1 propter hoc per his
similia passi sunt digne tormenta
et per multitudinem bestiarum exterminati sunt
2 pro quibus tormentis bene disposuisti populum tuum
quibus dedisti concupiscentiam delectamenti sui novum saporem
escam parans eis ortygometram
3 ut illi quidem concupiscentes escam
propter ea quae illis ostensa et missa sunt
etiam a necessaria concupiscentia averterentur
hi autem in brevi inopes facti novam gustaverunt escam
4 oportebat enim illis quidem sine excusatione
supervenire interitum
exercentibus tyrannidem
his autem tantum ostendere
quemadmodum inimici illorum exterminabantur
5 etenim cum supervenit illis saeva bestiarum ira
morsibus perversarum colubrarum exterminabantur
6 non in perpetuum permansit ira tua
sed ad correptionem in brevi turbati sunt
signum habentes salutis ad commemorationem mandati legis tuae
7 qui enim conversus est non per hoc quod videbat sanabatur
sed per te omnium salvatorem
8 et in hoc autem ostendisti inimicis nostris
quia tu es qui liberas ab omni malo
9 illos enim lucustarum et muscarum occiderunt morsus
et non est inventa sanitas animae illorum
quia digni erant ab huiusmodi exterminari
10 filios autem tuos nec draconum venenatorum vicerunt dentes
misericordia enim tua adveniens sanabat illos
11 in memoria enim sermonum tuorum
examinabantur et salvabantur
ne in altam incidentes oblivionem
non possent tuo uti adiutorio
12 etenim neque herba neque malagma sanavit illos
sed tuus Domine sermo qui sanat omnia
13 tu enim vitae et
mortis habes potestatem
et deducis ad portas mortis et reducis
14 homo autem occidit quidem per malitiam animam suam
et cum exibit spiritus non revertetur
nec revocabit animam quae recepta est
15 sed tuam manum effugere inpossibile est
16 negantes enim nosse te impii
per fortitudinem brachii tui flagellati sunt
novis aquis et grandinibus et pluviis persecutionem passi
et per ignem consummati
17 quod enim mirabile erat
in aqua quae omnia extinguit plus ignis valebat
vindex est enim orbis iustorum
18 quodam enim tempore mansuetabatur ignis
ne conburerentur quae ad impios missa erant animalia
sed ut ipsi videntes scirent
quoniam Dei iudicio patiuntur persecutionem
19 et quodam tempore in aqua super virtutem ignis ardebat
ut iniquae terrae nationem
exterminaret
20 pro quibus angelorum esca nutristi populum tuum
et paratum panem e caelo praestitisti illis sine labore
omne delectamentum in se habentem
et omnis saporis suavitatem
21 substantia enim tua dulcedinem tuam quam in filios
habes ostendebat
et serviens uniuscuiusque voluntati
ad quod quis volebat convertebatur
22 nix autem et glacies sustinebant vim ignis et non tabescebant
ut scirent quoniam fructus inimicorum exterminabat ignis ardens
in grandine et pluvia coruscans
23 hoc autem iterum ut nutrirentur iusti
etiam suae virtutis oblitus est
24 creatura enim tibi factori deserviens
excandescit in tormentum adversus iniustos
et lenior fit ad benefaciendum pro his qui in te confidunt
25 propter hoc et tunc in omnia transfigurata
omnium nutrici gratiae tuae deserviebant
ad voluntatem horum qui a te desiderati sunt
26 ut scirent filii tui quos dilexisti Domine
quoniam non nativitatis fructus pascunt homines
sed sermo tuus hos qui in te crediderint conservat
27 quod enim ab igni non poterat exterminari
statim ab exiguo radio solis calefactum tabescebat
28 ut notum omnibus esset
quoniam oportet praevenire solem ad benedictionem tuam
et ad orientem lucis tibi
adorare
29 ingrati enim fides tamquam hibernalis glacies tabescit
et disperiet tamquam aqua supervacua