1 quae cum audisset Mardocheus scidit vestimenta sua
et indutus est sacco spargens cinerem capiti
et in platea mediae civitatis voce magna clamabat
ostendens amaritudinem animi sui
2 et hoc heiulatu usque ad fores palatii gradiens
non enim erat licitum indutum sacco aulam regis intrare
3 in omnibus quoque provinciis oppidis ac locis
ad quae crudele regis dogma pervenerat
planctus ingens erat apud Iudaeos ieiunium ululatus et fletus
sacco et cinere multis pro strato utentibus
4 ingressae sunt autem puellae Hester et eunuchi
nuntiaveruntque ei
quod audiens consternata est
et misit vestem ut ablato sacco induerent eum
quam accipere noluit
5 accitoque Athac eunucho quem rex ministrum ei dederat
praecepit ut iret ad Mardocheum
et disceret ab eo cur hoc faceret
6 egressusque Athac ivit ad Mardocheum
stantem in platea civitatis ante ostium palatii
7 qui indicavit ei omnia quae acciderant
quomodo Aman promisisset
ut in thesauros regis pro Iudaeorum nece inferret argentum
8 exemplarque edicti quod pendebat in Susis
dedit ei
ut reginae ostenderet et moneret eam ut intraret ad regem
et deprecaretur eum pro populo suo
9 regressus Athac nuntiavit Hester omnia quae Mardocheus dixerat
10 quae respondit ei et iussit ut diceret Mardocheo
11 omnes servi regis
et cunctae quae sub dicione eius sunt norunt provinciae
quod sive vir sive mulier invocatus interius atrium
regis intraverit
absque ulla cunctatione statim interficiatur
nisi forte rex auream virgam ad eum tetenderit pro signo clementiae
atque ita possit vivere
ego igitur quomodo ad regem intrare potero
quae triginta iam diebus non sum vocata ad eum
12 quod cum audisset Mardocheus
13 rursum mandavit Hester dicens
ne putes quod animam tuam tantum liberes
quia in domo regis es prae cunctis Iudaeis
14 si enim nunc silueris per aliam occasionem liberabuntur Iudaei
et tu et domus patris tui peribitis
et quis novit utrum idcirco ad regnum veneris
ut in tali tempore parareris
15 rursumque Hester haec Mardocheo verba mandavit
16 vade et congrega omnes Iudaeos quos in Susis reppereris
et orate pro me
non comedatis et non bibatis
tribus diebus ac noctibus
et ego cum ancillulis meis similiter ieiunabo
et tunc ingrediar ad regem contra legem faciens invocata
tradensque me morti et periculo
17 ivit itaque Mardocheus
et fecit omnia quae ei Hester praeceperat