1 videte qualem caritatem dedit nobis Pater
ut filii Dei nominemur et sumus
propter hoc mundus non novit nos quia non novit eum
2 carissimi nunc filii Dei sumus et nondum apparuit quid erimus
scimus quoniam cum apparuerit similes ei erimus
quoniam videbimus eum sicuti est
3 et omnis qui habet spem hanc in eo sanctificat se
sicut et ille sanctus est
4 omnis qui facit peccatum et iniquitatem facit
et peccatum est iniquitas
5 et scitis quoniam ille apparuit
ut peccata tolleret
et peccatum in eo non est
6 omnis qui in eo manet non peccat
omnis qui peccat non vidit eum nec cognovit
eum
7 filioli nemo vos seducat
qui facit iustitiam iustus est sicut et ille iustus est
8 qui facit peccatum ex diabolo est
quoniam ab initio diabolus peccat
in hoc apparuit Filius Dei ut dissolvat opera diaboli
9 omnis qui natus est ex Deo peccatum non facit
quoniam semen ipsius in eo manet
et non potest peccare quoniam ex Deo natus est
10 in hoc manifesti sunt filii Dei et filii diaboli
omnis qui non est iustus non est de Deo
et qui non diligit fratrem suum
11 quoniam haec est adnuntiatio quam audistis ab initio
ut diligamus alterutrum
12 non sicut Cain ex maligno erat et occidit fratrem suum
et propter quid occidit eum
quoniam opera eius maligna erant fratris autem eius iusta
13 nolite mirari fratres si odit vos mundus
14 nos scimus quoniam translati sumus de morte in vitam
quoniam diligimus fratres
qui non diligit manet in morte
15 omnis qui odit fratrem suum homicida est
et scitis quoniam omnis homicida non habet vitam aeternam in se manentem
16 in hoc cognovimus caritatem
quoniam ille pro nobis animam suam posuit
et nos debemus pro fratribus animas ponere
17 qui habuerit substantiam mundi
et viderit fratrem suum necesse habere
et clauserit viscera sua ab eo
quomodo caritas Dei manet in eo
18 filioli non diligamus verbo nec
lingua
sed opere et veritate
19 in hoc cognoscimus quoniam ex veritate sumus
et in conspectu eius suadeamus corda nostra
20 quoniam si reprehenderit nos cor
maior est Deus corde nostro et novit omnia
21 carissimi si cor non reprehenderit nos
fiduciam habemus ad Deum
22 et quodcumque petierimus accipiemus ab eo
quoniam mandata eius custodimus
et ea quae sunt placita coram eo facimus
23 et hoc est mandatum eius
ut credamus in nomine Filii eius Iesu Christi
et diligamus alterutrum sicut dedit mandatum nobis
24 et qui servat mandata eius in illo manet et ipse in eo
et in hoc scimus quoniam manet in nobis
de Spiritu quem nobis dedit