιδάλεως εἰς θυσίαν διὰ παντός, τὸ ἥμισυ αὐτῆς τὸ πρωὶ καὶ τὸ ἥμισυ αὐτῆς τὸ δειλινόν. 14 ἐπὶ τηγάνου ἐν ἐλαίῳ ποιηθήσεται, πεφυραμένην οἴσει αὐτήν, ἑλικτά, θυσίαν ἐκ κλασμάτων, θυσίαν ὀσμὴν εὐωδίας κυρίῳ. 15 ὁ ἱερεὺς ὁ χριστὸς ἀντ᾽ αὐτοῦ ἐκ τῶν υἱῶν αὐτοῦ ποιήσει αὐτήν· νόμος αἰώνιος, ἅπαν ἐπιτελεσθήσεται. 16 καὶ πᾶσα θυσία ἱερέως ὁλόκαυτος ἔσται καὶ οὐ βρωθήσεται.
17 Καὶ ἐλάλησεν κύριος πρὸς Μωυσῆν λέγων 18 Λάλησον Ααρων καὶ τοῖς υἱοῖς αὐτοῦ λέγων Οὗτος ὁ νόμος τῆς ἁμαρτίας· ἐν τόπῳ, οὗ σφάζουσιν τὸ ὁλοκαύτωμα, σφάξουσιν τὰ περὶ τῆς ἁμαρτίας ἔναντι κυρίου· ἅγια ἁγίων ἐστίν. 19 ὁ ἱερεὺς ὁ ἀναφέρων αὐτὴν ἔδεται αὐτήν· ἐν τόπῳ ἁγίῳ βρωθήσεται, ἐν αὐλῇ τῆς σκηνῆς τοῦ μαρτυρίου. 20 πᾶς ὁ ἁπτόμενος τῶν κρεῶν αὐτῆς ἁγιασθήσεται· καὶ ᾧ ἐὰν ἐπιρραντισθῇ ἀπὸ τοῦ αἵματος αὐτῆς ἐπὶ τὸ ἱμάτιον, ὃ ἐὰν ῥαντισθῇ ἐπ᾽ αὐτὸ πλυθήσεται ἐν τόπῳ ἁγίῳ. 21 καὶ σκεῦος ὀστράκινον, οὗ ἐὰν ἑψηθῇ ἐν αὐτῷ, συντριβήσεται· ἐὰν δὲ ἐν σκεύει χαλκῷ ἑψηθῇ, ἐκτρίψει αὐτὸ καὶ ἐκκλύσει ὕδατι. 22 πᾶς ἄρσην ἐν τοῖς ἱερεῦσιν φάγεται αὐτά· ἅγια ἁγίων ἐστὶν κυρίου. 23 καὶ πάντα τὰ περὶ τῆς ἁμαρτίας, ὧν ἐὰν εἰσενεχθῇ ἀπὸ τοῦ αἵματος αὐτῶν εἰς τὴν σκηνὴν τοῦ μαρτυρίου ἐξιλάσασθαι ἐν τῷ ἁγίῳ, οὐ βρωθήσεται· ἐν πυρὶ κατακαυθήσεται.