1 sic nos existimet homo ut ministros Christi
et dispensatores mysteriorum Dei
2 hic iam quaeritur inter dispensatores ut fidelis quis inveniatur
3 mihi autem pro minimo est ut a vobis iudicer aut ab humano die
sed neque me ipsum iudico
4 nihil enim mihi conscius sum
sed non in hoc iustificatus sum
qui autem iudicat me Dominus est
5 itaque nolite ante tempus iudicare quoadusque veniat Dominus
qui et inluminabit abscondita tenebrarum
et manifestabit consilia cordium
et tunc laus erit unicuique a Deo
6 haec autem fratres transfiguravi in me et Apollo propter vos
ut in nobis discatis
ne supra quam scriptum est
unus adversus alterum infletur pro alio
7 quis enim te discernit quid autem habes quod non accepisti
si autem accepisti quid gloriaris quasi non acceperis
8 iam saturati estis iam divites facti estis
sine nobis regnastis
et utinam regnaretis
ut et nos vobiscum regnaremus
9 puto enim Deus nos
apostolos novissimos ostendit
tamquam morti destinatos
quia spectaculum facti sumus mundo et angelis et hominibus
10 nos stulti propter Christum vos autem prudentes in Christo
nos infirmi vos autem fortes
vos nobiles nos autem ignobiles
11 usque in hanc horam et esurimus et sitimus et nudi sumus
et colaphis caedimur et instabiles sumus
12 et laboramus operantes manibus nostris
maledicimur et benedicimus
persecutionem patimur et sustinemus
13 blasphemamur et obsecramus
tamquam purgamenta huius mundi facti sumus
omnium peripsima usque adhuc
14 non ut confundam vos haec scribo
sed ut filios meos carissimos moneo
15 nam si decem milia pedagogorum habeatis in Christo
sed non multos patres
nam in Christo Iesu per evangelium ego vos genui
16 rogo ergo vos
imitatores mei estote
17 ideo misi ad vos Timotheum
qui est filius meus carissimus et fidelis in Domino
qui vos commonefaciat vias meas
quae sunt in Christo
sicut ubique in omni ecclesia doceo
18 tamquam non venturus sim ad vos sic inflati sunt quidam
19 veniam autem cito ad vos si Dominus voluerit
et cognoscam non sermonem eorum qui inflati sunt sed virtutem
20 non enim in sermone est regnum Dei sed in virtute
21 quid vultis
in virga veniam ad vos
an in caritate et spiritu mansuetudinis