1 Erat autem pascha et azyma post biduum
Et quaerebant summi sacerdotes et scribae
quomodo eum dolo tenerent et occiderent
2 dicebant enim non in die festo
ne forte tumultus fieret populi
3 Et cum esset Bethaniae in domo Simonis
leprosi et recumberet
venit mulier habens alabastrum unguenti nardi spicati pretiosi
et fracto alabastro effudit super caput eius
4 erant autem quidam indigne ferentes intra semet ipsos et
dicentes
ut quid perditio ista unguenti facta est
5 poterat enim unguentum istud veniri
plus quam trecentis denariis et dari pauperibus
et fremebant in eam
6 Iesus autem dixit sinite eam quid illi molesti estis
bonum opus operata est in me
7 semper enim pauperes habetis vobiscum
et cum volueritis potestis illis benefacere
me autem non semper habetis
8 Quod habuit haec fecit
praevenit unguere corpus meum in sepulturam
9 amen dico vobis
ubicumque praedicatum fuerit evangelium istud in universum mundum
et quod fecit haec narrabitur in memoriam eius
10 Et Iudas Scariotis unus de duodecim
abiit ad summos sacerdotes ut proderet eum illis
11 qui audientes gavisi sunt et promiserunt ei pecuniam se daturos
et quaerebat quomodo illum oportune traderet
12 et primo die azymorum quando pascha immolabant
dicunt ei discipuli quo vis eamus et paremus tibi
ut manduces pascha
13 et mittit duos ex discipulis suis et dicit eis
ite in civitatem et occurret vobis homo
laguenam aquae baiulans
sequimini eum
14 et quocumque introierit dicite domino domus
quia magister dicit
ubi est refectio mea ubi pascha cum discipulis meis manducem
15 et ipse vobis demonstrabit cenaculum grande stratum
et illic parate nobis
16 et abierunt discipuli eius et venerunt in civitatem
et invenerunt sicut dixerat illis
et praeparaverunt pascha
17 Vespere autem facto venit cum duodecim
18 et discumbentibus eis et manducantibus ait Iesus
amen dico vobis
quia unus ex vobis me tradet qui manducat mecum
19 At illi coeperunt contristari
et dicere ei singillatim numquid ego
20 Qui ait illis
unus ex duodecim qui intinguit mecum in
catino
21 et Filius quidem hominis vadit sicut scriptum est de eo
vae autem homini illi per quem Filius hominis traditur
Bonum ei si non esset natus homo
ille
22 Et manducantibus illis accepit Iesus panem
et benedicens fregit et dedit eis et ait
sumite hoc est corpus meum
23 Et accepto calice gratias agens dedit eis
et biberunt ex illo omnes
24 et ait illis hic est sanguis meus novi testamenti
qui pro multis effunditur
25 amen dico vobis
quod iam non bibam de genimine vitis
usque in diem illum cum illud bibam novum in regno Dei
26 Et hymno dicto exierunt in montem Olivarum
27 Et ait eis Iesus
omnes scandalizabimini in nocte ista
Quia scriptum est percutiam pastorem et dispergentur oves
28 sed posteaquam resurrexero
praecedam vos in Galilaeam
29 Petrus autem ait ei
et si omnes scandalizati fuerint sed non ego
30 et ait illi Iesus amen dico tibi quia tu hodie in nocte hac
priusquam bis gallus vocem dederit
ter me es negaturus
31 At ille amplius loquebatur
et si oportuerit me simul conmori tibi non te negabo
similiter autem et omnes dicebant
32 Et veniunt in praedium cui nomen Gethsemani
Et ait discipulis suis sedete hic donec orem
33 et adsumit Petrum et Iacobum et Iohannem secum
et coepit pavere et taedere
34 Et ait illis tristis est anima mea usque ad mortem
sustinete hic et vigilate
35 Et cum processisset paululum procidit super terram
et orabat ut si fieri posset transiret ab eo hora
36 et dixit
Abba Pater omnia possibilia tibi sunt
transfer calicem hunc a me
Sed non quod ego volo sed quod tu
37 Et venit et invenit eos dormientes et ait Petro
Simon dormis non potuisti una hora vigilare
38 vigilate et orate ut non intretis in temptationem
Spiritus quidem promptus caro vero infirma
39 Et iterum abiens oravit eundem sermonem dicens
40 et reversus denuo invenit eos dormientes
erant enim oculi illorum ingravati
et ignorabant quid responderent ei
41 Et venit tertio et ait illis
dormite iam et requiescite sufficit venit hora
ecce traditur Filius hominis in manus
peccatorum
42 surgite eamus ecce qui me tradit prope est
43 Et adhuc eo loquente
venit Iudas Scarioth unus ex duodecim
et cum illo turba cum gladiis et lignis
a summis sacerdotibus et a scribis et a
senioribus
44 Dederat autem traditor eius signum eis dicens
quemcumque osculatus fuero ipse est
tenete eum et ducite
45 et cum venisset statim accedens ad eum ait rabbi
et osculatus est eum
46 at illi manus iniecerunt in eum et tenuerunt eum
47 Unus autem quidam de circumstantibus
educens gladium percussit servum summi sacerdotis
et amputavit illi auriculam
48 Et respondens Iesus ait illis
tamquam ad latronem existis cum gladiis et lignis conprehendere me
49 cotidie eram apud vos in templo docens et non me tenuistis
Sed ut adimpleantur scripturae
50 tunc discipuli eius relinquentes eum omnes fugerunt
51 Adulescens autem quidam sequebatur illum
amictus sindone super nudo
et tenuerunt eum
52 at ille reiecta sindone nudus profugit ab eis
53 Et adduxerunt Iesum ad summum sacerdotem
et conveniunt omnes sacerdotes et scribae et seniores
54 Petrus autem a longe secutus est eum
usque intro in atrium summi sacerdotis
et sedebat cum ministris et calefaciebat se ad ignem
55 Summi vero sacerdotes et omne concilium
quaerebant adversum Iesum testimonium ut eum morti traderent
nec inveniebant
56 multi enim testimonium falsum dicebant adversus eum
et convenientia testimonia non erant
57 Et quidam surgentes falsum testimonium ferebant adversus eum dicentes
58 quoniam nos audivimus eum dicentem
ego dissolvam templum hoc manufactum
et per triduum aliud non manufactum aedificabo
59 et non erat conveniens testimonium illorum
60 et exsurgens summus sacerdos in medium
interrogavit Iesum dicens
non respondes quicquam ad ea quae tibi obiciuntur ab his
61 ille autem tacebat et nihil respondit
rursum summus sacerdos interrogabat eum et dicit
ei
tu es Christus Filius Benedicti
62 Iesus autem dixit illi ego sum
et videbitis Filium hominis a dextris sedentem Virtutis
et venientem cum nubibus caeli
63 Summus autem sacerdos scindens vestimenta sua ait
Quid adhuc desideramus testes
64 audistis blasphemiam quid vobis videtur
qui omnes condemnaverunt eum esse reum mortis
65 Et coeperunt quidam conspuere eum
et velare faciem eius et colaphis eum caedere et dicere ei prophetiza
et ministri alapis eum caedebant
66 Et cum esset Petrus in atrio deorsum
venit una ex ancillis summi sacerdotis
67 et cum vidisset Petrum calefacientem se aspiciens illum ait
et tu cum Iesu Nazareno eras
68 at ille negavit dicens neque scio neque novi quid dicas
Et exiit foras ante atrium et gallus cantavit
69 rursus autem cum vidisset illum ancilla
coepit dicere circumstantibus quia hic ex illis est
70 at ille iterum negavit
et post pusillum rursus qui adstabant dicebant Petro
vere ex illis es nam et Galilaeus es
71 ille autem coepit anathematizare et iurare
quia nescio hominem istum quem dicitis
72 et statim iterum gallus cantavit
Et recordatus est Petrus verbi quod dixerat ei Iesus
priusquam gallus cantet bis ter me negabis
et coepit flere