1 erat autem quidam languens Lazarus a Bethania
de castello Mariae et Marthae sororis eius
2 Maria autem erat quae unxit Dominum unguento
et extersit pedes eius capillis suis
cuius frater Lazarus infirmabatur
3 miserunt ergo sorores ad eum dicentes
Domine ecce quem amas infirmatur
4 audiens autem Iesus dixit eis
infirmitas haec non est ad mortem sed pro gloria Dei
ut glorificetur Filius Dei per eam
5 diligebat autem Iesus Martham et sororem eius Mariam et Lazarum
6 ut ergo audivit quia infirmabatur
tunc quidem mansit in eodem loco duobus diebus
7 deinde post haec dicit discipulis suis
eamus in Iudaeam iterum
8 dicunt ei discipuli
rabbi nunc quaerebant te Iudaei lapidare
et iterum vadis illuc
9 respondit Iesus nonne duodecim horae sunt diei
si quis ambulaverit in die non offendit
quia lucem huius mundi videt
10 si autem ambulaverit nocte offendit
quia lux non est in eo
11 haec ait et post hoc dicit eis
Lazarus amicus noster dormit
sed vado ut a somno exsuscitem eum
12 dixerunt ergo discipuli eius Domine si dormit salvus erit
13 dixerat autem Iesus de morte eius
illi autem putaverunt quia de dormitione somni diceret
14 tunc ergo dixit eis Iesus manifeste
Lazarus mortuus est
15 et gaudeo propter vos ut credatis quoniam non eram ibi
sed eamus ad eum
16 dixit ergo Thomas qui dicitur Didymus ad condiscipulos
eamus et nos ut moriamur cum eo
17 venit itaque Iesus
et invenit eum quattuor dies iam in monumento habentem
18 erat autem Bethania iuxta Hierosolyma quasi stadiis
quindecim
19 multi autem ex Iudaeis venerant ad Martham et Mariam
ut consolarentur eas de fratre suo
20 Martha ergo ut audivit quia Iesus venit occurrit illi
Maria autem domi sedebat
21 dixit ergo Martha ad Iesum
Domine si fuisses hic frater meus non fuisset mortuus
22 sed et nunc scio
quia quaecumque poposceris a Deo dabit tibi Deus
23 dicit illi Iesus resurget frater tuus
24 dicit ei Martha
scio quia resurget in resurrectione in novissima die
25 dixit ei Iesus ego sum resurrectio et vita
qui credit in me et si mortuus fuerit vivet
26 et omnis qui vivit et credit in me non morietur in aeternum
credis hoc
27 ait illi utique Domine
ego credidi quia tu es Christus Filius Dei
qui in mundum venisti
28 et cum haec dixisset
abiit et vocavit Mariam sororem suam silentio dicens
magister adest et vocat te
29 illa ut audivit surgit cito et venit ad eum
30 nondum enim venerat Iesus in castellum
sed erat adhuc in illo loco ubi occurrerat ei Martha
31 Iudaei igitur qui erant cum ea in domo
et consolabantur eam
cum vidissent Mariam quia cito surrexit et exiit
secuti sunt eam dicentes
quia vadit ad monumentum ut ploret ibi
32 Maria ergo cum venisset ubi erat Iesus
videns eum cecidit ad pedes eius et dixit ei
Domine si fuisses hic non esset mortuus frater meus
33 Iesus ergo ut vidit eam plorantem
et Iudaeos qui venerant cum ea plorantes
fremuit spiritu et turbavit se
ipsum
34 et dixit ubi posuistis eum
dicunt ei Domine veni et vide
35 et lacrimatus est Iesus
36 dixerunt ergo Iudaei ecce quomodo amabat eum
37 quidam autem dixerunt ex ipsis
non poterat hic qui aperuit oculos caeci facere
ut et hic non moreretur
38 Iesus ergo rursum fremens in semet ipso venit ad monumentum
erat autem spelunca et lapis superpositus erat ei
39 ait Iesus tollite lapidem
dicit ei Martha soror eius qui mortuus fuerat
Domine iam fetet quadriduanus enim est
40 dicit ei Iesus
nonne dixi tibi quoniam si credideris videbis gloriam Dei
41 tulerunt ergo lapidem
Iesus autem elevatis sursum oculis dixit
Pater gratias ago tibi quoniam audisti me
42 ego autem sciebam quia semper me audis
sed propter populum qui circumstat dixi
ut credant quia tu me misisti
43 haec cum dixisset voce magna clamavit Lazare veni foras
44 et statim prodiit qui fuerat mortuus
ligatus pedes et manus institis et facies illius sudario erat ligata
dicit Iesus eis solvite eum et sinite
abire
45 multi ergo ex Iudaeis qui venerant ad Mariam
et viderant quae fecit
crediderunt in eum
46 quidam autem ex ipsis abierunt ad Pharisaeos
et dixerunt eis quae fecit Iesus
47 collegerunt ergo pontifices et Pharisaei concilium et dicebant
quid facimus quia hic homo multa signa facit
48 si dimittimus eum sic omnes credent in eum
et venient Romani et tollent nostrum et locum et gentem
49 unus autem ex ipsis Caiaphas
cum esset pontifex anni illius dixit eis
vos nescitis quicquam
50 nec cogitatis quia expedit nobis
ut unus moriatur homo pro populo
et non tota gens pereat
51 hoc autem a semet ipso non dixit
sed cum esset pontifex anni illius prophetavit
quia Iesus moriturus erat pro gente
52 et non tantum pro gente
sed et ut filios Dei qui erant dispersi
congregaret in unum
53 Ab illo ergo die cogitaverunt ut interficerent eum
54 Iesus ergo iam non in palam ambulabat apud Iudaeos
sed abiit in regionem iuxta desertum
in civitatem quae dicitur Ephrem
et ibi morabatur cum discipulis
55 Proximum autem erat pascha Iudaeorum
Et ascenderunt multi Hierosolyma de regione ante pascha
ut sanctificarent se ipsos
56 quaerebant ergo Iesum
et conloquebantur ad invicem in templo stantes
quid putatis quia non veniat ad diem festum
57 dederant autem pontifices et Pharisaei mandatum
ut si quis cognoverit ubi sit indicet ut adprehendant eum