1 postquam autem haec conpleta sunt
accesserunt ad me principes dicentes
non est separatus populus Israhel
et sacerdotes et Levitae a populis terrarum
et de abominationibus eorum
Chananei videlicet et Hetthei et Ferezei
et Iebusei et Ammanitarum et Moabitarum
et Aegyptiorum et Amorreorum
2 tulerunt enim de filiabus eorum sibi et filiis suis
et commiscuerunt semen sanctum cum populis terrarum
manus etiam principum et magistratuum fuit in transgressione
hac prima
3 cumque audissem sermonem istum scidi pallium meum et tunicam
et evelli capillos capitis mei et barbae et sedi maerens
4 convenerunt autem ad me omnes
qui timebant verbum Dei Israhel
pro transgressione eorum qui de captivitate venerant
et ego sedebam tristis usque ad sacrificium vespertinum
5 et in sacrificio vespertino surrexi de adflictione mea
et scisso pallio et tunica curvavi genua mea
et expandi manus meas ad Dominum Deum meum
6 et dixi
Deus meus confundor et erubesco
levare Deus meus faciem meam ad te
quoniam iniquitates nostrae multiplicatae sunt super caput
et delicta nostra creverunt usque in caelum
7 a diebus patrum nostrorum
sed et nos ipsi peccavimus granditer usque ad diem
hanc
et in iniquitatibus nostris traditi sumus
ipsi et reges nostri et sacerdotes nostri
in manum regum terrarum
in gladium in captivitatem
in rapinam et in confusionem vultus
sicut et die hac
8 et nunc quasi parum et ad momentum facta est deprecatio nostra
apud Dominum Deum nostrum
ut dimitterentur nobis reliquiae
et daretur paxillus in loco
sancto eius
et inluminaret oculos nostros Deus noster
et daret nobis vitam modicam in servitute nostra
9 quia servi sumus
et in servitute nostra non dereliquit nos Deus noster
et inclinavit super nos misericordiam coram rege Persarum
ut daret nobis vitam
et sublimaret domum Dei nostri et extrueret solitudines eius
et daret nobis sepem in Iuda et in
Hierusalem
10 et nunc quid dicemus Deus noster post haec
quia dereliquimus mandata tua
11 quae praecepisti in manu servorum tuorum prophetarum dicens
terram ad quam vos ingredimini ut possideatis eam
terra inmunda est
iuxta inmunditiam populorum ceterarumque terrarum
abominationibus eorum qui repleverunt eam
ab ore usque ad os in coinquinatione sua
12 nunc ergo filias vestras ne detis filiis eorum
et filias eorum non accipiatis filiis vestris
et non quaeratis pacem eorum et prosperitatem eorum
usque in aeternum
ut confortemini et comedatis quae bona sunt terrae
et heredes habeatis filios vestros usque in saeculum
13 et post omnia quae venerunt super nos
in operibus nostris pessimis et in delicto nostro magno
quia tu Deus noster liberasti nos de iniquitate nostra
et dedisti nobis salutem sicut est hodie
14 ut non converteremur et irrita faceremus mandata tua
neque matrimonia iungeremus cum populis abominationum istarum
numquid iratus es nobis usque ad consummationem
ne dimitteres nobis reliquias et salutem
15 Domine Deus Israhel iustus tu
quoniam derelicti sumus qui salvaremur sicut die hac
ecce coram te sumus in delicto nostro
non enim stari potest coram te super hoc
1 Καὶ ὡς ἐτελέσθη ταῦτα, ἤγγισαν πρός με οἱ ἄρχοντες λέγοντες Οὐκ ἐχωρίσθη ὁ λαὸς Ισραηλ καὶ οἱ ἱερεῖς καὶ οἱ Λευῖται ἀπὸ λαῶν τῶν γαιῶν ἐν μακρύμμασιν αὐτῶν, τῷ Χανανι, ὁ Εθι, ὁ Φερεζι, ὁ Ιεβουσι, ὁ Αμμωνι, ὁ Μωαβι, ὁ Μοσερι καὶ ὁ Αμορι, 2 ὅτι ἐλάβοσαν ἀπὸ θυγατέρων αὐτῶν ἑαυτοῖς καὶ τοῖς υἱοῖς αὐτῶν, καὶ παρήχθη σπέρμα τὸ ἅγιον ἐν λαοῖς τῶν γαιῶν, καὶ χεὶρ τῶν ἀρχόντων ἐν τῇ ἀσυνθεσίᾳ ταύτῃ ἐν ἀρχῇ. 3 καὶ ὡς ἤκουσα τὸν λόγον τοῦτον, διέρρηξα τὰ ἱμάτιά μου καὶ ἐπαλλόμην καὶ ἔτιλλον ἀπὸ τῶν τριχῶν τῆς κεφαλῆς μου καὶ ἀπὸ τοῦ πώγωνός μου καὶ ἐκαθήμην ἠρεμάζων. 4 καὶ συνήχθησαν πρός με πᾶς ὁ διώκων λόγον θεοῦ Ισραηλ ἐπὶ ἀσυνθεσίᾳ τῆς ἀποικίας, καὶ ἐγὼ καθήμενος ἠρεμάζων ἕως τῆς θυσίας τῆς ἑσπερινῆς. 5 καὶ ἐν θυσίᾳ τῇ ἑσπερινῇ ἀνέστην ἀπὸ ταπεινώσεώς μου· καὶ ἐν τῷ διαρρῆξαί με τὰ ἱμάτιά μου καὶ ἐπαλλόμην καὶ κλίνω ἐπὶ τὰ γόνατά μου καὶ ἐκπετάζω τὰς χεῖράς μου πρὸς κύριον τὸν θεὸν 6 καὶ εἶπα Κύριε, ᾐσχύνθην καὶ ἐνετράπην τοῦ ὑψῶσαι τὸ πρόσωπόν μου πρὸς σέ, ὅτι αἱ ἀνομίαι ἡμῶν ἐπληθύνθησαν ὑπὲρ κεφαλῆς ἡμῶν, καὶ αἱ πλημμέλειαι ἡμῶν ἐμεγαλύνθησαν ἕως εἰς οὐρανόν. 7 ἀπὸ ἡμερῶν πατέρων ἡμῶν ἐσμεν ἐν πλημμελείᾳ μεγάλῃ ἕως τῆς ἡμέρας ταύτης· καὶ ἐν ταῖς ἀνομίαις ἡμῶν παρεδόθημεν ἡμεῖς καὶ οἱ βασιλεῖς ἡμῶν καὶ οἱ υἱοὶ ἡμῶν ἐν χειρὶ βασιλέων τῶν ἐθνῶν ἐν ῥομφαίᾳ καὶ ἐν αἰχμαλωσίᾳ καὶ ἐν διαρπαγῇ καὶ ἐν αἰσχύνῃ προσώπου ἡμῶν ὡς ἡ ἡμέρα αὕτη. 8 καὶ νῦν ἐπιεικεύσατο ἡμῖν κύριος ὁ θεὸς ἡμῶν τοῦ καταλιπεῖν ἡμῖν εἰς σωτηρίαν καὶ δοῦναι ἡμῖν στήριγμα ἐν τόπῳ ἁγιάσματος αὐτοῦ τοῦ φωτίσαι ὀφθαλμοὺς ἡμῶν καὶ δοῦναι ζωοποίησιν μικρὰν ἐν τῇ δουλείᾳ ἡμῶν. 9 ὅτι δοῦλοί ἐσμεν, καὶ ἐν τῇ δουλείᾳ ἡμῶν οὐκ ἐγκατέλιπεν ἡμᾶς κύριος ὁ θεὸς ἡμῶν καὶ ἔκλινεν ἐφ᾽ ἡμᾶς ἔλεος ἐνώπιον βασιλέων Περσῶν δοῦναι ἡμῖν ζωοποίησιν τοῦ ὑψῶσαι αὐτοὺς τὸν οἶκον τοῦ θεοῦ ἡμῶν καὶ ἀναστῆσαι τὰ ἔρημα αὐτῆς καὶ τοῦ δοῦναι ἡμῖν φραγμὸν ἐν Ιουδα καὶ ἐν Ιερουσαλημ. 10 τί εἴπωμεν, ὁ θεὸς ἡμῶν, μετὰ τοῦτο; ὅτι ἐγκατελίπομεν ἐντολάς σου, 11 ἃς ἔδωκας ἡμῖν ἐν χειρὶ δούλων σου τῶν προφητῶν λέγων Ἡ γῆ, εἰς ἣν εἰσπορεύεσθε κληρονομῆσαι αὐτήν, γῆ μετακινουμένη ἐστὶν ἐν μετακινήσει λαῶν τῶν ἐθνῶν ἐν μακρύμμασιν αὐτῶν, ὧν ἔπλησαν αὐτὴν ἀπὸ στόματος ἐπὶ στόμα ἐν ἀκαθαρσίαις αὐτῶν· 12 καὶ νῦν τὰς θυγατέρας ὑμῶν μὴ δῶτε τοῖς υἱοῖς αὐτῶν καὶ ἀπὸ τῶν θυγατέρων αὐτῶν μὴ λάβητε τοῖς υἱοῖς ὑμῶν καὶ οὐκ ἐκζητήσετε εἰρήνην αὐτῶν καὶ ἀγαθὸν αὐτῶν ἕως αἰῶνος, ὅπως ἐνισχύσητε καὶ φάγητε τὰ ἀγαθὰ τῆς γῆς καὶ κληροδοτήσητε τοῖς υἱοῖς ὑμῶν ἕως αἰῶνος. 13 καὶ μετὰ πᾶν τὸ ἐρχόμενον ἐφ᾽ ἡμᾶς ἐν ποιήμασιν ἡμῶν τοῖς πονηροῖς καὶ ἐν πλημμελείᾳ ἡμῶν τῇ μεγάλῃ· ὅτι οὐκ ἔστιν ὡς ὁ θεὸς ἡμῶν, ὅτι ἐκούφισας ἡμῶν τὰς ἀνομίας καὶ ἔδωκας ἡμῖν σωτηρίαν· 14 ὅτι ἐπεστρέψαμεν διασκεδάσαι ἐντολάς σου καὶ ἐπιγαμβρεῦσαι τοῖς λαοῖς τῶν γαιῶν· μὴ παροξυνθῇς ἐν ἡμῖν ἕως συντελείας τοῦ μὴ εἶναι ἐγκατάλειμμα καὶ διασῳζόμενον. 15 κύριε ὁ θεὸς Ισραηλ, δίκαιος σύ, ὅτι κατελείφθημεν διασῳζόμενοι ὡς ἡ ἡμέρα αὕτη· ἰδοὺ ἡμεῖς ἐναντίον σου ἐν πλημμελείαις ἡμῶν, ὅτι οὐκ ἔστιν στῆναι ἐνώπιόν σου ἐπὶ τούτῳ.