1 haec dicit Dominus
ecce ego suscitabo super Babylonem et super habitatores eius
qui cor suum levaverunt contra me quasi ventum pestilentem
2 et mittam in Babylonem ventilatores et ventilabunt eam
et demolientur terram eius
quoniam venerunt super eam undique in die adflictionis eius
3 non tendat qui tendit arcum suum et non ascendat loricatus
nolite parcere iuvenibus eius interficite omnem militiam
eius
4 et cadent interfecti in terra Chaldeorum
et vulnerati in regionibus eius
5 quoniam non fuit viduatus Israhel et Iuda
a Deo suo Domino exercituum
terra autem eorum repleta est delicto a Sancto Israhel
6 fugite de medio Babylonis et salvet unusquisque animam suam
nolite tacere super iniquitatem eius
quoniam tempus ultionis est Domino
vicissitudinem ipse retribuet ei
7 calix aureus Babylon in manu Domini inebrians omnem terram
de vino eius biberunt gentes
et ideo commotae sunt
8 subito cecidit Babylon et contrita est
ululate super eam tollite resinam ad dolorem eius si forte sanetur
9 curavimus Babylonem et non est sanata
derelinquamus eam et eamus unusquisque in terram suam
quoniam pervenit usque ad caelos iudicium eius
et elevatum est usque ad nubes
10 protulit Dominus iustitias nostras
venite et narremus in Sion opus Domini Dei nostri
11 acuite sagittas implete faretras
suscitavit Dominus spiritum regum Medorum
et contra Babylonem mens eius ut perdat eam
quoniam ultio Domini est ultio templi sui
12 super muros Babylonis levate signum augete custodiam
levate custodes praeparate insidias
quia cogitavit Dominus et fecit
quaecumque locutus est contra habitatores Babylonis
13 quae habitas super aquas multas
locuples in thesauris
venit finis tuus pedalis praecisionis tuae
14 iuravit Dominus exercituum per animam suam
quoniam replebo te hominibus quasi brucho
et super te celeuma cantabitur
15 qui fecit terram in fortitudine sua
praeparavit orbem in sapientia sua et prudentia sua extendit caelos
16 dante eo vocem multiplicantur aquae in caelo
qui levat nubes ab extremo terrae fulgura in pluviam fecit
et produxit ventum de thesauris suis
17 stultus factus est omnis homo ab scientia
confusus est omnis conflator in sculptili
quia mendax conflatio eius nec est spiritus in
eis
18 vana sunt opera et risu digna
in tempore visitationis suae peribunt
19 non sicut haec pars Iacob
quia qui fecit omnia ipse est et Israhel sceptrum hereditatis eius
Dominus exercituum nomen eius
20 conlidis tu mihi vasa belli et ego conlidam in te gentes
et disperdam in te regna
21 et conlidam in te equum et equitem eius
et conlidam in te currum et ascensorem eius
22 et conlidam in te virum et mulierem
et conlidam in te senem et puerum
et conlidam in te iuvenem et virginem
23 et conlidam in te pastorem et gregem eius
et conlidam in te agricolam et iugales eius
et conlidam in te duces et magistratus
24 et reddam Babyloni et cunctis habitatoribus Chaldeae
omne malum suum quod fecerunt in Sion in oculis vestris ait Dominus
25 ecce ego ad te mons pestifer ait Dominus
qui corrumpis universam terram
et extendam manum meam super te
et evolvam te de petris
et dabo te in montem conbustionis
26 et non tollent de te lapidem in angulum et lapidem in fundamenta
sed perditus in aeternum eris ait Dominus
27 levate signum in terra clangite bucina in gentibus
sanctificate super eam gentes
adnuntiate contra illam regibus
Ararat Menni et Aschenez
numerate contra eam Thapsar
adducite equum quasi bruchum aculeatum
28 sanctificate contra eam gentes reges Mediae
duces eius et universos magistratus eius
cunctamque terram potestatis eius
29 et commovebitur terra et turbabitur
quia evigilavit contra Babylonem cogitatio Domini
ut ponat terram Babylonis desertam et inhabitabilem
30 cessaverunt fortes Babylonis a proelio habitaverunt in praesidiis
devoratum est robur eorum et facti sunt quasi
mulieres
incensa sunt tabernacula eius contriti sunt vectes eius
31 currens obviam currenti veniet et nuntius obvius nuntianti
ut adnuntiet regi Babylonis
quia capta est civitas eius a summo usque ad summum
32 et vada praeoccupata sunt et paludes incensae sunt igni
et viri bellatores conturbati sunt
33 quia haec dicit Dominus exercituum Deus Israhel
filia Babylon quasi area tempus triturae eius
adhuc modicum et veniet tempus messionis eius
34 comedit me devoravit me Nabuchodonosor rex Babylonis
reddidit me quasi vas inane absorbuit me sicut draco
replevit ventrem suum teneritudine mea et eiecit me
35 iniquitas adversum me et caro mea super Babylonem
dicit habitatio Sion
et sanguis meus super habitatores Chaldeae dicit Hierusalem
36 propterea haec dicit Dominus
ecce ego iudicabo causam tuam et ulciscar ultionem tuam
et desertum faciam mare eius et siccabo venam eius
37 et erit Babylon in tumulos habitatio draconum
stupor et sibilus eo quod non sit habitator
38 simul ut leones rugient
excutient comas velut catuli leonum
39 in calore eorum ponam potus eorum
et inebriabo eos ut sopiantur et dormiant somnum
sempiternum
et non consurgant dicit Dominus
40 deducam eos quasi agnos ad victimam
quasi arietes cum hedis
41 quomodo capta est Sesach
et conprehensa est inclita universae terrae
quomodo facta est in stuporem Babylon inter gentes
42 ascendit super Babylonem mare
multitudine fluctuum eius operta est
43 factae sunt civitates eius in stuporem terra inhabitabilis et deserta
terra in qua nullus habitet nec transeat per eam filius hominis
44 et visitabo super Bel in Babylone
et eiciam quod absorbuerat de ore eius
et non confluent ad eum ultra gentes
siquidem et murus Babylonis corruit
45 egredimini de medio eius populus meus
ut salvet unusquisque animam suam ab ira furoris Domini
46 et ne forte mollescat cor vestrum
et timeatis auditum qui audietur in terra
et veniet in anno auditio et post hunc annum auditio
et iniquitas in terra et dominator super dominatorem
47 propterea ecce dies veniunt
et visitabo super sculptilia Babylonis
et omnis terra eius confundetur
et universi interfecti eius cadent in medio eius
48 et laudabunt super Babylonem caeli et terra
et omnia quae in eis sunt
quia ab aquilone venient ei praedones ait Dominus
49 et quomodo fecit Babylon ut caderent occisi in Israhel
sic de Babylone cadent occisi in universa terra
50 qui fugistis gladium venite nolite stare
recordamini procul Domini
et Hierusalem ascendat super cor vestrum
51 confusi sumus quoniam audivimus obprobrium
operuit ignominia facies nostras
quia venerunt alieni super sanctificationem domus Domini
52 propterea ecce dies veniunt ait Dominus
et visitabo super sculptilia eius
et in omni terra eius mugiet vulneratus
53 si ascenderit Babylon in caelum
et firmaverit in excelso robur suum
a me venient vastatores eius ait Dominus
54 vox clamoris de Babylone
et contritio magna de terra Chaldeorum
55 quoniam vastavit Dominus Babylonem
et perdidit ex ea vocem magnam
et sonabunt fluctus eorum quasi aquae multae
dedit sonitum vox eorum
56 quia venit super eam id est super Babylonem praedo
et adprehensi sunt fortes eius et emarcuit arcus eorum
quia fortis ultor Dominus reddens retribuet
57 et inebriabo principes eius et sapientes eius
duces eius et magistratus eius et fortes eius
et dormient somnum sempiternum et non
expergiscentur
ait Rex Dominus exercituum nomen eius
58 haec dicit Dominus exercituum
murus Babylonis ille latissimus suffossione suffodietur
et portae eius excelsae igni conburentur
et labores populorum ad nihilum et gentium in igne erunt
et disperibunt
59 verbum quod praecepit Hieremias prophetes
Saraiae filio Neriae filii Maasiae
cum pergeret cum Sedecia rege in Babylonem
in anno quarto regni eius
Saraias autem erat princeps prophetiae
60 et scripsit Hieremias omne malum quod venturum erat super Babylonem in
libro uno
omnia verba haec quae scripta sunt contra Babylonem
61 et dixit Hieremias ad Saraiam
cum veneris Babylonem
et videris et legeris omnia verba haec
62 dices Domine tu locutus es contra locum istum ut disperderes eum
ne sit qui in eo habitet ab homine usque ad pecus
et ut sit perpetua solitudo
63 cumque conpleveris legere librum istum
ligabis ad eum lapidem
et proicies illum in medio Eufraten
64 et dices
sic submergetur Babylon et non consurget
a facie adflictionis quam ego adduco super eam
et dissolventur
hucusque verba Hieremiae
1 Ὁ λόγος ὁ γενόμενος πρὸς Ιερεμιαν ἅπασιν τοῖς Ιουδαίοις τοῖς κατοικοῦσιν ἐν γῇ Αἰγύπτῳ καὶ τοῖς καθημένοις ἐν Μαγδώλῳ καὶ ἐν Ταφνας καὶ ἐν γῇ Παθουρης λέγων 2 Οὕτως εἶπεν κύριος ὁ θεὸς Ισραηλ Ὑμεῖς ἑωράκατε πάντα τὰ κακά, ἃ ἐπήγαγον ἐπὶ Ιερουσαλημ καὶ ἐπὶ τὰς πόλεις Ιουδα, καὶ ἰδού εἰσιν ἔρημοι ἀπὸ ἐνοίκων 3 ἀπὸ προσώπου πονηρίας αὐτῶν, ἧς ἐποίησαν παραπικρᾶναί με πορευθέντες θυμιᾶν θεοῖς ἑτέροις, οἷς οὐκ ἔγνωτε. 4 καὶ ἀπέστειλα πρὸς ὑμᾶς τοὺς παῖδάς μου τοὺς προφήτας ὄρθρου καὶ ἀπέστειλα λέγων Μὴ ποιήσητε τὸ πρᾶγμα τῆς μολύνσεως ταύτης, ἧς ἐμίσησα. 5 καὶ οὐκ ἤκουσάν μου καὶ οὐκ ἔκλιναν τὸ οὖς αὐτῶν ἀποστρέψαι ἀπὸ τῶν κακῶν αὐτῶν πρὸς τὸ μὴ θυμιᾶν θεοῖς ἑτέροις. 6 καὶ ἔσταξεν ἡ ὀργή μου καὶ ὁ θυμός μου καὶ ἐξεκαύθη ἐν πόλεσιν Ιουδα καὶ ἔξωθεν Ιερουσαλημ, καὶ ἐγενήθησαν εἰς ἐρήμωσιν καὶ εἰς ἄβατον ὡς ἡ ἡμέρα αὕτη. 7 καὶ νῦν οὕτως εἶπεν κύριος παντοκράτωρ Ἵνα τί ὑμεῖς ποιεῖτε κακὰ μεγάλα ἐπὶ ψυχαῖς ὑμῶν ἐκκόψαι ὑμῶν ἄνθρωπον καὶ γυναῖκα, νήπιον καὶ θηλάζοντα ἐκ μέσου Ιουδα πρὸς τὸ μὴ καταλειφθῆναι ὑμῶν μηδένα, 8 παραπικρᾶναί με ἐν τοῖς ἔργοις τῶν χειρῶν ὑμῶν θυμιᾶν θεοῖς ἑτέροις ἐν γῇ Αἰγύπτῳ, εἰς ἣν εἰσήλθατε ἐνοικεῖν ἐκεῖ, ἵνα ἐκκοπῆτε καὶ ἵνα γένησθε εἰς κατάραν καὶ εἰς ὀνειδισμὸν ἐν πᾶσιν τοῖς ἔθνεσιν τῆς γῆς; 9 μὴ ἐπιλέλησθε ὑμεῖς τῶν κακῶν τῶν πατέρων ὑμῶν καὶ τῶν κακῶν τῶν βασιλέων Ιουδα καὶ τῶν κακῶν τῶν ἀρχόντων ὑμῶν καὶ τῶν κακῶν τῶν γυναικῶν ὑμῶν, ὧν ἐποίησαν ἐν γῇ Ιουδα καὶ ἔξωθεν Ιερουσαλημ; 10 καὶ οὐκ ἐπαύσαντο ἕως τῆς ἡμέρας ταύτης καὶ οὐκ ἀντείχοντο τῶν προσταγμάτων μου, ὧν ἔδωκα κατὰ πρόσωπον τῶν πατέρων αὐτῶν. 11 διὰ τοῦτο οὕτως εἶπεν κύριος Ἰδοὺ ἐγὼ ἐφίστημι τὸ πρόσωπόν μου 12 τοῦ ἀπολέσαι πάντας τοὺς καταλοίπους τοὺς ἐν Αἰγύπτῳ, καὶ πεσοῦνται· ἐν ῥομφαίᾳ καὶ ἐν λιμῷ ἐκλείψουσιν ἀπὸ μικροῦ ἕως μεγάλου καὶ ἔσονται εἰς ὀνειδισμὸν καὶ εἰς ἀπώλειαν καὶ εἰς κατάραν. 13 καὶ ἐπισκέψομαι ἐπὶ τοὺς καθημένους ἐν γῇ Αἰγύπτῳ ὡς ἐπεσκεψάμην ἐπὶ Ιερουσαλημ ἐν ῥομφαίᾳ καὶ ἐν λιμῷ καὶ ἐν θανάτῳ, 14 καὶ οὐκ ἔσται σεσῳσμένος οὐθεὶς τῶν ἐπιλοίπων Ιουδα τῶν παροικούντων ἐν γῇ Αἰγύπτῳ τοῦ ἐπιστρέψαι εἰς γῆν Ιουδα, ἐφ᾽ ἣν αὐτοὶ ἐλπίζουσιν ταῖς ψυχαῖς αὐτῶν τοῦ ἐπιστρέψαι ἐκεῖ· οὐ μὴ ἐπιστρέψωσιν ἀλλ᾽ ἢ ἀνασεσῳσμένοι. — 15 καὶ ἀπεκρίθησαν τῷ Ιερεμια πάντες οἱ ἄνδρες οἱ γνόντες ὅτι θυμιῶσιν αἱ γυναῖκες αὐτῶν θεοῖς ἑτέροις καὶ πᾶσαι αἱ γυναῖκες, συναγωγὴ μεγάλη, καὶ πᾶς ὁ λαὸς οἱ καθήμενοι ἐν γῇ Αἰγύπτῳ ἐν Παθουρη λέγοντες 16 Ὁ λόγος, ὃν ἐλάλησας πρὸς ἡμᾶς τῷ ὀνόματι κυρίου, οὐκ ἀκούσομέν σου, 17 ὅτι ποιοῦντες ποιήσομεν πάντα τὸν λόγον, ὃς ἐξελεύσεται ἐκ τοῦ στόματος ἡμῶν, θυμιᾶν τῇ βασιλίσσῃ τοῦ οὐρανοῦ καὶ σπένδειν αὐτῇ σπονδάς, καθὰ ἐποιήσαμεν ἡμεῖς καὶ οἱ πατέρες ἡμῶν καὶ οἱ βασιλεῖς ἡμῶν καὶ οἱ ἄρχοντες ἡμῶν ἐν πόλεσιν Ιουδα καὶ ἔξωθεν Ιερουσαλημ καὶ ἐπλήσθημεν ἄρτων καὶ ἐγενόμεθα χρηστοὶ καὶ κακὰ οὐκ εἴδομεν· 18 καὶ ὡς διελίπομεν θυμιῶντες τῇ βασιλίσσῃ τοῦ οὐρανοῦ, ἠλαττώθημεν πάντες καὶ ἐν ῥομφαίᾳ καὶ ἐν λιμῷ ἐξελίπομεν. 19 καὶ ὅτι ἡμεῖς θυμιῶμεν τῇ βασιλίσσῃ τοῦ οὐρανοῦ καὶ ἐσπείσαμεν αὐτῇ σπονδάς, μὴ ἄνευ τῶν ἀνδρῶν ἡμῶν ἐποιήσαμεν αὐτῇ χαυῶνας καὶ ἐσπείσαμεν σπονδὰς αὐτῇ; — 20 καὶ εἶπεν Ιερεμιας παντὶ τῷ λαῷ, τοῖς δυνατοῖς καὶ ταῖς γυναιξὶν καὶ παντὶ τῷ λαῷ τοῖς ἀποκριθεῖσιν αὐτῷ λόγους, λέγων 21 Οὐχὶ τοῦ θυμιάματος, οὗ ἐθυμιάσατε ἐν ταῖς πόλεσιν Ιουδα καὶ ἔξωθεν Ιερουσαλημ ὑμεῖς καὶ οἱ πατέρες ὑμῶν καὶ οἱ βασιλεῖς ὑμῶν καὶ οἱ ἄρχοντες ὑμῶν καὶ ὁ λαὸς τῆς γῆς, ἐμνήσθη κύριος, καὶ ἀνέβη ἐπὶ τὴν καρδίαν αὐτοῦ; 22 καὶ οὐκ ἠδύνατο κύριος ἔτι φέρειν ἀπὸ προσώπου πονηρίας πραγμάτων ὑμῶν ἀπὸ τῶν βδελυγμάτων, ὧν ἐποιήσατε· καὶ ἐγενήθη ἡ γῆ ὑμῶν εἰς ἐρήμωσιν καὶ εἰς ἄβατον καὶ εἰς ἀρὰν ὡς ἐν τῇ ἡμέρᾳ ταύτῃ 23 ἀπὸ προσώπου ὧν ἐθυμιᾶτε καὶ ὧν ἡμάρτετε τῷ κυρίῳ καὶ οὐκ ἠκούσατε τῆς φωνῆς κυρίου καὶ ἐν τοῖς προστάγμασιν αὐτοῦ καὶ ἐν τῷ νόμῳ αὐτοῦ καὶ ἐν τοῖς μαρτυρίοις αὐτοῦ οὐκ ἐπορεύθητε, καὶ ἐπελάβετο ὑμῶν τὰ κακὰ ταῦτα. 24 καὶ εἶπεν Ιερεμιας τῷ λαῷ καὶ ταῖς γυναιξίν Ἀκούσατε τὸν λόγον κυρίου· 25 οὕτως εἶπεν κύριος ὁ θεὸς Ισραηλ Ὑμεῖς γυναῖκες τῷ στόματι ὑμῶν ἐλαλήσατε καὶ ταῖς χερσὶν ὑμῶν ἐπληρώσατε λέγουσαι Ποιοῦσαι ποιήσομεν τὰς ὁμολογίας ἡμῶν, ἃς ὡμολογήσαμεν, θυμιᾶν τῇ βασιλίσσῃ τοῦ οὐρανοῦ καὶ σπένδειν αὐτῇ σπονδάς· ἐμμείνασαι ἐνεμείνατε ταῖς ὁμολογίαις ὑμῶν καὶ ποιοῦσαι ἐποιήσατε. 26 διὰ τοῦτο ἀκούσατε λόγον κυρίου, πᾶς Ιουδα οἱ καθήμενοι ἐν γῇ Αἰγύπτῳ Ἰδοὺ ὤμοσα τῷ ὀνόματί μου τῷ μεγάλῳ, εἶπεν κύριος, ἐὰν γένηται ἔτι ὄνομά μου ἐν τῷ στόματι παντὸς Ιουδα εἰπεῖν Ζῇ κύριος κύριος, ἐπὶ πάσῃ γῇ Αἰγύπτῳ. 27 ὅτι ἰδοὺ ἐγὼ ἐγρήγορα ἐπ᾽ αὐτοὺς τοῦ κακῶσαι αὐτοὺς καὶ οὐκ ἀγαθῶσαι, καὶ ἐκλείψουσιν πᾶς Ιουδα οἱ κατοικοῦντες ἐν γῇ Αἰγύπτῳ ἐν ῥομφαίᾳ καὶ ἐν λιμῷ, ἕως ἂν ἐκλίπωσιν. 28 καὶ οἱ σεσῳσμένοι ἀπὸ ῥομφαίας ἐπιστρέψουσιν εἰς γῆν Ιουδα ὀλίγοι ἀριθμῷ, καὶ γνώσονται οἱ κατάλοιποι Ιουδα οἱ καταστάντες ἐν γῇ Αἰγύπτῳ κατοικῆσαι ἐκεῖ, λόγος τίνος ἐμμενεῖ. 29 καὶ τοῦτο ὑμῖν τὸ σημεῖον ὅτι ἐπισκέψομαι ἐγὼ ἐφ᾽ ὑμᾶς εἰς πονηρά· 30 οὕτως εἶπεν κύριος Ἰδοὺ ἐγὼ δίδωμι τὸν Ουαφρη βασιλέα Αἰγύπτου εἰς χεῖρας ἐχθροῦ αὐτοῦ καὶ εἰς χεῖρας ζητούντων τὴν ψυχὴν αὐτοῦ, καθὰ ἔδωκα τὸν Σεδεκιαν βασιλέα Ιουδα εἰς χεῖρας Ναβουχοδονοσορ βασιλέως Βαβυλῶνος ἐχθροῦ αὐτοῦ καὶ ζητοῦντος τὴν ψυχὴν αὐτοῦ.
31 Ὁ λόγος, ὃν ἐλάλησεν Ιερεμιας ὁ προφήτης πρὸς Βαρουχ υἱὸν Νηριου, ὅτε ἔγραφεν τοὺς λόγους τούτους ἐν τῷ βιβλίῳ ἀπὸ στόματος Ιερεμιου ἐν τῷ ἐνιαυτῷ τῷ τετάρτῳ τῷ Ιωακιμ υἱῷ Ιωσια βασιλέως Ιουδα 32 Οὕτως εἶπεν κύριος ἐπὶ σοί, Βαρουχ 33 Ὅτι εἶπας Οἴμμοι οἴμμοι, ὅτι προσέθηκεν κύριος κόπον ἐπὶ πόνον μοι, ἐκοιμήθην ἐν στεναγμοῖς, ἀνάπαυσιν οὐχ εὗρον, 34 εἰπὸν αὐτῷ Οὕτως εἶπεν κύριος Ἰδοὺ οὓς ἐγὼ ᾠκοδόμησα, ἐγὼ καθαιρῶ, καὶ οὓς ἐγὼ ἐφύτευσα, ἐγὼ ἐκτίλλω· 35 καὶ σὺ ζητεῖς σεαυτῷ μεγάλα; μὴ ζητήσῃς, ὅτι ἰδοὺ ἐγὼ ἐπάγω κακὰ ἐπὶ πᾶσαν σάρκα, λέγει κύριος, καὶ δώσω τὴν ψυχήν σου εἰς εὕρεμα ἐν παντὶ τόπῳ, οὗ ἐὰν βαδίσῃς ἐκεῖ.