1 et factum est in anno quarto Ioachim filii Iosiae regis
Iuda
factum est verbum hoc ad Hieremiam a Domino dicens
2 tolle volumen libri
et scribes in eo omnia verba quae locutus sum tibi
adversum Israhel et Iudam et adversum omnes gentes
a die qua locutus sum ad te ex diebus Iosiae usque ad diem hanc
3 si forte audiente domo Iuda universa mala quae ego cogito facere eis
revertatur unusquisque a via sua pessima
et propitius ero iniquitati et peccato eorum
4 vocavit ergo Hieremias Baruch filium Neriae
et scripsit Baruch ex ore Hieremiae
omnes sermones Domini quos locutus est ad eum in volumine libri
5 et praecepit Hieremias Baruch dicens
ego clausus sum nec valeo ingredi domum Domini
6 ingredere ergo tu et lege de volumine
in quo scripsisti ex ore meo verba Domini
audiente populo in domo Domini in die ieiunii
insuper et audiente universo Iuda
qui veniunt de civitatibus suis leges eis
7 si forte cadat oratio eorum in conspectu Domini
et revertatur unusquisque a via sua pessima
quoniam magnus furor et indignatio
quam locutus est Dominus adversum populum hunc
8 et fecit Baruch filius Neriae
iuxta omnia quae praeceperat ei Hieremias propheta
legens ex volumine sermones Domini in domo Domini
9 factum est autem in anno quinto Ioachim filii Iosiae
regis Iuda in mense nono
praedicaverunt ieiunium in conspectu Domini
omni populo in Hierusalem et universae multitudini
quae confluxerat de civitatibus Iuda in Hierusalem
10 legitque Baruch ex volumine sermones Hieremiae in domo Domini
in gazofilacio Gamariae filii Saphan scribae
in vestibulo superiori in introitu portae novae domus Domini
audiente omni populo
11 cumque audisset Micheas filius Gamariae filii Saphan
omnes sermones Domini ex libro
12 descendit in domum regis ad gazofilacium scribae
et ecce ibi omnes principes sedebant
Elisama scriba et Dalaias filius Semeiae
et Elnathan filius Achobor et Gamarias filius Saphan
et Sedecias filius Ananiae et universi principes
13 et nuntiavit eis Micheas omnia verba
quae audivit legente Baruch ex volumine in auribus populi
14 miserunt itaque omnes principes ad Baruch
Iudi filium Nathaniae filii Selemiae filii Chusi dicentes
volumen ex quo legisti audiente populo sume in manu tua et veni
tulit ergo Baruch filius Neriae volumen in manu sua et venit ad eos
15 et dixerunt ad eum sede et lege haec in auribus nostris
et legit Baruch in auribus eorum
16 igitur cum audissent omnia verba
obstipuerunt unusquisque ad proximum suum
et dixerunt ad Baruch
nuntiare debemus regi omnes sermones istos
17 et interrogaverunt eum dicentes
indica nobis quomodo scripsisti omnes sermones istos ex ore eius
18 dixit autem eis Baruch
ex ore suo loquebatur quasi legens ad me omnes sermones istos
et ego scribebam in volumine atramento
19 et dixerunt principes ad Baruch
vade et abscondere tu et Hieremias et nemo sciat ubi sitis
20 et ingressi sunt ad regem in atrium
porro volumen commendaverunt in gazofilacio Elisamae scribae
et nuntiaverunt audiente rege omnes sermones
21 misitque rex Iudi ut sumeret volumen
qui tollens illud de gazofilacio Elisamae scribae
legit audiente rege et universis principibus qui stabant circa regem
22 rex autem sedebat in domo hiemali in mense nono
et posita erat arula coram eo plena prunis
23 cumque legisset Iudi tres pagellas vel quattuor
scidit illud scalpello scribae
et proiecit in igne qui erat super arulam
donec consumeretur omne volumen igni qui erat in arula
24 et non timuerunt neque sciderunt vestimenta sua
rex et omnes servi eius qui audierunt universos sermones istos
25 verumtamen Elnathan et Dalaias et Gamarias
contradixerunt regi ne conbureret librum et non audivit eos
26 et praecepit rex Hieremahel filio Ammelech
et Saraiae filio Ezrihel et Selemiae filio Abdehel
ut conprehenderent Baruch scribam et Hieremiam prophetam
abscondit autem eos Dominus
27 et factum est verbum Domini ad Hieremiam
postquam conbuserat rex volumen
et sermones quos scripserat Baruch ex ore Hieremiae dicens
28 rursum tolle volumen aliud
et scribe in eo omnes sermones priores
qui erant in volumine primo
quod conbusit Ioachim rex Iuda
29 et ad Ioachim regem Iuda dices haec dicit Dominus
tu conbusisti volumen illud dicens
quare scripsisti in eo adnuntians
festinus veniet rex Babylonis et vastabit terram hanc
et cessare faciet ex illa hominem et iumentum
30 propterea haec dicit Dominus contra Ioachim regem Iuda
non erit ex eo qui sedeat super solium David
et cadaver eius proicietur ad aestum per diem et ad gelu per noctem
31 et visitabo contra eum et contra semen eius
et contra servos eius iniquitates suas
et adducam super eos et super habitatores Hierusalem
et super viros Iuda
omne malum quod locutus sum ad eos et non audierunt
32 Hieremias autem tulit volumen aliud
et dedit illud Baruch filio Neriae scribae
qui scripsit in eo ex ore Hieremiae
omnes sermones libri quem conbuserat Ioachim rex Iuda
igni
et insuper additi sunt sermones multo plures
quam ante fuerant
1 Καὶ οὗτοι οἱ λόγοι τῆς βίβλου, οὓς ἀπέστειλεν Ιερεμιας ἐξ Ιερουσαλημ πρὸς τοὺς πρεσβυτέρους τῆς ἀποικίας καὶ πρὸς τοὺς ἱερεῖς καὶ πρὸς τοὺς ψευδοπροφήτας ἐπιστολὴν εἰς Βαβυλῶνα τῇ ἀποικίᾳ καὶ πρὸς ἅπαντα τὸν λαὸν 2 ὕστερον ἐξελθόντος Ιεχονιου τοῦ βασιλέως καὶ τῆς βασιλίσσης καὶ τῶν εὐνούχων καὶ παντὸς ἐλευθέρου καὶ δεσμώτου καὶ τεχνίτου ἐξ Ιερουσαλημ 3 ἐν χειρὶ Ελεασα υἱοῦ Σαφαν καὶ Γαμαριου υἱοῦ Χελκιου, ὃν ἀπέστειλεν Σεδεκιας βασιλεὺς Ιουδα πρὸς βασιλέα Βαβυλῶνος εἰς Βαβυλῶνα, λέγων 4 Οὕτως εἶπεν κύριος ὁ θεὸς Ισραηλ ἐπὶ τὴν ἀποικίαν, ἣν ἀπῴκισα ἀπὸ Ιερουσαλημ 5 Οἰκοδομήσατε οἴκους καὶ κατοικήσατε καὶ φυτεύσατε παραδείσους καὶ φάγετε τοὺς καρποὺς αὐτῶν 6 καὶ λάβετε γυναῖκας καὶ τεκνοποιήσατε υἱοὺς καὶ θυγατέρας καὶ λάβετε τοῖς υἱοῖς ὑμῶν γυναῖκας καὶ τὰς θυγατέρας ὑμῶν ἀνδράσιν δότε καὶ πληθύνεσθε καὶ μὴ σμικρυνθῆτε 7 καὶ ζητήσατε εἰς εἰρήνην τῆς γῆς, εἰς ἣν ἀπῴκισα ὑμᾶς ἐκεῖ, καὶ προσεύξασθε περὶ αὐτῶν πρὸς κύριον, ὅτι ἐν εἰρήνῃ αὐτῆς ἔσται εἰρήνη ὑμῖν. 8 ὅτι οὕτως εἶπεν κύριος Μὴ ἀναπειθέτωσαν ὑμᾶς οἱ ψευδοπροφῆται οἱ ἐν ὑμῖν, καὶ μὴ ἀναπειθέτωσαν ὑμᾶς οἱ μάντεις ὑμῶν, καὶ μὴ ἀκούετε εἰς τὰ ἐνύπνια ὑμῶν, ἃ ὑμεῖς ἐνυπνιάζεσθε, 9 ὅτι ἄδικα αὐτοὶ προφητεύουσιν ὑμῖν ἐπὶ τῷ ὀνόματί μου, καὶ οὐκ ἀπέστειλα αὐτούς. 10 ὅτι οὕτως εἶπεν κύριος Ὅταν μέλλῃ πληροῦσθαι Βαβυλῶνι ἑβδομήκοντα ἔτη, ἐπισκέψομαι ὑμᾶς καὶ ἐπιστήσω τοὺς λόγους μου ἐφ᾽ ὑμᾶς τοῦ τὸν λαὸν ὑμῶν ἀποστρέψαι εἰς τὸν τόπον τοῦτον· 11 καὶ λογιοῦμαι ἐφ᾽ ὑμᾶς λογισμὸν εἰρήνης καὶ οὐ κακὰ τοῦ δοῦναι ὑμῖν ταῦτα. 12 καὶ προσεύξασθε πρός με, καὶ εἰσακούσομαι ὑμῶν· 13 καὶ ἐκζητήσατέ με, καὶ εὑρήσετέ με, ὅτι ζητήσετέ με ἐν ὅλῃ καρδίᾳ ὑμῶν, 14 καὶ ἐπιφανοῦμαι ὑμῖν. — 15 ὅτι εἴπατε Κατέστησεν ἡμῖν κύριος προφήτας ἐν Βαβυλῶνι, 21 οὕτως εἶπεν κύριος ἐπὶ Αχιαβ καὶ ἐπὶ Σεδεκιαν Ἰδοὺ ἐγὼ δίδωμι αὐτοὺς εἰς χεῖρας βασιλέως Βαβυλῶνος, καὶ πατάξει αὐτοὺς κατ᾽ ὀφθαλμοὺς ὑμῶν. 22 καὶ λήμψονται ἀπ᾽ αὐτῶν κατάραν ἐν πάσῃ τῇ ἀποικίᾳ Ιουδα ἐν Βαβυλῶνι λέγοντες Ποιήσαι σε κύριος, ὡς Σεδεκιαν ἐποίησεν καὶ ὡς Αχιαβ, οὓς ἀπετηγάνισεν βασιλεὺς Βαβυλῶνος ἐν πυρὶ 23 δι᾽ ἣν ἐποίησαν ἀνομίαν ἐν Ισραηλ καὶ ἐμοιχῶντο τὰς γυναῖκας τῶν πολιτῶν αὐτῶν καὶ λόγον ἐχρημάτισαν ἐν τῷ ὀνόματί μου, ὃν οὐ συνέταξα αὐτοῖς, καὶ ἐγὼ μάρτυς, φησὶν κύριος. — 24 καὶ πρὸς Σαμαιαν τὸν Νελαμίτην ἐρεῖς 25 Οὐκ ἀπέστειλά σε τῷ ὀνόματί μου. καὶ πρὸς Σοφονιαν υἱὸν Μαασαιου τὸν ἱερέα εἰπέ 26 Κύριος ἔδωκέν σε εἰς ἱερέα ἀντὶ Ιωδαε τοῦ ἱερέως γενέσθαι ἐπιστάτην ἐν τῷ οἴκῳ κυρίου παντὶ ἀνθρώπῳ προφητεύοντι καὶ παντὶ ἀνθρώπῳ μαινομένῳ, καὶ δώσεις αὐτὸν εἰς τὸ ἀπόκλεισμα καὶ εἰς τὸν καταρράκτην. 27 καὶ νῦν διὰ τί συνελοιδορήσατε Ιερεμιαν τὸν ἐξ Αναθωθ τὸν προφητεύσαντα ὑμῖν; 28 οὐ διὰ τοῦτο ἀπέστειλεν πρὸς ὑμᾶς εἰς Βαβυλῶνα λέγων Μακράν ἐστιν, οἰκοδομήσατε οἰκίας καὶ κατοικήσατε καὶ φυτεύσατε κήπους καὶ φάγεσθε τὸν καρπὸν αὐτῶν; — 29 καὶ ἀνέγνω Σοφονιας τὸ βιβλίον εἰς τὰ ὦτα Ιερεμιου. 30 καὶ ἐγένετο λόγος κυρίου πρὸς Ιερεμιαν λέγων 31 Ἀπόστειλον πρὸς τὴν ἀποικίαν λέγων Οὕτως εἶπεν κύριος ἐπὶ Σαμαιαν τὸν Νελαμίτην Ἐπειδὴ ἐπροφήτευσεν ὑμῖν Σαμαιας, καὶ ἐγὼ οὐκ ἀπέστειλα αὐτόν, καὶ πεποιθέναι ἐποίησεν ὑμᾶς ἐπ᾽ ἀδίκοις, 32 διὰ τοῦτο οὕτως εἶπεν κύριος Ἰδοὺ ἐγὼ ἐπισκέψομαι ἐπὶ Σαμαιαν καὶ ἐπὶ τὸ γένος αὐτοῦ, καὶ οὐκ ἔσται αὐτῶν ἄνθρωπος ἐν μέσῳ ὑμῶν τοῦ ἰδεῖν τὰ ἀγαθά, ἃ ἐγὼ ποιήσω ὑμῖν· οὐκ ὄψονται.