1 quicumque sunt sub iugo servi
dominos suos omni honore dignos arbitrentur
ne nomen Domini et doctrina blasphemetur
2 qui autem fideles habent dominos
non contemnant quia fratres sunt
sed magis serviant quia fideles sunt et dilecti
qui beneficii participes sunt
haec doce et exhortare
3 si quis aliter docet
et non adquiescit sanis sermonibus Domini nostri Iesu Christi
et ei quae secundum pietatem est doctrinae
4 superbus nihil sciens
sed languens circa quaestiones et pugnas verborum
ex quibus oriuntur invidiae contentiones
blasphemiae suspiciones malae
5 conflictationes hominum mente corruptorum
et qui veritate privati sunt
existimantium quaestum esse pietatem
6 est autem quaestus magnus pietas cum sufficientia
7 nihil enim intulimus in mundum
haut dubium quia nec
auferre quid possumus
8 habentes autem alimenta et quibus tegamur
his contenti sumus
9 nam qui volunt divites fieri
incidunt in temptationem et laqueum
et desideria multa inutilia et nociva
quae mergunt homines in interitum et perditionem
10 radix enim omnium malorum est cupiditas
quam quidam appetentes erraverunt a fide
et inseruerunt se doloribus multis
11 tu autem o homo Dei haec fuge
sectare vero iustitiam pietatem fidem
caritatem patientiam mansuetudinem
12 certa bonum certamen fidei
adprehende vitam aeternam in qua vocatus es
et confessus bonam confessionem coram multis testibus
13 praecipio tibi coram Deo qui vivificat omnia et Christo Iesu
qui testimonium reddidit sub Pontio Pilato bonam confessionem
14 ut serves mandatum sine macula inreprehensibile
usque in adventum Domini nostri Iesu Christi
15 quem suis temporibus ostendet beatus et solus potens
rex regum et Dominus dominantium
16 qui solus habet inmortalitatem
lucem habitans
inaccessibilem
quem vidit nullus hominum sed nec videre potest
cui honor et imperium sempiternum amen
17 divitibus huius saeculi praecipe non sublime sapere
neque sperare in incerto divitiarum
sed in Deo
qui praestat nobis omnia abunde ad fruendum
18 bene agere divites fieri in operibus bonis
facile tribuere communicare
19 thesaurizare sibi fundamentum bonum in futurum
ut adprehendant veram vitam
20 o Timothee depositum custodi
devitans profanas vocum novitates
et oppositiones falsi nominis scientiae
21 quam quidam promittentes circa fidem exciderunt
gratia tecum
EXPLICIT AD TIMOTHEUM ·I·