1 Paulus et Timotheus servi Iesu Christi
omnibus sanctis in Christo Iesu qui sunt Philippis
cum episcopis et diaconis
2 gratia vobis et pax a Deo Patre nostro et Domino Iesu Christo
3 gratias ago Deo meo in omni memoria vestri
4 semper
in cunctis orationibus meis pro omnibus vobis
cum gaudio deprecationem faciens
5 super communicatione vestra in evangelio
a prima die usque nunc
6 confidens hoc ipsum
quia qui coepit in vobis opus bonum
perficiet usque in diem Christi Iesu
7 sicut est mihi iustum hoc sentire pro omnibus vobis
eo quod habeam in corde vos et in
vinculis meis
et in defensione et confirmatione evangelii
socios gaudii mei omnes vos esse
8 testis enim mihi est Deus
quomodo cupiam omnes vos in visceribus Christi Iesu
9 et hoc oro ut caritas vestra magis ac magis abundet
in scientia et omni sensu
10 ut probetis potiora
ut sitis sinceres et sine offensa in diem Christi
11 repleti fructu iustitiae per Christum Iesum
in gloriam et laudem Dei
12 scire autem vos volo fratres
quia quae circa me sunt magis ad profectum venerunt evangelii
13 ita ut vincula mea manifesta fierent in Christo
in omni praetorio et in ceteris omnibus
14 et plures e fratribus in Domino confidentes vinculis meis
abundantius audere
sine timore verbum Dei loqui
15 quidam quidem et propter invidiam et contentionem
quidam autem et propter bonam voluntatem Christum praedicant
16 quidam ex caritate
scientes quoniam in defensionem evangelii positus sum
17 quidam autem ex contentione Christum adnuntiant non sincere
existimantes pressuram se suscitare vinculis meis
18 quid enim dum omni modo sive per occasionem sive per veritatem
Christus adnuntiatur
et in hoc gaudeo sed et gaudebo
19 scio enim quia hoc mihi proveniet in salutem
per vestram orationem et subministrationem Spiritus Iesu Christi
20 secundum expectationem et spem meam
quia in nullo confundar
sed in omni fiducia sicut semper et nunc
magnificabitur Christus in corpore meo
sive per vitam sive per mortem
21 mihi enim vivere Christus est et mori lucrum
22 quod si vivere in carne hic mihi fructus operis est
et quid eligam ignoro
23 coartor autem e duobus
desiderium habens dissolvi et cum Christo esse
multo magis melius
24 permanere autem in carne
magis necessarium est propter vos
25 et hoc confidens scio quia manebo et permanebo omnibus vobis
ad profectum vestrum et gaudium fidei
26 ut gratulatio vestra abundet in Christo Iesu in me
per meum adventum iterum ad vos
27 tantum digne evangelio Christi
conversamini
ut sive cum venero et videro vos sive absens audiam de vobis
quia stetistis uno spiritu
unianimes conlaborantes fide evangelii
28 et in nullo terreamini ab adversariis
quae est illis causa perditionis vobis autem
salutis
et hoc a Deo
29 quia vobis donatum est pro Christo
non solum ut in eum credatis
sed ut etiam pro illo patiamini
30 eundem certamen habentes qualem et
vidistis in me
et nunc audistis de me