1 et factum est in undecimo anno
tertio una mensis
factum est verbum Domini ad me dicens
2 fili hominis dic Pharaoni regi Aegypti et populo eius
cui similis factus es in magnitudine tua
3 ecce Assur quasi cedrus in Libano
pulcher ramis et frondibus nemorosus excelsusque altitudine
et inter condensas frondes elevatum est cacumen eius
4 aquae nutrierunt illum abyssus exaltavit eum
flumina eius manabant in circuitu radicum eius
et rivos suos emisit ad universa ligna regionis
5 propterea elevata est altitudo eius super omnia ligna regionis
et multiplicata sunt arbusta eius
et elevati sunt rami eius prae aquis multis
6 cumque extendisset umbram suam
in ramis eius fecerunt nidos omnia volatilia caeli
et sub frondibus eius genuerunt omnes bestiae saltuum
et sub umbraculo illius habitabat coetus gentium plurimarum
7 eratque pulcherrimus in magnitudine sua
et in dilatatione arbustorum suorum
erat enim radix illius iuxta aquas multas
8 cedri non fuerunt altiores illo in paradiso Dei
abietes non adaequaverunt summitatem eius
et platani non fuerunt aequae frondibus illius
omne lignum paradisi Dei non est adsimilatum illi et pulchritudini eius
9 quoniam speciosum feci eum et multis condensisque frondibus
et aemulata sunt eum omnia ligna voluptatis
quae erant in paradiso Dei
10 propterea haec dicit Dominus Deus
pro eo quod sublimatus est in altitudine
et dedit summitatem suam virentem atque condensam
et elevatum est cor eius in altitudine sua
11 tradidi eum in manu fortissimi gentium
faciens faciet ei
iuxta impietatem eius eieci eum
12 et succident illum alieni et crudelissimi nationum
et proicient eum super montes
et in cunctis convallibus corruent rami eius
et confringentur arbusta eius in universis rupibus terrae
et recedent de umbraculo eius omnes populi terrae
et relinquent eum
13 in ruina eius habitaverunt omnia volatilia caeli
et in ramis eius fuerunt universae bestiae regionis
14 quam ob rem non elevabuntur in altitudine sua omnia ligna aquarum
neque ponent sublimitatem suam inter nemorosa atque frondosa
nec stabunt in sublimitate eorum omnia quae inrigantur aquis
quia omnes traditi sunt in mortem ad terram ultimam
in medio filiorum hominum ad eos qui descendunt in lacum
15 haec dicit Dominus Deus
in die quando descendit ad inferos
indixi luctum
operui eum abysso et prohibui flumina eius
et coercui aquas multas
contristatus est super eum Libanus
et omnia ligna agri concussa sunt
16 a sonitu ruinae eius commovi gentes
cum deducerem eum ad infernum
cum his qui descendebant in lacum
et consolata sunt in terra infima omnia ligna
voluptatis
egregia atque praeclara in Libano universa quae inrigabantur aquis
17 nam et ipsi cum ea descendent ad infernum
ad interfectos gladio
et brachium uniuscuiusque sedebit sub umbraculo eius
in medio nationum
18 cui adsimilatus es o inclite atque sublimis inter ligna voluptatis
ecce deductus es cum lignis voluptatis ad terram ultimam
in medio incircumcisorum dormies
cum his qui interfecti sunt gladio
ipse est Pharao et omnis multitudo eius dicit Dominus Deus
1 Καὶ ἐγένετο ἐν τῷ ἑνδεκάτῳ ἔτει ἐν τῷ τρίτῳ μηνὶ μιᾷ τοῦ μηνὸς ἐγένετο λόγος κυρίου πρός με λέγων 2 Υἱὲ ἀνθρώπου, εἰπὸν πρὸς Φαραω βασιλέα Αἰγύπτου καὶ τῷ πλήθει αὐτοῦ Τίνι ὡμοίωσας σεαυτὸν ἐν τῷ ὕψει σου; 3 ἰδοὺ Ασσουρ κυπάρισσος ἐν τῷ Λιβάνῳ καὶ καλὸς ταῖς παραφυάσιν καὶ ὑψηλὸς τῷ μεγέθει, εἰς μέσον νεφελῶν ἐγένετο ἡ ἀρχὴ αὐτοῦ· 4 ὕδωρ ἐξέθρεψεν αὐτόν, ἡ ἄβυσσος ὕψωσεν αὐτόν, τοὺς ποταμοὺς αὐτῆς ἤγαγεν κύκλῳ τῶν φυτῶν αὐτοῦ καὶ τὰ συστέματα αὐτῆς ἐξαπέστειλεν εἰς πάντα τὰ ξύλα τοῦ πεδίου. 5 ἕνεκεν τούτου ὑψώθη τὸ μέγεθος αὐτοῦ παρὰ πάντα τὰ ξύλα τοῦ πεδίου, καὶ ἐπλατύνθησαν οἱ κλάδοι αὐτοῦ ἀφ᾽ ὕδατος πολλοῦ. 6 ἐν ταῖς παραφυάσιν αὐτοῦ ἐνόσσευσαν πάντα τὰ πετεινὰ τοῦ οὐρανοῦ, καὶ ὑποκάτω τῶν κλάδων αὐτοῦ ἐγεννῶσαν πάντα τὰ θηρία τοῦ πεδίου, ἐν τῇ σκιᾷ αὐτοῦ κατῴκησεν πᾶν πλῆθος ἐθνῶν. 7 καὶ ἐγένετο καλὸς ἐν τῷ ὕψει αὐτοῦ διὰ τὸ πλῆθος τῶν κλάδων αὐτοῦ, ὅτι ἐγενήθησαν αἱ ῥίζαι αὐτοῦ εἰς ὕδωρ πολύ. 8 κυπάρισσοι τοιαῦται οὐκ ἐγενήθησαν ἐν τῷ παραδείσῳ τοῦ θεοῦ, καὶ πίτυες οὐχ ὅμοιαι ταῖς παραφυάσιν αὐτοῦ, καὶ ἐλάται οὐκ ἐγένοντο ὅμοιαι τοῖς κλάδοις αὐτοῦ· πᾶν ξύλον ἐν τῷ παραδείσῳ τοῦ θεοῦ οὐχ ὡμοιώθη αὐτῷ ἐν τῷ κάλλει αὐτοῦ 9 διὰ τὸ πλῆθος τῶν κλάδων αὐτοῦ, καὶ ἐζήλωσεν αὐτὸν τὰ ξύλα τοῦ παραδείσου τῆς τρυφῆς τοῦ θεοῦ. — 10 διὰ τοῦτο τάδε λέγει κύριος Ἀνθ᾽ ὧν ἐγένου μέγας τῷ μεγέθει καὶ ἔδωκας τὴν ἀρχήν σου εἰς μέσον νεφελῶν, καὶ εἶδον ἐν τῷ ὑψωθῆναι αὐτόν, 11 καὶ παρέδωκα αὐτὸν εἰς χεῖρας ἄρχοντος ἐθνῶν, καὶ ἐποίησεν τὴν ἀπώλειαν αὐτοῦ. 12 καὶ ἐξωλέθρευσαν αὐτὸν ἀλλότριοι λοιμοὶ ἀπὸ ἐθνῶν καὶ κατέβαλον αὐτὸν ἐπὶ τῶν ὀρέων, ἐν πάσαις ταῖς φάραγξιν ἔπεσαν οἱ κλάδοι αὐτοῦ, καὶ συνετρίβη τὰ στελέχη αὐτοῦ ἐν παντὶ πεδίῳ τῆς γῆς, καὶ κατέβησαν ἀπὸ τῆς σκέπης αὐτῶν πάντες οἱ λαοὶ τῶν ἐθνῶν καὶ ἠδάφισαν αὐτόν. 13 ἐπὶ τὴν πτῶσιν αὐτοῦ ἀνεπαύσαντο πάντα τὰ πετεινὰ τοῦ οὐρανοῦ, καὶ ἐπὶ τὰ στελέχη αὐτοῦ ἐγένοντο πάντα τὰ θηρία τοῦ ἀγροῦ, 14 ὅπως μὴ ὑψωθῶσιν ἐν τῷ μεγέθει αὐτῶν πάντα τὰ ξύλα τὰ ἐν τῷ ὕδατι· καὶ οὐκ ἔδωκαν τὴν ἀρχὴν αὐτῶν εἰς μέσον νεφελῶν καὶ οὐκ ἔστησαν ἐν τῷ ὕψει αὐτῶν πρὸς αὐτὰ πάντες οἱ πίνοντες ὕδωρ, πάντες ἐδόθησαν εἰς θάνατον εἰς γῆς βάθος ἐν μέσῳ υἱῶν ἀνθρώπων πρὸς καταβαίνοντας εἰς βόθρον. — 15 τάδε λέγει κύριος κύριος Ἐν ᾗ ἡμέρᾳ κατέβη εἰς ᾅδου, ἐπένθησεν αὐτὸν ἡ ἄβυσσος, καὶ ἐπέστησα τοὺς ποταμοὺς αὐτῆς καὶ ἐκώλυσα πλῆθος ὕδατος, καὶ ἐσκότασεν ἐπ᾽ αὐτὸν ὁ Λίβανος, πάντα τὰ ξύλα τοῦ πεδίου ἐπ᾽ αὐτῷ ἐξελύθησαν. 16 ἀπὸ τῆς φωνῆς τῆς πτώσεως αὐτοῦ ἐσείσθησαν τὰ ἔθνη, ὅτε κατεβίβαζον αὐτὸν εἰς ᾅδου μετὰ τῶν καταβαινόντων εἰς λάκκον, καὶ παρεκάλουν αὐτὸν ἐν γῇ πάντα τὰ ξύλα τῆς τρυφῆς καὶ τὰ ἐκλεκτὰ τοῦ Λιβάνου, πάντα τὰ πίνοντα ὕδωρ. 17 καὶ γὰρ αὐτοὶ κατέβησαν μετ᾽ αὐτοῦ εἰς ᾅδου ἐν τοῖς τραυματίαις ἀπὸ μαχαίρας, καὶ τὸ σπέρμα αὐτοῦ, οἱ κατοικοῦντες ὑπὸ τὴν σκέπην αὐτοῦ, ἐν μέσῳ τῆς ζωῆς αὐτῶν ἀπώλοντο. 18 τίνι ὡμοιώθης; κατάβηθι καὶ καταβιβάσθητι μετὰ τῶν ξύλων τῆς τρυφῆς εἰς γῆς βάθος· ἐν μέσῳ ἀπεριτμήτων κοιμηθήσῃ μετὰ τραυματιῶν μαχαίρας. οὕτως Φαραω καὶ τὸ πλῆθος τῆς ἰσχύος αὐτοῦ, λέγει κύριος κύριος.